SCHOLA EJUSDEM LOCI
Lumen erat Bruno, dum vixit Francigenarum, Lux Cleri fruitur nunc lumine Cœlicolarum :
Est etenim tali condignus honore potiri, Qui vitam vita cœlestem duxit in ista.
Délirât plane, cor habet rationis inane, Quisquis testatur secus, aut aliud meditatur ; Ut narrât chartam nobis qui detulit istam.
Si de terrena sibi quicquam faece cohcesit :
Illud ab hoc tergat, qui mundi crimina purgat.
ALIUS TITULUS EJUSDEM.
Lux fuerat mundo Bruno dum vixit in isto, Sed modo relucet, quia cœli sede relucet.
Novit psalterium; sed nunc canit organa sursum. Edocuit multos, nunc çernit in œthera sanctos. Doctor Doctorum, nunc unus Cœlicolarum.
In terris doctor, nunc Christo plaudet in alto. Funde preces ergo pro nobis inclyte Bruno, Et nos e contra nitemur reddere vota.
Nam cupimus tecum cum Christo vivere sursum, Et decimo cuncti flagitamus in ordine poni.
EX EPISCOPA.TU LUCrONENSI.
TITQLUS SANCT^ MARLE LUCIONENSIS.
Fratres, qui estis in Eremo, quœ dicitur Turris, notum sit omnibus vobis, quod pro Domino Brunone agamus charitative septem vigilias, et septem missas ; et panem et vinum Domino Reginaldo Abba;te imperante,
TITULUS S. MICHAELIS EREMI.
Mors hominum sœva, quam nobilis attulit Eva,
Omnibus illa nocet, ut liber iste docet. Omnes illa terit, regnum super omnia quaerit,
Justus Bruno fuit, ut liber hic docuit.
Bruno fuit justus, simplex, humilisque venustus :
Mors tamen ut voluit, vivere non potuit. • Et quia membra jacent, gemitus pro funere cessent,
Pro gemitu quoniam nullus habet veniam.
Nos ergo instemus, 'Dominumque Deum rogitemus,
Ante suam faciem, quod'sibi det requiem.
EX ARCHIEPISCOPATU AUXIENSI, IN AQUITANIA TERTIA, SIVE NOVEMPOPULANIA,.ET EPISCOPATU ELORONENSI.
TITULUS S. MARIEE ELORONENSIS ECCLESI^.
Sancte Brnno, venerande Pater, veneranda propago Coelica jussa tenens, vivas cœlestis imago,
EX ARCHIEPISCOPATU VIENNENSI IN GALLIA NARBONENSI ET EPISCOPATU GRATIANOPOLITANO.
TITULUS ECCLESI.E GRATIANOPOLITAN.E.
Gratianopolitana Ecclesia , quam Dominus Bruno Monachus, atque Eremita sibi Eremum facere, habitationemque prius destina vit, qiianto tune gavisa est in ejus prassentia : eam nimirum existimans perpetuam ha-, bere : tanto nunc magis dolet prse ceteris super tanti tamque incomparabilis viri absentia. Quocirca ofEcium ejus commemorationis assiduum usque tricesimum libenter persolvit. Panem quoque, et vinum cum ceteris ferculis, quas Fratres ejusdem Congregationis intérim sumpsere, eadem pro ejusdem viri anima pauperibus largita sunt. Diem vero migrationis suse, quo animam suam memoratu dignam Deo reddidit, in catalogo suorum illustrium virorum ponens, anniversariam et celebrem se habere indesinenter repromisit. Nos itaque humili prece vos precamur, ut nostri sitis memores, quatenus orationum , precumve vestrarum possimus fieri participes.
EX EPISCOPATU VALENTINENSI.
TITULUS FRATRUM S. RUFFl' IN COSTA S. ANDRE.E.
Nos Fratres fex Canonicis S. Ruffi commorantes in quadam cellula S. Andrese, quae vulgo Costa vocatur, pro piissimi anima Brunonis per septem dies continua-
tos, matutinas, et Missas celebrabimus. Et sicuti uni ex Nobis pro ejus animag solatio, praebendam dabimus; et in catalogo Fratrum nostrorum nomen ejus scriptum habebimus.
EX ARCHIEPISCOPATU EBREDUNENSI, IN DELPHINATU, ET EPISCOPATU GLANDATENSI.
TITULUS S. BARONIS IN GANDAVO.
In verbis quanquam nobis sit magna facultas, Non pro posse tamen sit prodere verba voluntas, Sed fientes breviter dicamus, summe Magister, Brunoni charo tibi rex in carne fideli Cui super omne bonum placuerunt gaudia cœli, Illud des esse, quod nusquam novit abesse.
TITULUS s. PETRI BLANDINENSIS CŒNOBII.
Est commune mori mors, nulli parcet lionori,
Mors est vita piis, ptena diurna malis.
Ibimus absque mora, sed qua nescimus in hora
Est quia vita brevis, fluxa, caduca, levis.
Ecce satis scimus, quod non evadere quimus,
Et quid erit finis? vermis et inde cinis.
Dum vixit, vita nituit satis liic Eremita :
Mortuus ipse tamen pace quiescat, amen.
EX ARCHIEPISCOPATU'BISUNTINO IN BURGUNDIA, ET EPISCOPATU BELLICIENSI.
TITULUS S. MARLE BELVENSIS ECCLESIiE.
Ivit ab hac vita Bruno simplex eremita, Tollitur arce poli terris super astra relictis ; Et sic cum Christo mundo requiescit ab isto, Orans pro cunctis viventibus, et modo functis.
EX EPISCOPATU LADSANNENSI. TITULUS S. ROMANI DE ECCLESIA LUGDUNENSI ARCHIDIACONI.
Domine tibi Bruno, qui semper rege sub uno, Sacram servasti legem, nec eam violasti :
Finis adest vitae, tristantur ab hoc Eremitae. Sunt tibi post fatum summ^e data gaudia vitae. Non ergo pro te gemitus edant Eremitae :
Nam mundo vivens, loca déserta subiisti, Nunc cœlo nactus lœtaris in agmine Christi.
EX ARCHIEPISCOPATU CAMERACENSI IN BELGICO FRANCICO. TITULUS S. PETRI HUCURTENSIS ECCLESIA.
Declinare mori nescit sapientia mundi, Nec rem cum voce déclinât sexus uterque ;
Ast ego, ni fallar, Bruno déclinât utrumque
Sed mit in libra ; merito quia sors fuit aequa.
Para fuit vita, sapiens fuit hic Eremita :
Appensus libras discrimen nesciat iras.
Notificamus igitur vobis, Fratres charissimi, prout flagitastis. Nos huic Catholicas Ecclesice filio, tricenarium, et anniversarium diem : et in Catalogo Fratrum nostrorum inscriptione dévote conscripsisse.