ITEM ALIUS TITULUS EJUSDEM
î*ersonae titulus sub nomine prœtitulatus, Virginis, et Matris, quam post Dominum colit orbis Diversos luctus, mundus sonat undique totus : Ad multas mortes secum ducendo cohortes.
Prosternit cunctos sacro baptismate lotos, Sicut demonstrat Brunonis clara lucerna.
Is cum multorum laudetur voce virorum, Sit meritis morum spectabilis eximiorum.
Lege tamen mortis sors hune tulit impia portis,
Flemus vobiscum : sed opus quid ad haec, nisi Chri-
[stum] Poscere, quod requies sibi sit post fuiiera perpes. At vestris functis dedimus, sic vos date nostris.
EX ARCHIEPISCOPATU BURDIGALENSI IN AQUITANIA SECUNDA, ET EPISCOPATU PICTAVIENSI.
TITUtUS SANCTI PETRI PICTAVIS.
Sunt durse sortis nigra spectacula mortis, Ullius excors, et fortunae libéra mors est Cunctorum cladem trutina, quas librat eadem, . Sicut privato, sic parcit nobilitato.
Augustosque lares vacuat sicut populares.
Nam juvenis flores, decus, et décor, res, et honores ;
Praeter divina sunt omnes sub libitina.
Hune obiisse virum, non ergo sit hoc tibi mirum !
Sed qualis fuerit, si forte rudis mihi quasrit :
Solvat, et exolvat Chartam, rursumque revolvat.
TITULUS SANCTiE MARI^ SANCTIQUE CYPRIANI MARTYRIS.
Omnis imago boni, sis clemens Christe Brunoni,
Hic Eremita fuit, unde tibi placuit ; Qu£e post oblitus cupiens hoc visere littus,
Te non per speciem, sed videt ad faciem.
TITULUS S. JOANNIS EVANGELIST^ PICTAVIS.
Gallia festivitas postponens carminis odas, Nunc lugubres cantus, et mœstos excipe planctus. Nanque tuus Doctor, quondam per cœlica ductor, Bruno pius moritur, flos ferri subtumulatur.
Hinc est, quod doleas ; sed vivit, pone querelas. Vere pro meritis justis sonatur in astris, Cum quo sint nobis tibi necnon gaudia lucis.
TITULUS s. MART.E PICTAVIS.
Vivis, et in Cœlis gaudes Eremita fidelis :
Quem felix esse sequitur, fugit omne necesse. Patrem Sanctum, pro quo scelus est dare planctum Cujus gaudere nequit ulla lues abolere, Vivere cui Deas est : cui lux, cui vera salus est. Euge Dei verna frueris mercede superna.
Accipis inventum modico sudore talentum, Quod prudens Domino solvisti fœnore bino.
Pro meritis tantis tibi clamant verba tonantis ; Utere serve bone mecum summa regione.
TITULUS s. HILARII PICTAVIS.
Brunonis vitae seriem spectant Eremitae, Mundum florentem mundanos decipientera, Qui dum conspiceret, sed mundi labe careret
Dum sibi vilescit : dum fœtida gaudia nescit :
Inhaerens Christo, sseclo discessit ab isio.
Hac caruit vita Bruno felix Eremita,
Est Dominum nactus ; cum dictis consonet actus
Non igitur flemus, quem sic migrasse videmus.
ALIUS TITULUS EJUSDEM ECCLESI^.
Hoc dum vixisti mundo vestigia Christi, Pluribus exutus vitiis es Bruno secutus.
Ergo tibi Christus praestabat régna polorum, In quibus exultât lastissima turba bonorum.
TITULUS S. RADEGUNDIS REGINE PICTAVIS.
Rex immensa Deus, qui verbo cuncta creasti Qui sanctis requiem cœlestia régna parasti :
Quique tuos ducis ad cœlica gaudia lucis ; Fac hune gaudere cum Sanctis sede polorum Qua gaudet vere certus sine fine bonorum.
TITULUS S. MARIEE NOVI MONASTERII.
Nos Fratres Novi-Monasterii, sicut postulatis pro Pâtre vestro sanctae recordationis viro, Domino Brunone, clementiam Domini prompto animo exhibebimus.
EX EPISCOPATU SANTONENSI.
TITULUS S. LEODEGARII MARTYRIS.
Poscitis auxilium ; pr^ebeat quod Christus in aevum, Brunoni petimus, migranti corpore summus :
Quatenus oplati concédât munera regni.
EX EPISCOPATU RUPELLENSI.
TITULUS S. MARL« MORLIVENSIS ECCLESI^.
Floruit in mundo vir prudens ore profundo, Utilis est forma sors ejus, et ultima norma.
Scivit enim vere mundum non posse manere.
Calcavit flores, ejus contempsit honores.
Nunc requies sibi sit, quoniam sacra pagina dixit Non est damnosa mors justi, sed speciosa.
Bruno Jérusalem conscendit spiritualem.
TITULUS s. PETRI APOSTOLI MALEACENSIS.
Concedatur ei locus a Domino requiei :
Quem semper coluit vivere, dum potuit.
TITULUS ECCLESIiE B. VINCENTII CONVENTUS NOLIENSIUM.
Noliensium Conventum in Beati Vincentii Ecclesia juxta summi Patris Augustin! instituta horis regularibus psallendo attentum, visa schedula, quae Brunonis incomparabilis Philosophi obilum patefecit ; tantus tinior, tantusque horror occupavit, quod vix debitum officium complere praevaluit. Quis enim non obstupesceret, imo ab intimis cordis ingemisceret, cum tantum Virum totius scientiœ, et pêne omnium Clericorum lumen, et fundamentum naturse concessisse audiret ? Sed quia inevitabile constat et Salvatorem nostrum legem mortis ad horam subiisse credimus : quod in aliis lugerimus, mœrorem in Brunone gaudio mutamus : Bruno namque veram scientiam, et prudentiam liberalium artium , necnon ceteras Cardinales virtutes habuit , et servavit , quas in bono fine consummavit. Dudum siquidem Ecclesiœ Sedis Rhemensium summus Didascalus utpote in psalterîo, et ceteris scientiis luculentissimus, et columna totius Metropolis diu extitit. Sed quia hoc totum vere transitorium perpendit post vitam eremiticam , arctiorem, et inusitatissimam Eremum in transmarinis parlibus expetiit , et inde Domino vocante ad summi Régis convivia lastus perrexit. Ubi licet Angelicum psalterium credamus cum Christo decantare ; tamen si quid macula3 quod viveret, ex originali parente, seu ex actuali vita, oblivione, seu incuria contempsit abolere : totius pietatis, necnon misericordiœ fontem, prece et mente oremus assidue, quatenus ei velit indulgere. Et ut pro eo illud impetremus, continuis septem diebus, officium mortuis debitum Christo persolvemus.