EX ARCHIEPISCOPATU EBORACENSI
TITULUS S. PETRI EBORACENSIS ECCLESI^, QUiE EST ANGLI^ METROPOLIS.
Pro quo Bruno brevis reprobavit noxia vitee, Ipse rependat ei munera perpetuo.
ALIUS TITULUS EJUSDEM.
Fama prius nobis retulit quam littera vestra
Non de morte quidem, sed bonitate viri.
Gemma domus Domini Bruno fuit atque columna,
Et fidei verus cultor Apostolicae.
Vera fides ejus virtutibus œdificata,
^Ethereas ^des œdificavit ei.
Gloria, divitias, persona, scientia rerum,
lUi clara satis; sed pede pressit ea.
Sunt quas dant homini post mortem vivere posse,
Nec tamen haec possunt morte carere dare.
Mors premit omne caput, quae si cui parcere posset,
Certe Brunoni parcere debuerat.
Mors bona, mors felix, si mors est illa vocanda
Quam sequitur requies, vitaque perpétua.
Si quid ei terrena dédit contagio sordis :
( Nam sine peccato vivere nemo potest ) Abluat illa Deus, qui trinus, vivit et unus,
Et det ei requiem, dicat, et omnis Amen.
Quod petitis vestris jam fecimus, et faciemus,
Et petimus nostris, ut faciatis idem.^
TITULUS BEATiE MARI^ EBORACENSIS.
Filius Ecclesias mortali carne solutus, Bruno vir sapiens; quod facta sua probant :
Non est plorandus, quia nunquam jam ruiturus, Spes, amor, atque fides, quod meruere tenet.
ALIUS TITULUS EJUSDEM.
O si voce rei divini pompa trophaei
Posset laudari, vel plene notificari :
Sed quia deficeret, nisi se mea vox cohiberet.
Quod mihi velle datur, perfecte posse negatur;
Sed tamen absque mora, surgat mea per mare prora.
Ut si fas detur Christum laudando precetur.
Laus tibi Summe Pater^ cui subditur inferus ater.
Laus tibi, laus Christe, cui mundus subjacet iste :
Cœlestis doni da prsemia quaeso Brunoni;
Ut tibi, qui vixit, qui mundo se crucifixit :
Vivat in ceternum, nec mortis tangat avernum ;
Quod petitis vobis impendite mutuo nobis.
TITULUS SANCTI JOANNIS BEVERLACENSIS ECCLESIyE.
Bruno quod sprevit vivens in morte reliquit ; Nam mundum fugit, mundanaque vilia dixit.
Christo servivit, quare coelum penetravit ; Ipsius taies transmittere, sed quia fratres
Chartam fecerunt ; nostri Domini voluerunt.
Pro famulo tanto postremo tempore functo ; Officium servis gratum persolvere cunctis.
TITULUS CANONICORUM S. JOANNIS BEVERLACENSIS CŒNOBII. RICARDUS AD EUMDEM. ^
Qui casu mortis sublato Pâtre doletis :
Ponite tristitiam, manet omnis exitus idem.
Hinc est pensandum : quia muiidi gloria fœnum, Ad tempus floret, florens pertransit et aret ; Et quia sic floret, florens sic transit et aret. Declinemus eam magis inquirendo futuram.
Jam preecessisti, jam régula Bruno fuisti :
Jam conclusisii, quod caute proposuisti.
Florebas mundo fragili sed flore caduco ; Sprevisti mundum fragilem, floremque caducutn. Contemplative quserens succedere vitas, Quam tibi concédât, qui saecla per omnia régnât.