NE INGREDIANTUR MONASTERIA MONIALIUM
ORDINIS CARTUSIENSIS.
[ULIUS Papa secundus: dilectis filiis, Priori Majjoris Domus Cartusise, et Diffinitoribus Capituli Generalis Ordinis Cartusiensis. Dilecti filii^ salutem et Apostolicam Benedictionem.
Exponi nobis fecistis, quod licet par regularia Instituta Ordinis Cartusiensis et Canonicas sanctiones omnibus : praesertim viris, tam ssecularibus, quam regularibus inhibeatur, ne Monasteria Monialium dicti Ordinis ingrediantur : tamen nonnulli viri sub prastextu visitandi eorum consanguineos, et affines in Monasteriis ipsius Ordinis existantes, aut aliis axquisitis viis, Monasteria Monialium prsefati Ordinis absque licentia vestra ingredi prsesumant, ex quo non parva scandala possent verisimiliter exoriri. Quare pro parte vestra nobis fuit humiliter supplicatum, ut super his opportune providere de Benignitate Apostolica dignaremur. Hoc igitur cupientes, ut Moniales, et Deo dicatae personas, honestam, pudicam, et castam vitam conservent, hujusmodi supplicationibus inclinati, quibuscumque tam viris, quam mulieribus cujuscumque cotiditionis existentibus^ ne Monasteria Monialium dicti Ordinis : etiam praetextu quarumcumque licentiarum eis desuper, etiam par Sedem Apostolicam concessarùm, absqua Prioris Majoris Domus Cartusiae, et Diffiniiorum Capituli Generalis dicti Ordinis pro tempore existentium, aut eorum Commissariorum val
locum tenentium, licentia speciali ingredi prassumant, sub Excommunicationis latss sententiae pœna harum série districtius inhibemus. Non obstantibus etc. Datuni Romjs apud Sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die XV. Junii, millesimo quingentesimo octavo, Pontificatus nostri anno quinto. F. Ponzetus.