DE LECTURA LINGUE GR^EC^E
A CARTUSiANrS NON FREQUENTANDA.
^^^NNIS preeteritis facta est ordinatio et prohibitio in ^^Capitulo Generali super lectura librorum Erasmi, tanquam Cartusianœ Religioni contraria , et minus necessaria, et ob id reprobata, Jam vero nonnulli sunt, qui apud semetipsos non tantum scioli videri volunt, verum etiam affirmant hi neminem ad veram scientiam, et intellectum Scripturœ posse pervenire, nisi in lingua grgeca sit eruditus. Igitur quidam obliti sanctse rusticitatis nostri Propositi, ut apud vulgares scioli videantur, tempus pro sacris lectionibus ipsis concessum expendunt, quadam animi curiositate in litteris greecis nonnullis simul, et hebraicis. Quapropter hortamur in Domino omnes nostros subditos, ut
sint memores arrepti Propositi, et CartusiaiiEe simplicitatis, ut désistant ab hujusmodi curiositate, tempus infructuose expendendo inhisce litteris prcBscriptis. Sed potius studeant semetipsos exercere in piis exercitiis vitce Jesu Christi, qui nos docuit verbo, et exemple mititatem , et humilitatem ; ut sic talibus exercitiis valeant pervenire ad secretoria interioris hominis, quod quidein nostra vocatio requirit. Alioquin hujusmodi lecturam grascarum litterarum non omittentes per Visitatores Provincise arceahtur ab eisdem ; et si necesse fuerit, non desistentes semel moniti ab eisdem Visitatoribus corrigantur, ut casteri timorem habeant. Quod et ipsis Visitatoribus injungimus.
BULLA JULU PAPjë II
QUA PROHIBET MULIERIBUS
NE DOMOS CARTUSIANORUM INGREDIANTUR.
ULIUSPapasecundus: dilectisFiliis, Priori Generali, Diffinitoribus, etCapitulo Ordinis Cartusiensis. Dilecti filii, salutem et Apostolicam benedictionem. Pro parte vestra nobis expositum fuit : quod licet felicis recordationis Eugenius Papa IV. et nonnulli alii prïedecessores nostri Romani Pontifices, per eorum litteras Apostoiicas perpétue specialiter concesserint Priori et Fratribus Domus Beatœ Mariœ de Bellilarico Antisiodorensis diœcesis , et nonnullis aliis Domibus dicti Ordinis : ut universi Christi fidèles in certis festivitatibus Ecclesias Domorum earumdem visitantes, et pro illarum reparatione manus porrigentes adjutrices, certas peccatorum remissiones et Indulgen-
tias consequerentur, et specialiter, ut ad eumdem effectum contra ipsius Ordinis Generalia Instituta , mulieribus liceret easdem Ecclesias visitare et intrare. Tamen quia tempore prœcedente, id quod ad bonum finem sexui fœmineo circa pr£emissa ex gratia permissum fuit, ad noxam et dissolutionem et personarum inibi divino servitio mancipatarum, et totius Religionis vestree scandalum cedere posse dubitatis, et attento quod per easdem litteras domibus eisdem concessum extitit^ ut personas illae qu£e légitime impeditas, Ecclesias ipsas personaliter visitare non possent, si eleemosynas eisdem Ecclesiis mittendo per alios eas visitassent, easdem indulgentias consequerentur : et proinde humiliter supplicatuiri fuit, ut hujusmodi scandalo obviare paterna charitate vellemus. Idcirco Nos vestris supplicationibus inclinati, licentiam et permissionem mulieribus intrandi Ecclesias Domorum preedictarum, sive ut eas Ecclesias hujusmodi intrare permittere possint, Prioribus, Fratribus, et Domibus prœdictis, ut prœfertur, concessas, praesentium tenore, Apostolica auctoritate revocamus, et quoad hoc viribus vacuamus, illis alias in suo robore permansuris : Vobisque preesentium tenore committimus, et mandamus, ut statuta Ordinis vestri hujusmodi inviolabiliter, etiam per Priores, Fratres, Conversos, et personas Domorum earumdem observari mandetis et faciatis, contradictoresque et rebelles per censuram Ecclesiasticam, et alia Statutorum, et Consuetudinum laudabilium Ordinis preefati remédia compescatis ; Non obstantîbus etc. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die VIL Januarii, millesimo quingentesimo sexto. Pontif. nostri Anno III. Sigismundus.