QUI LITTERARUM SUARUM MONUMENTIS
SIVE BRUNONEM FUNDATOREM,
SIVE ORDINEM SUÛM CAUTUSIENSEM GOMMENDARUNT.
ÎX Epistola Hugonls Diensis Episcopi, Apostolici ^in Gallia Legati, scripta ad Gregorium VII. post
Concilium Augustodunense anno 1077 celebratum. Manassem amicum nostrum, qui in Concilie Claro-
montano Rhemensis Ecclesiae maie acquisitam Pice-
posituram in manu nostra dimisit , commendamus gratia Sanctitatis vestrae, sicut catholicae fidei sîncerum defensorem, ac Domnum Brunonem, Rhemensis Ecclesiee in omni honestate Magistrum ; digni sunt ambo a vobis, in his quse Dei sunt vestra auctoritate confirmari, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Et ideo consultores profuturos causse Dei, et cooperatores in partibus Francias vos habeatis.
Sigebertus monachus Benedictinus Abbas Gemblacensis in suo chronico ad annum 1084.
Bruno natione Teutonicus, ex urbe Colonia, litteris apprime eruditus, Rhemensis Ecclesiœ canonicus, et scholarum Magister, relicto sseculo Eremum Cartusiae fundat, propositumque monasticœ conversationis satis arduum instituit.
Ex fragmente Guiberti Abbatis de Novigento, lib. I. de vita sua, cap. -xr. apud Andream Quercetanum : Gesta dei per Francos,
At Bruno urbe déserta sseculo etiam abrenunciare proposuit, qui suorum notitias horrens ad Gratianopolitanum processit territorium, ubi in arduo , et admodum terribili promontorio, ad quod difficillimum, et valde insolens iter intenditur, sub eo enim prseruptissimse vallis vorago dehiscit, habitare deligens hujusmodi mores instituit, et sequaces ejus hodie sic vivunt
Ibi igitur tanto cœptse contemplationis fervore feruntur, ut nulla temporis longitudine a sua institutione désistant, nec aliqua arduse illius conversationis
diuturnîtate tepescant. Inde etiam qua, nescio, occasione mirabilis iste Bruno recedens, postquam his, quEe praelibavimus rudimenta multa dictorum , et factorum inculcatione pr£estiterat ad Apulos, nescio, Calabrosne recessit, et ibidem huic quiddam sirtiile Vivendi genus instituit. Ibi cum multa humilitate se ageret, et omnimoda piorum exemplorum prœbitione circumquaque fulgeret, ad Episcopii dignitatem ab Apostolica Sede quaesitus, et tentas, fugit ; et sasculum veritus, ne ea, qu£e de Deo gustaverat, amitteret, in delatione tanti muneris non divina, sed sœcularia recusavit. Hee inquam personas conversionum tum temporis extulere primordia, cui cohtesere continue virorum , feminarumque grèges , omnis protinus ordo concurrit. Quid de œtatibus loquar, cum decennes, et undendes infantuli senilia meditarentur, et multi castigatiora gérèrent, quam aetatula pateretur. — (Hucusque codex Claudii Hemerei Doctoris Sorbonici in libro cujustitulus Cartusianus, sive iter ad sapientiam). Fiebat in illis conversionibus, quod in antiquis fieri solebat martyribus, ut major in imbecillibus, tenerisque corporibus inveniretur fidei vivacitas, quam in illis, in quibus sevitatis, et scientise floreret auctoritas. Cum ergo nusquam nisi in vetustissimis Monasteriis Monachorum haberetur aliquorum sedes, cœperant ubique loci nova construi, et undecumque confluentibus magni alimentorum redditus adhiberi. Quibus facultas non aderat ut grandiuscula fabricarent, alii binis, alii quaternis, alii quot poterant alendis fratribus, domos, ac victualia componebant : unde factum est, ut in villis, oppidis, urbibus, atque preesidiis, imo etiam ipsis saltibus, atque agris, Monachorum quaqua versum sese exercendo dilatatorum repente fervere viderentur examina, eaque loca divino nomine, et sancto-
rum cultibus emicarent, in quibus, et lustra ferarum, et spelaea latronum extiterant. Affectabat itaque spontaneam subire pauperiem tôt exemplis circumcincta nobilitas, et cœnobia, quse subibat, rébus a se contemptis inferciens, aliis etiam ad haec ipsa trahendis pia semper veneratione tendebat. At fœminas itidem insignes maritorum celebrium jugalitate déserta, et a piis cordibus liberorum caritudine abstenta, collatis inibi opibus, Ecclesiasticis se stipendiis contradebant. Qui vero, vel quse non poterant rébus ad integrum abrenunciare possessis, eos, qui abrenunciaverant, crebris substantiarum suarum largitionibus sustentabant.
Ecclesias, et altaria multa jucundissimorum munerum oblatione circumdabant, et orationes, ac pie Vivendi modum, quem taies imitando exequi non poterant, talia facientes propriis ad id faciendum juvando substantiis, in quantum licuerat exaequare studebant. Unde contigit, ut his temporibus, et multitudine dationum, et dantium, imo magis solertia, ad hoc propositi venientium, Ecclesiarum habitatores, multimoda sua procuratione juvantium, in tantum promoverentur cœnobia, ut quotidiana ab illis, qui tune florebant statibus, per succrescentium modernorum nequitiam videantur incidere detrimenta.
Jam nunc enim, proh dolor, quœ hujusmodi affectione permoti locis sacris contulere parentes, aut penitus subtrahunt, aut crebras redemptiones exigere non desinunt filii a patrum voluntatibus usquequaque de^ génères.
Hucusque fragmentum ex libro Ms. Guiberti Abbatis Novigenti de vita sua, qui Parisiis habetur pênes G. V. Andream Querceianum de re litteraria optime meritum.
Guigo, V. Cartusias Prior in Tractatu ad Fratres de Monts Dei, lib. I, cap. i.
Fratribus de Monte Dei. Orientale lumen, et antiquum illum in Religione ^Egyptium fervorem, tenebris occiduis, et Gallicanis frigoribus inferentibus, vitas solitarise exemplar, et coelestis formam conversationis occurrere, et concurrere anima mea exsultat in gaudio S. Spiritus, et risu cordis in fervore pietatis, et in omni
obsequio devotse voluntatis etc Yestra simplicitas
jam multos provocat ad asmulationem : vestra sufficientia , et altissima paupertas jam multorum confundit cupiditatem : vestrum secretum jam earum rerum, quae tumultum facere videntur, pluribus incutit horrorem etc.......
Et cap. II. ejusdem libri.
Nolite negligere, nolite tardare, grandis enim vobis exstat via. Altissima est enim possessio vestra ; cœlos transit, par Angelis est, Angelicœ similis puritaîi. Non enim soium vovistis omnem sanctitatem, sed omnis sanctitatis perfectionem, et omnis consummationis finem.
Et cap. III.
Salva enim per omnia Cartusiae sanctitatis débita, et cum omni laude prœdicanda reverentia, multa in Alpinis illis horridis et continuis frigoribus necessaria sunt, quae frugalem sufficientiam, et voluntariam paupertatem sectantibus, in his duntaxat regionibus non adeo necessaria videntur.
Et insuper in vita S. Hugonis Episcopi Gratianopolitani, cap. iv.
Magister Bruno , vir religione scientiaque famosus , honestatis, et gravitatis, ac totius maturitatis quasi quoddam simulacrum.
Robertus S. Mariani monachus Antissiodorensis in chronico ad an. 1084. — ii5o.
Circa id tempus S. Hugo, Gratianopolitanus Episco-
pus vidit par somnium in solitudine Cartusiœ Deum
su:e dignationi habitaculum construentem, stellas etiam
sepiem ducatum sibi pra^stantes itineris. Et ecce sanc-
titatis ejus odore tracti ad ipsum veniunt septemviri,
qui omnes uno desiderio succensi locum eremiticœ
vitee congruum queerebant, necdum repererant. Ho-
rum primus Magister Bruno vir religione, scientiaque
famosissimus, alii quatuor litterati, duo laici , quos
sanctus Hugo gratanter suscepit, et voti compotes fecit.
Ipso namque juvante, consulente, comitante, Cartusiœ
solitudinem intraverunt, atque extruxerunt. Sic cœpit
Ordo Cartusiensis, inter cseteros Ordines puritate men-
tium, ac theorias studio singularis.
S. Bernardus Abbas Clara- Vallensis. — XI. Epistola ad Guigonem Cartusiae Priorem et cseteros Fratres. 1 1 33.
Vestra illa succensa, et succendens salutatio, sic mihi, ut verum fatear, accepta fuit, et est, quasi non ab homine, sed certissime ab illo, qui mandat salutes Jacob
descendere videretur Festivus erit enim mihi
dies ille. ducendus, et memoriale sempiternum, in quo virum illum videre, ac suscipere merui, per quem factum est, ut in cordibus vestris ego reciperer etc. Verebar
nimirum sanctam quam in Domino habetis importunis scriptitationibus iafestare quietem : juge illud vestrum sacrumque silentium a saeculo , susurrium cum Deo vel ad modicum interrumpere, nostraque ingerere auribus secretis, penitus occupatis supernis eloquiis. Timebam omnino molestus fieri etc. Miseremini mei, non quia merui, sed quia egeo. Miseremini tanquam misericordiam consecuti a Domino, ut sine timoré a mundi tumultibus liberati, serviamus ei. Felices, quos abscondit in tabernaculo suc in die malorum, in umbra alarum suarum sperantes, donec transeat iniquitas.
Et Epistola cLiv. ad D. Bernardum Priorem Domus Portarum.
Memor antiquœ meae promissionis, propositum habui, et desiderium magnum transire per vos, revisere quos diligit anima mea, itineri meo solatium, laboribus levamen, peccatis remedium postulare; et culpis meis exigentibus factum est, non ut nollem, sed ut non pos-
sem' Tuas, et per te Sanctorum cum quibus es, ora-
tiones supplex efflagito.
Ex chronico Mauriniacensi lib. II.
Fuerunt et lEetitite, et admirationi, ad id negotium pertinentes, excellentissimorum Eremitarum Cartusiensium litterœ, quae per quemdam Venerabilem Abbatem de Ordine Cisterciensi delatte, et in Concilio per Gaufridum Carnotensem Episcopum recitatas sunt. Erant autem Gartusienses in jugis Alpium Angelicam vitam ducentes, supereminentissimœ religionis, et incomparabilis auctoritatis.
Petrus Mauritius, cognomento venerabilis, IX. Cluniaceiisium Abbas, lib. II miraculorum, cap. xxviii.
Servatur, inquit, in Burgundise partibus inter omnes Europœ nostrœ monastici Ordinis Professiones, Professio queedam, multis aliis ejusdem monastici Propositi sanctior, et, cautior, instituta nostro tempore a quibusdam Patribus magnis, doctis et sanctis, Magistro Brunone Coloniensi, Magistro Landuino Italo ac quibusdam aliis vere magnis, ut dixi, et Deum timentibus viris. Qui quorumdam antiquorum Monachorum tepeditate negligentia ac desidia prœdocti, sœculo abrenunciare volentes, cautius sibi, suisque in via Dei sectatoribus consuluerunt, et vigilanti oculo, Ordinem, contra omnes pêne Sathanas insidias circumspectum instituerunt. Nam etc.
Et lib. I. Epist. XXIII. ad Guigonem Priorem, cœterosque Cartusi£e Fratres, qui eidem Venerabili A-bbati responsivam miserunt Epistolam, cujus initium est : Crucifixum,crucifixus et ipse crucifigendis misisti etc. sub num. xxv. ejusdem libri.
Cum exundantem erga vos, sincerum cordis mei affectuni, verborum signis explicare pertento, fateor in ipso conatu deficio. De aliis quibuslibet assidue tractanti, verborum copia affluit ; cum vestri amore et niemoria tota repleta sit anima mea, seipsum quaerens explicare
animus succumbit Quando enim explicare potero
quomodo a vobis corpore sejunctus, tota vobis mente conjungar ; quomodo alibi manens vobiscum semper maneam, quomodo cum aliis conversans, intra sacri Collegii vestri numerum spirituali cohabitatione converser? quando referre valebo quam gravis mihi sit, teste
eo quem fallere non possum, ipsa vestra corporalis absentia : qua si carere possem^ non solum miserum quantum ad me nomen Abbatis, sed etiam totum cum suis omnibus mundum exuere nullo modo dubitarem etc.
Et lib. IV. Epist. xxxvin. ad eosdem.
Agnosco quid vobis debeam, agnosco, quod pro cunctis mortalibus religioni deditis, nec Ecclesias nostrse voto professionis adstrictis vos semper in Domino carius dilexi, volui, veneratus sum. Feci liucusque, facio adhuc, faciam quando fuerit spiritus in manibus meis. Causa hujus mei erga vos amoris, Christus est : quem quia in ipso personaliter non possum, in vasis ejus, hoc est in vobis, in quibus habitat, ipsum diligo, amplector, honoro.
Et lib. VI. Epist. xn. ad Eugenium Papam.
Cartusiensis Ordinis, et propositi instituta quantum veneratus sim, quantum amplectar, noverunt multi, ego vero magis, Deus autem maxime. Nam si mens mea non me fallit, si conscientia mea mihi, quod verum est attestatur, si tandem vera est sententia divina : nemo novit, quas sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est. I. ad Corin, 2. Agnosco me Cartusiensium a triginta jam fere annis, lioc est etiam antequam preeesse inciperem, prse cunclis pêne mortalibus amasse Religionem, coluisse sinceritatem, amplexum esse veritatem. Intellexi, nec me falli putavi, cunctorum Latinorum institutis eorum propositum praeferendum ; nec
esse eos de illis, qui liqua nt culicem etc
Non enim praecipue in cibis, in potibus, in vestibus, in laboribus, vel similibus regnum Dei consistere putant : licet haec discretive facta, multum eidem regno Dei militent, sed in pietate illa, de qua ait Apostolus,
I. Timot. ^.Corporalis exei-citatio etc. Epulantur vere sancti illi in mensa sapientias, deliciantur in ferculo veri Salomonis, non in superstitionibus, non in hypocrisie non in vanitatibus, non in fermento malitias, et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Magni ergo sunt, amandi sunt, amplectendi sunt etc.
Et Epist. XXIV. ejusdem lib. Cartusianis Majorevensibus missa.
Gantât Deo Propheta in Psalmis : quant dulcia faucibus meis eloqiiia tua, super mel 07~i meo. Possum et ego non mentiens scribere vobis, quod longe dulciora sunt melle, verba, vel litteras vestrœ mihi. Nam semper supremam arcem pectoris mei, vestrique Ordinis viris servavi : Instituta Cartusiensia universarum religionum institutionibus prœtuli : a primis pêne adolescentiae annis sincero affectu sacrum Religionis vestr^ propositum colui. Unde quando vacare potui, quaedam antiquiora vestri Ordinis loca adiré fréquenter non pigritavi, inaccessibiles pêne nivibus, et a glacie altissimas rupes non abhorrui : Fratres inter illas montium, et rupium angustias omnipotenti Domino servientes, videre, visitare, atque cum eis in Domino jucundari, dulce habui, etc.
Et Epist. XL. ejusdem libri ad Basilium I. Majoris Cartusiee Priorem VIII. quae incipit : Nuper in procinctu Romani itineris, etc.
Volo tamen te, charissime, scire affectum illum meum, quo montana vestra adiré decreveram, magis causa te visitandi quam locum licet sanctum vivendi fuisse. Illum enim, ac Fratres alios, et a multis jam annis ssepe videram : te vero ex quo illud arduum, et G céleste propositum assumpsisti, numquam visitaveram.
Alexander Papa III. In sua Constitutione, édita Anagniïe, IV. nonas septembrisan. 1176, quse habetur in Bullario Tom. I.et est VII. inter Constitutiones ejusdem.
Cum vos per gratiam Dei multa prEemineatis gloria meritorum, et vitam solitariam eligentes, divinœ contemplationi arctius intendatis; bonus odor Religionis vestrse ad id nos inducit, ut communi, et speciali debito, quieti vestrœ debeamus intendere, et jura vestra summopere conservare.
Et Epistola ad Archiepiscopum Viennensem.
Non latet discretionis vestrse prudentiam , quanto desiderio, quantoque amore Cartusiani Fratres divinis intendant obsequiis; et abnegantes carnalia desideria rerum terrenarum delectationesspernentes,sobrie, juste, ac pie in hoc sœculo vivere elegerint, et incessantes supernœmeditationi proposuerint vacare.Undedignumest, et conveniens, ac consentaneum rationi, ut in tam sancto, et pio proposito, Pontificalibus adjuventur studiis.
Joannes Sarisberiensis Episcopus Carnotensis. lib. VII. Pol3'cratici cap. xxni. sacrum Cartusiensium Ordinem ita prosequitur.
Cartusienses cupiditati suae, imo necessitati limites prasfixerunt, et moderationis habenis omnem avaritiam cohibent, et interdum ipsi necessitati aliquid subtrahunt, ne sub obtentu illius quippiam avaritiam moliatur. Magni procul dubio viri, et inter praecipuos numerandi, cum rion modo professiones, sed jam senescente mundo intanta multitudine labentium sseculorum pauci processerunt homines, qui satietatis sibi aliquos praescripserint termines.
PetrusAbbas Cellensis primum, Episcopus postmodum Garnotensis successor Joannis supralaudati inEpistola XXIII lib.I ad EskilumLundensemArchiepiscopum.
De illo Ordine, qui quasi Cherubim, sive Seraphim immédiate résident Agno, qui habét oculos septem, et cornua septem, in trono gratiœ accedunt, gazas vestras exornare voluistis : Ecce factum est, ut imperastis. Acquievit sanctus Cartusiensium Fratruni conventus justis petitionibus vestris etc.
Petrus Blesensis Arcliidiaconus Bathoniensis . lxxxvi, Epist. ad M. Alexandrum Monachum Cartusiensem.
Cur, inquit^ sanctum, et glorioscE opinionis Ordinem Cartusiensem praevaricando dépravas ? Numquid résina non est in Galaad, aut medicus non est tibi ? Ibi sane inveneras locum pœnitentise, secretum solitudinis, pacem animse, contemplationis arcanum, gaudium in Spiritu Sancto, munus salutis, et efficax beneficium medicinae. Verum manna cœleste fastidiens, et suspirans ad oUas carnium domum illam appetis, quae desiderio tuo satisfaciet, quee tibi delicatius, et indulgentius ministrabit.Ideoquetumultum frequenticepopularis, silentio, et solitudini anteponis solicitudinem; licet noveris scriptum esse, quia qui jugum Dei accepit, sedere débet solitarius, et tacere. Hoc in Ordine Gartusiensi causaris et arguis, quod singulis diebus missas non faciunt, atque hujus religionis-, aut potius superstitionis obtentu, tuum machinaris egressum. Tuae litterœ faciunt te insanum etc.
Si attendas domum Gartusiensem, quam relinquere desideras, considéra unde venias, aut quo vadas. Jeru-
salem pro Babylone, Terram promissionis pro^gypto, pro exilio patriam, cœlum pro inferno, quietem et pacem pro labore, et rniseria derelinquis. Domus siquidem Cartusiensis et locus habitationis illius, situs est in montibus, et scopulis, et in pétris, ut sit potius habitatio Angelorum, quam hominum, ad dandam Altissimo vocem confessionis, et laudis, sicut scriptum est: «Super ea volucres cœli habitabunt, de medio petrarum dabunt « voces....Vere terribilis est locus iste, nec est hic aliud « nisi Domus Dei, et porta cœli. » Et licet domus illa sit in terra horroris, et vastœ solitudinis, nominatissima tamen est in observatione religionis,'et Ordinis. In omnem terram per gratiam Dei exivit fama ejus, et in fines orbis terrae suas odorem suavitatis effudit. Plantatio enim Dei est^ et vinea Domini Sabaoth : Ideoque jam excrevit in immensum, et multiplices fructus fecit. Vide si jam non operuit montes umbra ejus, si non extendit palmites suos usque ad mare, et usque in Angliam propagines ejus etc. — 1190.
Gaufredus Vosiensis Prior, scriptor sasculi XII. teste Mabillonio. In Ghron. cap. iv.
Ordo Cartusiensium sanctissimus incœpit per Brunonem virum sanctum, natione Alemannum, de Colonia Agrippina, Magistrum in Theologia, cum sex aliis venerabilibus viris in Diœcesi Gratianopolitana.
Laurentius Leodiensis, in Hist. Episcoporum Virdunensium.
Cartusiensis religio mundo hactenus inaudita de sanctissima Reverendissimi Brunonis Schola processit, quae in carne extra carnem insolite mortalibus more
vivendo, Angelos in terra, Joannem Bapiistam, et Paulum Eremitam in deserto, nobis hodie représentât, ut merito hanc religionem Florem mundi nomines, ut hanc esse animal simile aquilœ in cœlum volanti jure pronunties.
Clemens III. qui anno Christi 1187 creatus est Pontifex, ad Cartusianos.
Inter virtutum aromata, et Sanctorum fragrantiam studiorum opinionis vestrae balsamus, suo nos odore discernitur. Qui cUm se asperioribus institutis a mundana separet vanitate, et prœclara resplendeat gloria meritorum, nobis est amplius honorandus. Providendum quoque diligentius est, et cavendum, ne quietem sanctam improbitas alicujus valeat conturbare.
Cœlestinus III. ad eosdem Cartusianos. Hic laudato Clementi III. sucessit in Pontificatu, et anno 1 198 obiit.
Paci, et tranquiliitati vestrœ tanto propensius providere volentes, quanto arctius divinis estis obsequiis mancipati, in contemplationis arce procul a terrenoruni tamultu semoti ; piae postulationi vestrae facilius annuimus, et favorem Apostolicum libentius impertimur. Inde est, quod ut instituta vestri Ordinis perpetuam habeant firmitatem, prout approbata sunt, et a bene utentibus observata, rata in posterum fore decernimus, et auctori"tate qua fungimur, observa mus.
Petrus Cantor Parisiensis, Monachus Cisterciensis, qui floruit anno 1200, in lib. de Verb. Abbreviat. cap.
Si sanctus Ordo Carlusiensium in holocaustum, hic etiam oblatorum Dei, a labe mundi per abstinentiam, et macerationem carnis purgatorum, et jam volantium per pennas ventorum , non nisi in festis, et profestis spirituali officio intitulatis audet conficere, quomodo tu peccator Sacerdos intrepidus audes tam sancta irreverenter tractare?
Joannes a Sancto Victore in Memoriali Ms. Historiar. ad annum 1081.
Eodeni anno (MLXXXI.) Ordo Cartusiensis cœpit hoc modo. S. Hugo Gratianopolitanus Episcopus in Galliis per annos LII. virtutum exemplis incomparabilibus floruit. Ipse semel vidit per somnium Dominum in solitudine Cartusise su£e dignationi constituentem habitaculum, stellas etiam septem sibi preestantes itineris ducatum. Et ecce viri septem venerunt ad eum, qui omnes uno desiderio accensi locum éremiticœ vitse congruum quterebant, necdumque repererant. Horum Magister erat Bruno natione Teutonicus ex urbe Colonia oriundus, Rhemensis Ecclesiae Canonicus , et scholarum Magister', relicto sseculo, Cartusise Monasterium fundavit, propositumque Monasticae conversationis satis arduum instituit. Hujus sancti propositi cooperator existens S. Hugo^ ab eodem Brunone habitum Monachicum. sumpsit, cunctisque ibi habitantibus insigne exemplum prsebuit. Sicque Ordo ille puritaie mentium,et théorise studio cœpit augeri.
ig.
Joannes Bronto Jornacensis Abbas, Chron. Rer. Anglic. ad annum 1077. n. 20.
Circa hœc tempora, Ordo Cartusiensis incœpit sub Brunone, qui Teutonicus, et urbe Colonia oriundus Magister scholarum fuit... Hic relicto sseculo, eremum Cartusiœ circa festum Beati Joannis primo fundavit, et rexit septem annis.
Honorius III. qui anno 1216 Pontifex estrenuntiatus, ad Cartusienses.
Cum dilecti Filii, Fratres Cartusiensis Ordinis, acceptis pennis columbee in ara cordis mactatis carnalibus desideriis, in mentis fortitudinem evolaverint, illicque pro suis gemant, et aliorum peccatis, holocaustum offerentes Domino semetipsos, ne pedes, quos laverant, cogantur iterum inquinare etc.
Et insuper.
Obsecramus vos per Dominum Jesum Christum, et per charitatem Spiritus Sancti, quatenus immolantes Domino pro nobis vestrorum vitulos labiorum pias manus elevetis ad Deum ; ut de sua abundantia pietatis custodiat Ecclesiam suam propitiatione perpétua. Nos enim émulantes Dei asmulatione vestri Ordinis honestatem, et novissima nostra vestrorum similia fieri cupientes, vos, et universum Ordinem vestrum tueri pr£esidiis , favoribus attollere, et beneficiis intendimus confovere.
Jacobus de Vitriaco Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis, in Histor. Occidentali, cap. xviii.
Si quis aliquid eis (scilicet Cartusianis) abstulerit, vel alio modo injuriatus fuerit, nullam contra ipsum in judicio causam movent. Unde nec proximos sibi licet inimicantes scandalizant, nec advocatis ad lites et jurgia indigent, nec curias saeculares in detrimentum animae suae eos oportet adiré.
Et insuper.
Cartusianœ Religionis rigor districtionis, et districtio rigoris tamquam fornax Spiritus Sancti aurum purgans, et scoriam ex argento separans, falsos fratres diu retinere non potest. Unde Cella comparatur mari, quod morticinum quantocius poterit projicit.
Et demum.
Cella enim (ut Dionysius ait de Vit. inclusar.) et solitaria habitatio ad hoc ordinata est, ut in ea agat solum homo, quse Dei sunt. Haec autem sunt, contemplari^ diligere, misereri, justitiam exercere, bonitatem suam aliis communicare.
Vincentius Episcopus Bellovacensis. In specul. Histor. Lib. XXVI. cap. xxvm.
Anno Domini MLXXXIV. Anno Imperii Henrici hujus nominis quarti XXVIII. Pontificatus vero Gregorii VII. Anno XI. Bruno natione Teutonicus ex urbe Colonia litteris ad modum erudilus, Rhemensis Ecclesiae Canonicus et scholarum Magister, relicto sasculo Eremum Cartusise fundat, propositumque Mo-
nasticœ conversationis satis arduum instîtuit. Cujus sancti propositi cooperator beatas memoriœ Hugo Gratiaaopolitanus Episcopus ab eodem Brunone sumpsit habitum Monasticum, cunctisque per munduni habitantibus insigne exemplum prœbuit. .
Et Lib. XXVII. cap. vu.
Monachi Cartusienses paulatim pullulant, qui prcE ceeteris continentes, peste avaritias quam plurimos sub religionis habitu laborare, etlaborare videntes, termines posuerunt, dum certum numerum hominum, animaliumque, et possessionum, quem eis prœtergredi nullo modo liceat, statuerunt ; et ipsi singulas singuli cellulas habentes, ac raro, vel ob Dei cultum, vel etiam ob mutuum in charitate solatium convenientes, perfectius mori mundo, et Cceteris, tanto diligentius, quanto secretius Deo vivere elegerunt.
Chronologus S. Martini Turonensis.
Anno millesimo octogesimo sexto, incipit Orda Cartusiae tali modo : S. Hugo Gratianopolitanus vidit per somnium in solitudine Cartusiee Dominum Jesum quoddam confirmantem ; septem etiam stellas ducatum itineris sibi prcBStantes. Nec mora ad ipsum Episcopum veniunt septem viri, qui uno desiderio locum eremiticœ vitse quasrebant, nec adhuc repererant, quorum primus fuit Magister Bruno etc.
Alexander Papa IV. in sua Bulla emanata circa annum 1255.
Cœlestis amor patriae mentes vestras sic allexisse perspicitur, ut quasi hoc solum delectationem vobis
tribuat, quod divincE volantati sit placitum, et salutetn proférât animarum.
Et alias, ad eosdem Cartusianos.
Amicius lumine sicut vestimento Dei Filius Dominus Jésus Christus, suam sacrosanctam Ecclesiam, quasi tôt videtur illustrasse hominibus, quot in ea constituit gradus, et Ordines, virtutum insigniis, et cultus divini studio refulgentes. Inter personas siquidem alias, quas in laudem sui nominis virtus Altissimi ab antiquis temporibus usque nunc assumpsisse dignoscitur, illi quasi videntur fuisse pr^ecipui, qui vestri Ordinis sanctitatem sunt professi. Vigiles etenim, et solliciti ad hoc ipsi studuerunt assidue inveniri, quod ut sponsus ccelestis in eorum conscientiis haberet lectum floridum, etChristiana Religio de ipsorum conversatione Angelica sumeret sarïctitatis exemplum, Sede Apostolica multitudine spiritualis laetitice Scepe saepius congaudente : ita quodseipsam in eis tamouam in odore agri pleni,cuibenedixerit Deus, sine intermissioae delectans, eos inter alios EcclesiEe filios, perpétuée dilectionis amplexibus, et gratiosi favoris afïluenti confovebat. Multis nihilominus de diversitate fidelium vacantibus ad hoc, quod circa religionem tam famosam et celebrem sincerissimee dilectionis effunderet largitatem. Ecce charissimi nobis in Domino manifeste per ista constitit, quod Ordo vester Deo et hominibus olim carissimus habeatur.
Et insuper.
Thesauro virtutum, sic prasclara vestra Religio, suum semper astrinxit affectum , quod habetur , et in conspectu œterni Régis placita, et in oculis hominum gratiosa. Ipsa quidem Religio vestra, ut columba mitis, et humilis, et electa Domini, et specialis, pulchra
per totum aspicimr, omnem a se rugam enormitatis abjiciens, et maculam difformitatis excludens, vigilantibus illis, qui paternae soUicitudinis in ea gerunt officium, quod ibidem, nullae possint Yirorum spinae succrescere ; ipsa florum honoris, et fructuum honestatis immarcessibili polleat honestate. Propter hune etenim sanctïe operationis effectum nunquam Ordo vester officio alienœ visitationis, vel correctionis indiguit.,.. . Cum itaque nos, qui ex hujusmodi virtuosis actibus spiritu in Domino exultamus claris agnoscamus indiciis dictum Ordinem esse aliis rect£e vitee spéculum, et salutiferœ conversationis exemplum. . .
Clemens IV qui ab anno 1265 usque ad annum 1268 Pontificatum gessit. Epistola 281, ad S. Ludovicum Francorum regem.
Cariusiensis Ordinis, cujus sinceritàs in sui simplicitate non déficit, sed quasi lux splendens usque ad diem perfectum crescit, (Proverb. 4. 19) Domino promovente oblivisci non possumus, et de nostro affectu alios estimantes, quod amamus tenerrime, specialius amicis commendamus.
Item alibi.
Religionis vestree meretur honestas, ut vos speciali diligentes in Domino charitate, prosequamur gratia Sedis Apostolicse, et favore. Piam affectionem vestram, qua Régi cœlesti super omnia placere, ac in sinceritate cordium deservire quaeritis, charitativa dilectione complectimur.
Speciali gratia, et favore vos illa de causa dignos potissime reputamus, quia toto cordis affectu ad hoc semper intenditis, ut per sanctœ conversationis et vitse studium in conspectu Dei, et hominum placeatis.
Ad hanc sane pulchritudinem mirabilem, qua splendet, et splenduit, quasi quadam varietate circumdata pia Mater, retroactis temporibus, adjecit plurimum Ordo vester a suis fundatoribus viris spiritualibus, et tanquam adeps a carne penitus separatus, magno pariter, et exacto consilio circumcisus : qui ab hominum separati consortiis, et ad vitœ subsidia necessaria satis paucis contenti, aquilarum more nidum suum, in arduis posuerunt in prseruptis silicibus, et inaccessis rupibus habitantes, deliciarum hortum squallentis eremi solitudinem arbitrati : ubi lectionibus, orationibus, et contemplationi vacantes, solitudine Marthae seposit,a, subsederunt ad pedes Domini cum Maria.
Guillelmus de Braio Gallus, Cardinalis Tit. S. Marci, anno i263 ab Urbano IV. renuntiatus commissarius Apostolicus, in rescripto pro Cartusia Angionis, ita de Ordine Cartusiense.
ImmaculataOrdinis vestri Religio, quas velutlucerna, non accensa sub modio, sed in vertice montium tanquam super candelabrum posita perlucide radios claritatis ostendit etc.
Philippus Bergomas, in supplemento Chronicar. ad annum 1084.
Bruno vir sanctus, et clarissimus Philosophus, atque Theologus, natione Teutonicus ex urbe Colonia Rliemensis Ecclesias Canonicus, scholarumque apud Parisium magister, iisdem temporibus cum in Galliis legendo, scribendo et disputando clarissimus haberetur, relicto saeculo, et pompis ejus, cum septem viris doctissimis in eremum Cartusiae secessit, ibique Mo-
nasterio structo, propositum Monasticae conversationis satis arduum, teste Vinceniio Gallo Lib. 26. ibidem instituit. Cujus sancti propositi Hugo Gratianopolitanus Episcopus, qui ab eodem Brunone Iiabitum' Moiiasticum accepit, auctor fuit.
Et paulo post.
Anno MLXXXIV. -Ordo Cartusiensis in Galliis hoc anno in Diœcesi Gratianopolitana a Brunone Theologo viro sanctissimo initium sumpsit, qui Bernardo teste inter omnes Ecclesiasticos Ordines primatum tenet, non ratione temporis, sed rigorositatis et propterea euni speciosissimam Ecclesiœ columnam appellat.
Guillelmus de Elbura, alias de Yporegia, cognomento Crassus, Cartusiee Coloniensis Professus, in Tractatu de Veritate perfectas religionis — i3i3.
Idcirco Ordinem sanctum Cartusias divina Misericordia adinvenit, in quo, et per quem, et sub quo utraque vita, tam cœnobitica quam eremitica reducta est ad suœ primariœ originis puritatem, et ad antiquam institutionis MonasticEe sanctitatem. In Ordine enim Cartusiensi est communis, et cœnobiticae vitee ordinata socieîas, quia omnia Monasteria totius Ordinis dicii simul connexa sunt, et unita sub uno Priore Cartusise, et sub uno Capitule Generali, quod indesinenter annis singulis in principali Domo Cariusias celebratur, quorum providentia, et sanctis consiliis, monitionibus, ordinationibus, visitationibus, et salutaribus institutis, totus Ordo, totiusque ordinis domus reguntur, corriguntur, et diriguntur, et in sanctas religionis observantia conservantur. Ab eisdem Priore Cartusias, et Capitulo Generali ad omnes et singulas
Provincias, in quibas sunt Monasteria Ordiais supradicti, mittuntur Visitatores.
Joannes XXII, ita Cartusiaiios alloquens scripsit. i33^.
Actus vestros in Régis seterni beneplacito dirigentes, exercitio virtutum cultui religionis intendiiis, et per devotaram orationum instantiam , salutem quaeritis animarum, sicque propitiationem cœlestis gratise promerentes ad aeternse beatitudinis bravium tenditis , tanquam benedictionis filiis repromissum.
Idem, in diplomate pro erectione Cartusiœ Boni- Passus, cal. decembris i3i8.
Exultât in vobis Mater Ecclesia, quod vos spiritu beatae considerationis inducti, supra fundamentum illud, quod positura est, quod est Christus Jésus, ut vobis non manu facta domus, sed œterna prœparetur in cœlis, supereedificabimini tanquam lapides vivi spirituales Domos per lucra sanctorum operum, alta et solida fabrica stabilitas , ei cui nunquam sine remuneratione servitur, phialas odoramentorum plenas, ut Christi bonus odor sitis, Deo per sedulam devotarum orationum instantiam offerendo. Sicque desiderii passiones, fulti divinse protectionis auxilio per observantiam districtionis arctœ reprimitis, quod virtuose de saeculi fatigationibus triumphatis ; illius praemii recepturi mercedem, quod operariis in Evangelio Dominus poUicetur etc.
Clemens IV, qui anno 1842 inauguratus est Pontifex,
etobiitanno i352.
Ad fructus uberes, quos Carlusiensis Ordo in agro miiitantis Ecclesice plantatus dextera Domini , velut
arbor bona, produxit hactenus, et producit, considerationis nostrae- oculos extendentes , et attendentes , quod dicti Ordinis professores muado mortui soli Christo, qui est vita, viventes, pro uiiiversali fidelium salute , incessanter ad Dominum preces fundunt etc.
Pr^insignis Ordinis vestri sacra religio in agro Dominico divina dispensatione plantata, ex suas institutionis exordio, per insignium meritorum gratiam, et exemplaris vitas doctrinam, uberes hactenus in universa Ecclesia honestatis, et saiutis fructus protulit et producit.
Innocentius Papa VI. creatus anno i352, qui Avenionensem Cartusiam fundavit.
Inter cunctos Religionis Monasticae professores, quibus veluti rutilantibus margaritis militans coruscat Ecclesia, vestri Cartusiensis Ordinis candidi Nazarœi splendore illustrant eximio Ecclesiam memoratam. Vitae siquidem munditiae nitidi, fervore charitatis igniti, rigore abstinentiœ pallidi, et austeritate poenitentiae mascerati, mundo mortui, Christo vivunt. Hi Marthse circa frequens ministerium satagentis, quo turbabatur erga plurima, sollicitudinem fugientes, per contemplationis altitudinem sedent ad pedes Domini cum Maria. Hi amicam mœroribus solitudinem eligentes per compunctionis lacrymas, et pro suorum, aliorumque fidelium remissione peccaminum , incessabiles fundunt preces.
5qi
Franciscus Petrarcha. Epist. ad Sodalitatem Magnse Cartusise, Libris de Otio Religiosorum apposita, Tom. I.Oper. Basile^e editor. per Sebastianum Enriopetri, fol. 293. Obiit anno 1374.
Veni ergo in Paradisum, vidi Angeles Dei in terra, et in terrenis corporibus habitantes, suo tempore habitaturos in cœlis, et ad Christum, cui militant, exacte preesentis exilii labore venturos. Qui priusquam vos formaret in utero, novisset, et sanctificasset, et prsedestinasset in numerum electorum, nequaquam hoc vobis rectum, et compendiosum iter, et a mundi devio semotissimum ostendisset. Sed ne quid hic plénum sperem sancto illi gaudio, quod ex vestra conversatione percepi, sola brevitas adversata est , vix verendos vultus aspicere contigit. Nunquam mihi brevior lux, nunquam velocior nox fuit. Dum religiosissimam illam Eremum, templumque contempler, dum devotum silentium, et Angelicam psalmodiam stupeo, dum vos hinc omnes, hinc singulos mire, et humani more animi, depositum opus, vos perdulce nieum pignus amplector, inque multum ex optatis germani optimi, atque vinci coUoquiis acquiesce, non sentienti mihi totum illud exiguum têmpus effluxit, verba nectendi , collegandique animum facultas defuit. Unum quoque continuum obsequium, et charitas, non illa communis, quam in Christo cunctis hospitibus exhibetis, sed singularis quidem, atque prsefervida me soUicitum habebat, nec mea longior mora divinis laudibus, vestroque proposito forsan officeret, et festinare abitum monebat. Insuper et confabulationes cum singulisjucundas et brèves^ quibus hue illuc, sed semper in idipsum, sacra et sobria voluptate ra-
piebar, cursum continuae orationis arcebant, oblivione omnium injecta, nisi eorum, quse vicissim ex ore nunc hujus, nunc illius, veluti totidem cœlestibus oraculis erumpebant etc.
Et alibi.
Ordo Cartusiensis est, quem nemo deceptus, nemo invitus intrat, in quo nullus perseverare fictus potest.
Bonifacius IX. qui creatus fuit Pontifex Romanus anno rSSg. Ad Cartusianos.
Sacrosancta Romana Ecclesia , Mater cunctorum fidelium, et Magistra in agro virtutum vestri Ordinis, cui Altissimus benedixit, et in décore Sanctaî Religionis, sub qua mundanis abjectis illecebris devotum, ac sedulum exhibetis in Domino famulatum, exultât, et jubilât, prsesertim dum prospicit ad alta virtutum, gradibus per exercitationem bonorum operum, et prœclara sanctitatis mérita procedentes, trahitis ad divinum obsequium alios per exempla, vitam ducendo piissimam, ac fréquenter divinis laudibus, ex quibus divinee gloria Majestatis extoUitur, devotissime insistendo, et huic mundo mortui, ac Domino nostro Jesu Christo, qui est Vita, viventes, pro universali sainte fidelium ad Dominum preces funditis incessanter. Propter quod vestrum eumdem Ordinem, quem erga nos, et prœdictam Ecclesiam devotionis charitate perlucere conspicimus, intra claustra nostri pectoris paternis afîectibus contemplantes etc.
DQO —
Henricus de Kalkar cognomento ^ger. In libell. de ortu et progressa Ord. Cartusiens. pag. 8. — 1408.
Bruno data sibi benedictione per Papam Urbanum, adiit Calabriam, ubi, et evangelizans illis partibus sententiam damnationis, quam audivit Parisiis, Dei dono multos convertit, ex quibus tandem Congregationem sanctam, sicut in Cartusia, in Eremo, cui nomen Turris, instituit : fecit et advertantibus verbis et factis saepe monita salubria, et signa solatiosa satis.
Et alibi.
Acceperant autem Fratres ipsi pro exercitio regulari vitam de Actibus Apostolorum post Ascensionem Domini, viventes scilicet in communi, vacantes etiam vigiliis sacris, jejuniis, et orationibus, expectantes et ipsi, sicut et adhuc posteri eorum 'quilibet, vitte suas terminum, prout Apostoli Sancti Spiritus adventum.
Anonymus in Historia Ordinis Cartusiensis, ex Codice Ms. S. Laurentii Leodiensis ab Edmundo Martene Monacho Benedictino e Congregatione S. Mauri edit. Tom. VI. Veter. scriptor. pag. i53. — 1420.
Bruno Doctor famosus , magister, et Doctor sacrse Theologiae, vir magnas sanctitatis et profundi sensus, natione Teutonicus, de Civitate Colonia, non obscuris parentibus natus, Rhemensis Ecclesiae Canonicus, et ibidem scholarum magister et rector etc.
Et post nonnulla.
Magister igitur Bruno, vir sanctissimus, et gemina scientia prœditus, tam divina scilicet quam humana elo-
quentia TuUiana praeclarus, discretione ac devotione raorumque excelleati honestate praefulgens, cœlestiumque virtutum copioso thesauro ditatus, atque dotatus, Deo , et hominibus dilectus , atque gratus, Eremum CartusiEe sex annis rexit.
Martinus V. Pontifex, in Bulla qua exemit Cartusianos a solutione decimarum et primitiarum. — 148 1.
Fons parvulus, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque conversus, in aquas plurimas redundavit, Cartusiensium est Ordo perlucidus, quia in sui ortus exordio, parvus et liumilis, abjectione liabitus, tenuitatis substantia, humilitatis professione, ac numéro professorum, sub fontis similitudine non indigne describitur, cui diversarum ille proprietatum conformitate respondens, non immerito comparatur. Hic enim fons est hortorum irriguus,- casteras irrigans Religiones, et Ordines, ac exemplis salubribus scaturitans. Hic est fons amœnus varietate virtutum, prseclarus munditiee puritate, pietate patens, indeficiens sanctitate. Horum copia meritorum illustratus, ita nomen fontis ampliavit, ut fluvius esse censeatur : Cujus professio laudabilis, de virtute in virtutem progrediens, ut Deum Deorum in Sion videai, universalis Ecclesiae laetificat Civitatem, in qua per meritorum evidentiam, clarae lucis splendorem adeptus, quasi Stella matutinâ refulget in medio nebulae. Hujus siquidem Ordinis sacra Religio, a suée institutionis auspiciis, quasi déserta et invia, paucis adh'uc initiata cultoribus, tandem honoris, et honestaiis fructus parturiens, ramos suos, ramos quidem honoris, et gratiae generationes germinans, religionis sinceritatem, et austeram vitse continentiam ampliavit etc.
Joannes Gerson Cancellarius Parisiensis. Lib. de abstinentia a carnibus. — 1429.
Apud Venerabiles Cartusienses reperitur, sicubi in Ecclesia quicquam vestigii reliquerit, praedicanda illa pristinorum Patrum devotio, admirabilisfervor, et continentia incredibilis pêne.
Anonymus Cartusiensis Vallis Dei, Diœc. Sagiensis. Lib. de Religionum Origine, edit. ab Edmundo Martene Tom. VI. Veter. scriptor. ubi de origine Ordinis Cartusiensis. cap. XV. — 1455.
Cartusiensium Ordo sanctissimus ab eo tempore sumpsit exordium, quo ab Incarnatione Christi Filii Dei benedictiannusmillesimusoctogesimusquartusvolvebatur, per Brunonem virum sanctum, ac scientia theorica, cunctorumque liberalium artium praspollentem disciplina, natione Alemannum , de Colonia Agrippina oriendum, et sex alios venerabiles viros ac reverendissimos in tlieorica facultate magistros, et in aima Universitate Parisiensi dégantes , qui divino Pneumaie inspirati , sseculum fugientes déserta loca petierunt , Christo deinceps militaturi.
Ordo iste B. Bernardo teste, inter omnes ecclesiasticos Ordines primatum tenet, non ratione temporis, sed rigorositatis. Unde ipseeum vocatspeciosissimam nostri œdificii , structurseque spiritualis columnam. Verum quia propter nimiam austeritatem etc.
In hoc Ordine floruerunt et adhuc florent, imo magis fructificant, non dubito, multi, quorum plurimi soli Deo cogniti, in cellulis corpore voluntate inclusi, quotidie cœli sécréta in sancta contemplatione suspensi
rimantur, saspiusque, ni fallor, non solum cum cœli civibus, sed et cum ipso Rege gloriœ familiariter loquuntur. Quantos autem viros illustres, probos, et sanctos, ac titulo dignos hsec nobis genuerit Religio, quis enumeret?
Et cap. XVI.
Sed et legisse me memini quindecim sanctos esse, vel fuisse in Ordine; quatuor videlicet Episcopi, novem Monachi et duse Moniales extiterunt, quorum npmina et gesta habentur et miracula declarantur.
Quis novit quanti sint in Ordine isto sancto ? Puto Deus solus, qui novit omnia ; et quamvis eorum sanctitas per miracula minime declaretur, non minus tamen sancti sunt, qui ipsius Ordinis sacras traditiones servantes in Dei amore, et proximi persévérant; quouiam^ ut ait quidam, miracula non faciunt hominem sanctum, sed ostendunt.
S. Antoninus Archiepiscopus Florentinus. II Part. Historiar. Tit. XV. cap. xxii. § 11. — 1459.
Certe valde venerabilis est ista Religio Cartusiana, quœ usque in prœsentem diem servat rigorem suarum observantiarum per annos circiter 400. Austera siquidem est in multis : in abstinentia quidem, quia prolixa jejunia, sextis omnibus feriis in pane, et aqua : ab esu carnium semper abstinent, etiam in gravissima infirmitate : ita ut, qui eis vesci voluerit, amplius in clausura cum reliquis non valeat permanere. Quoad vestitum, quia semper cilicio induuntur ad carnem. Quoad solitudinem-quia nunquam exeunt,exceptis Priore et Procuratore, et in cellis suis soli manent cum arcto silentio. Vigilias magnas habent, propter prolixitatem officii etc.
Et cap. xxin. §. item ii.
Omnes autem prœfatœ Religiones Monachales, et Regulares, quae cum magno fervore, et vitae sanctimonia initiutn habuerunt, minima négligentes traditionum paternarum, in processu temporis paulatim defluxerunt, et exinanitEe sunt usque ad fnndamenta in eis, vota scilicet substantialia : Excepto Ordine Cartusiense, qui adhuc in suo vigore persévérât.
Thomas a Kempis Canonicus Regularis Ordinis S. Augustini in diœcesi Coloniensi. De vita Gerardi Magni. — 1471-
Eo tempore mundi status in maligno videbatur undique positus, ita ut pauci essent, qui verbum vitae, moribus, ac vocibus prasdicarent, pauciores vero, qui continentiam sectarentur, et quod dolendum erat, nomen sanctas Religionis , et status devotionis , prae inopia spiritus a Patrum praecedentium vestigiis nimium claudicabat. Apud Cartusienses vero lux vitae cœlestis, reraansit occulto, et carnalibus videbatur satis austera, erat tamen Deo gratissima, et spiritu ferventibus optabilis, atque jucunda.
Dionysius Rikelius Lib. de Pr£econ. Ord. Cartusiens. Art. n. — 1471-
Agnitum plane, atque famosum est miraculum illud resuscitati Parisiis mortui, in Theologia Magistri facie tenus virtuosi : grandique niorum venustate forinsecus decorati etc.
Alanus De Rupe, Dotninicanus. Multas insignes prœrogativas Ordinis Cartusiensis, sic prosequitur in Lib. de Utilitate Psalterii B. Virginis. — 1464.
Gaude, et laetare o Religio Cartusiana.
1. Tu enim sacrosanctse Romanee Ecclesias filia es prœdilecta.
2. Tu pietosissimis privilegiorum monilibusper eamdem matrem prœfulges exornata.
3. Tu a tempore prim£e nativitatis tuœ, nunquam maculam in gloriam tuam per deformitatem nosceris dédisse.
4. Tu de fonte purissimœ veritatis divinarum laudum carmina immédiate, et immutabiliier semper et potasti, et conservasti.
5. Tu animabus defunctorum largissimas tuas eleemosynas singulis horis in orationibus tuis non desinis impartiri.
6. Tu integrum, vêtus et novum Testamentum singulis annis per Ordinem auribus filiorum tuorum inculcare dulciter non cessas.
7. Tu in semitis naturee, quœ non déficit in necessariis, nec abundat in superfluis, indefesse incedis.
8. Tu ostiolum tuum, ne pedes mulierum illud terant, caute préservas.
9. Tu fidem pudicitias per jugem inclusionem immaculatam gaudes conservare.
10. Tu thesaurum pretiosum paupertatis cum casteris essentialibus Religionum inviolabiliter observare comprobaris.
11. Tu tam in capite, quam in membris sequaliter, et rationabiliter omnia necessaria distribuere non cessas, sine personarum acceptione.
— ogg —
12. Tu propter altissimi Creatoris tui amorem, esui carnium perpetuo abrenunciasti.
i3. Tu asperrime vestium, ciliciorum, ob amorem passionis Christi, incessanter affligi non récusas.
14. Tu vigiliis, jejuniis, orationibus carnem tuam mortificare suis cum concupiscentiis non refugis.
i5. Tu in silentio, quiète, et solitudine cellae, Creatori, cubiculum cordis tui per dulces meditationes praeparare delectaris.
16. Tu evagandi materiam per s£eculum,ob arctiorem tui custodiam, stabilitatis voto,strictius tuis interdixisti.
17. Tibi e cella in coelum facilis patebit ingressus, dummodo jurium cellœ diligens fueris observatrix.
Arnoldus Bostius Gandavensis in Flandria, Carmelitanus, in Lib. de Viris Illustribus Ordinis Cartusiensis, ubi de Hugone de Vecordis Cartusiœ Vallisgratiae Professo, — 1499-
Sane desinet ex nunc Ordinem tuum Cartusianum, Paradisi vestibulum, Cœli lumen, Deo Opt. Maximo,sed et bonis omnibus gratissimum rusticae tantum simplicitatis arguere, cui videlicet superficie tenus praesens videre licebit opusculum, Piantatio enim Dei est, quae ut vinea Domini Sabaoth jam excrevit in immensum ; et tam multipliées fructus fecit, ut jam nemo possit, qui non proficit, nisi negligentiam suam accusare. Nec mirum, cum probitas omnigena radicibus ejus tam incocta sit, ut per tam longa temporum 400 et amplius annorum spatia nec per mala hujusce vhse contagia enervari potuerit. Hinc solus prse cteteris Flos Monastici germinis, decus atque ornamentum vitse spiritualis, et Ordo non lapsus peculiari quodam jure, ac plane optimo compellatur.
Polydorus Virgilius. In libris De Rerum Inventorib.
Lib. VII Cap. m pag. 421. — 1499 •
Et adCartusianos veniamus, quorum exordium incidit in anno salutis 1080. Quidam enim singulari doctrina nomine Bruno homo Coloniensis cum Lutetiœ Parisiorum Philosophiam profiteretur, contigit, utamicum quemdam bonis moribus praeditum, et vita jam privatum, priusquam ad sepulturam daretur, audire visus sit clamantem : Justo Dei judicio damnatus sum, et ea re motus e vestigio cum sex aliis pari miraculi eventu territis, Eremi déserta quasritans pervenerit in Diœcesim Gratianopolitanam (est Celtica Civitas) ibique locum optaverit, cui hodie Cartusia nomen est, quem ei assignandum curavit Hugo Gratianopolitanus Episcopus.
Joannes Mauburnus Livriacénsis Monasterii Abbas in Speculo Exercitiorum spiritualium, Roseto nuncupato Tit. 2. Alpha 8. § m. in fine. — i5oo.
Si in singulis Domibus per singulos annos in Visitatione, excessus tam in capitibus, quam in membris rite corrigerentur , non tanti defectus, et scandala, aut dissolutiones suborirentur. Impunitas namque excessum incentivum praestat, et ausum vitiorum. Patet istud in Sacra Cartusiensium Religione, quae maxime stetisse invenitur praeter caeteras Religiones, ob strenuam, ut fertur, Visitationum observantiam juxta illud:
« Per tria Si], Sol, Vi, Cartusia permanet in vi. »
— 6oi —
Et §. VI.
Ideo nonnulli Religiosorum Ordines pras casteris deformius ruerunt, quod non satis se inter limites continentise, et abstinentiae continuerunt. A qua evagatione quia celebratissimus ille se Ordo Cartusiensis, et reliquis occasionibus sibi prsecavit, idirco adhuc in primitive suo flore quotidie effiorescit.
Joannes Nauclerus T. II. Chron. Gen. xxxvii. — i5oi.
Fuit Bruno Teutonicus, ex Colonia natus, Philosophias atque sacrée paginée Doctor clarissimus, Rhemensis Ecclesise Canonicus, et Scholasticorum Parisiis Doctor dissertissimus etc.
Wernerus Laerius Cognomento Rolewinck. In fascicule Temporum sexta setate mundi, ad annum Christi 1084. — i5o2.
Ordo Cartusiensium clarissimus incœpit hoc tempore per Brunonem, virum sanctum, natione Alemanum de Colonia Agrippina, Magistrum in Theologia, cum sex aliis venerabilibus viris in Diœcesi Gratianopolitanensi. Hic Ordo (teste B. Bernardo) inter omnes Ecclesiasticos Ordines primatum tenet^ non ratione temporis, sed rigorositatis, Unde ipse vocat eum speciosissimam columnam Ecclesiœ. Verum quia propter nimiam abstinentiam paucis portabilis erat, et ne diu parvus maneret, postea ab Ecclesia moderatus fuit ; nec unquam a sancto proposito cecidit, singulariter a Spiritu Sancto preeservatus usque hodie.
Petrus Dorlandus in lib. I Chron, Cartus.'cap. i. — 1 507.
Hic Bruno Coloniœ Agrippinae generosus Municeps nobilitatis lampade clarus, et pectoris gloria longe clarissimus, quasi refulgens Lucifer inter instra promicabat. Hujus a cunabulis Mater Sapientia lactaverat infantiam, et semper edocuit ad meliora proficere. Hic etiam, dum puer esset, nihil puérile gerebat in opère, sed quasi futuras Religionis spécimen ostentans, plurium Monachorum Institutor a Domino parabatur. O vere perfectissimum saecularem, cujus imitatorem fieri cupiebant viri etiam spirituales! Huic nihil aliud fuit vivere, quam Christum cum dilectione timere, et cum timoré diligere. Cujus qui vestigia sequebaturj tendebat ad gloriam ; divertens autem, mergebatur ad fiammam. Accrevit huic viro egregio tantum in gymnasiis Parisiensibus lumen, ut inter primes Philosophes prsecipuus haberetur, et inter Theologos ac Canonistas opinatissimus.
Albertus Grantzius Hamburgensis Decanus, In Metro-> pol. Saxon. Lib. 5. cap. ig. — iSïj.
Circa hujus quoque Pontificis S. Gregorii VII tempera initiuni fuit Cartusiensium in Burgundia Diœcesi Gratianopolitana, sub Brunone Coloniensi incheatere vire sacris litteris dectissimo, qui ipse septimus accessit ad Hugenem loci Episcepum, exponens sancti prepesiti devotionem, ut ille epem ferre, et locum permittere, et aucteritatem dignaretur interpenere, atque impetravit amplius quam pestulavit, non solum enim qued petivit, obtinuit, sed illum ipsum Pentificeni meruit sacri Ordinis habere censortem. Incre-
dibile dictu, quam brevi res nova coaluit, quam viriliter inchoata duravit, nulla per annos 400 indigens reformatione, ut ceeteri omnes collapsi paulatim ; sed severa Patrutn industria, et crebra visitatio, et silentium cum solitudine, hoc illi miserante Deo prasstitit, ut concepium fervorem non intermittat in universum. Possunt membra diffluere pro humana fragilitate, sed Ordo perstat immotus. Hoc ergo, quod Ecclesia persentit in cseteris detrimentum, redditum est illi ad incrementum devotionis in Ordine novo cui similis alius in Ecclesia non extat per rigorem, per austeritatem, per observantiam sedulam.
Joannes Tritemius Abbas ex Ordine S. Benedicti. In Chron. Monast. Hirsaugien. pag. 108. ad annum Christi 1086. — iSjg.
Hoc ipso anno, Ordo Cartusiensis in Diœcesi Gratianopolitana fundari cœpit, quod sic accidit. S. Hugo Episcopus tune Gratianopolitanus vidit per somnium in solitudine Cartusiee Deum suae dignationi habiiaculum construentem, stellas etiam septem ducatum sibi prasstantes itineris. Et ecce sanctitatis ejus odore attracti ad ipsum veniunt septem viri, qui omnes uno desiderio succensi, locum vitse eremiticse congruum quœrebant, nec dum repererant. Horum primus fuit Bruno ex Colonia Agrippina oriundus, Magister, in Theologia, Parisiensis, vir autem religione scientiaque litterarum famosissimus ; alii quatuor litterati, et duo laici, quos S. Hugo gratanter suscepit, et voti compotes fecit. Ipso namque consulante, adjuvante et comitante Cartusice solitudinem intrantes, mansiones suo proposito necessarias construxerunt.
Paulus TEmilius Veronensis, lib. V. de Reb.Gest. Francorum. — 1529.
Orti sunt Cariusienses anno salutis 1084. Conditor eorum extitit Bruno Civis Agrippinensis, Rheraorum Canonicus, idem et scholarum Rector. In finibus Gratianopolitanorum Eremo ad incolendum delecla, Hugone ejus Civitatis Pontifice viro sancto.
Joannes Tillius in Chron. De Rébus Francorum ad annum Christi 1084. — iSjo.
Initium Ordinis Cartusiensium, auctoribus Brunone Agrippinensi Cive, scholarum Magistro, Rhemorumque Canonico, et Hugone Gratianopolitanorum Episcopo.
Surius. Vita Sanctorum.VI Octobris. Canonizatio, ut vocant, S. Brunonis carminé conscripta. — 1578.
Papa Léo, gestis et majestate verendus, Cardineis patribiis celebri circumdatus actu, Certior est factus, quam sancte vixerit olim Bruno, quod obsequium, dum vixit, praestitit Urbi : Quodque per liunc cultu divino Ecclesia crevit: Hujus et audierat certo miracula qusedam.
Propterea votis Patrum concordibus illum Retulit in divos : festum concessit eidem Octobris sexta celebrari luce quotannis :
[Illo nempe die moriens ascendit olympum] Erigere iiuic statuas, ac œdificare sacella Permittens : super his confecta Diplomata confert. Ordinis haec nostri mater Cartusia servat, Inier Romani multa instrumenta senatus.
Papirius Masson. In Annalibus secundo Lutetiae editis anno iSjS.
Anno 1086, Ordo Cartusiensium in Gallia ortus est. Cartusiani appellantur a Gartusia Monte juxta Gratianopolim AUobrogum, ubi Bruno tranquillam sedem sibi delegit, Bruno, inquam, non ignobilis Theologus, ut monumenta ostendunt. Ex Chronico Sigeberti, patria Coloniensem illum fuisse scimus ; ex Canonico Rhemensi,ac scholarum Magistro, Princeps Monachorum factus est, Landuino Italo, et aliquot prœterea sociis.
Stephanus Salazarius Xeresanse in Hispania Cartusise Prior integerrimus, lib. de Christi Salvatoris Genealogia in Epistola prasliminari, edit. anno 1584.
Adeo Religio, pietas, rerum visibilium et temporalium neglectus, propriae voluntatis abnegatio, et resignatio animi a rerum omnium transeuntium, et interiturarum umbris abdicatio, et reliquse virtutes in majori Gartusia efflorescunt, ut quicumque eam viderint, jure testentur, nullum esse in Ecclesia Gatholica Monasterium, in quo hac eetate magis vigeat disciplina, et observantia regularis. Quo fit, ut cum ex lapsu, et ruina Monasteriorum, quœ suis Ordinibus erant capita Ordinis Monastici, labefacti sint, atque corrupti, sola Gartusia steterit, primis Patrum suorum institutis et passibus insistens.
Et insuper.
Habitant penitissimam Alpium Sabaudicarum solitudinem usque adeo rigentem et perpetuis nivibus obductam ut decantata illa nivium, et antiqua sanctarum
Ascetarum Scythise, pro hac Eremo pro temperatissima, et amœna regione haberi possit. Vestis etiam intima illis ex sacco, dira subtus ad carnem cilicia, victus tenuis panis cibarius ex siligine, somnus modicus, vigilias immensEe, et quae solemnioribus diebus ad horas quatuor cantando protrahantur etc.
Eminentissimus C£esar Baronius. Annal. Ecclesiast.Tom . XI, ad annum 1086, n. xvi — 1606.
Hoc itidem anno, Cartusise solitudo cœpta est habitari a S. Hugone Episcopo Gratianopolitano, sanctoque Brunone auctore sancti Instituti, ejusque sociis, ex quo loco, et nomen accepere, ut Cartusiani monachi dicerentur etc.
Et ad annum 1092, num. xii.
Hoc eodem anno, qui sextus, ut vidimus superius, numeratur incolatus sanctorum monachorum in Cartusia : Urbanus Papa accersivit ad se ex eadem Cartusiana solitudine S. Brunonem ejus Instituti auctorem, quem jamdiu antea coluisset , invitumque licet diu apud se retinuit, ejus opéra ususin Conciliis celebrandis, usque ad Placentinum Concilium quo celebrato vix missionem obtinuit ab eo in Gallias profecturo, cum jani usque ad triennium apud eumdem Pontificem permansisset. Nonagesimo autem quinto post millesimum ab eo recedendi obtinuisse licentiam, ejusdem Brunonis viiae acta testantur; sicque ad optatam eremum rediisse, non tamen in Cartusiam, ne ita Pontificem proficiscentem in Gallias sequeretur, sed in Calabriam, ubi Cartusianum propagavit Institutum.
Et ad annum logS, n. lu.
Ipse autem S. Bruno aliquandlu reteiitus ab eodem Urbano Pontifice, celebrato hoc aiino Concilio Placentino, ab eodem dimissus, et in eremum abire permissus abiit (utdictum est) in Calabriam, ubi liberalitate Rogerii Ducis, nobile erexit in Squillacensi Regione monasterium.
Et ad annum iioi, n. xiv.
Ad extremum autem illustratur prsesens annus obitu S. Brunonis Cartusientium patriarchte, qui optimo fine
bene institutam vitam felicissime consignavit
quem ipsum plurimis illustratum miraculis, venerandum suscepii Ecclesia.
Thomas Bozius Congregationis Oratorii presbyter. Lib. XXII. de signis Ecclesias, cap. m. signo xxxv. pag. loSj, edit. Colon. — 1607.
Solitarii quidam cœtus auctore B. Brunone excitati sunt sub anno 1084. Quanta yero sit illorum laus e quinque perspici potest etc. Bruno itaque Coloniensis, vircœlo delapsus, cœtus talium hominum solitarioruni primus ab orbe condito ausus est instituere, maxima Germanicce nobilitatis laude; ut essent scilicet, qui ab omnibus rébus terrenis abstracti, toti in rerum divinarum contemplatione, et obtutu defigerentur. Quamvis Romualdus etiam hoc sit aggressus, sed non tanto ut apparet, vel exitu, vel conatu. Hoc autem Bruno féliciter est aggressus, ut non in Cartusia sola (agri Gratianopolitani loco) hoc perfecerit, verum etiam in Anglia, reliqua Gallia, Germania, Italia, Hispania, aut si quae sunt aliae regiones, quœ conventus babeant hujusmodi virorum celeberrimos. Neque vero una œtate,
aut sasculo id ille divino est munere assecutus, ut institut! sui plurimos diversis in locis imitatores habuerit : Sed quinque jam saecula exacta numeramus, quo tempore innumeri prodierunt tantas laudis viri ex Ordine ipsius. Hinc factum est, ut pauci Ordines religiosorum sint, qui tôt e suis ciere possint, a quibus adeo cœlestium contemplandorum ratio sit illustrata, ut a scriptoribus Cartusianis.
Et paulo post.
Juri attribui posse videtur Cartusianorum familiis, quod nunquam siceorum mores a primasva institutione sunt collapsi, ut eorum leges in déterioreni faciem, ne dum vivendi normam, sint immutatœ. Quod multis Ordinibus non ita contigit, qui longe ab antiqua puritate, vel saltem vitae austeritate visi sint deflexisse.
Antonius Possevinus Theologus. In apparatu sacro, lib. V. cap. LUI, pag. 23o, edit. Colonien. apudGymnicum. — i6r i.
Cartusiani velut novas cohortes prodierunt in campum^ et animas plurimorum e laqueis diaboli in sanctam Domini libertatem, vel vita, vel voce, vel assidua ad Deum oratione adservarunt.
Ex tom. X Histor. Conciliorum Parisiis editorum ann. 1671. Opéra RR. PP. e Societate Jesu nempe Philippi Labbeei, et Gabrielis Cossartii, ad ann. 1088. pag. 421. in Vit. Urbani II.
Brunonem Cartusiani Instituti auctorem, sexto anno, quam illesolitudinemCartusianam incoluisset,(Urbanus II) ad se arcessivit, biennio apud se retentum dimisit
— 6og —
aniio Domini logS, quando ab eodem Urbano discedens in Calabriam profectus, Institutum suum propagavit.
Carolus Joseph Morotius ex S. Bernardi Familia. In Theatro Chronologico sacri Cartus. Ordinis, ann. 1681. publicato, pag. i.
Primordia Cartusiensis Institutionis ab ipsis rétro incunabulis deducturo,operae pretium est conversionem S. Brunonis ejusdem auctoris prœmittere, qui Colonias Ubiorum natus, Theologus consummatissimus, et vir sanctissiraus, e Canonico ad sanctum Cunibertum ad Theologiam Rhemis profitendam evocatus, cum légende, scribendo, ac disputando clarissimus haberetur, aurae secularis declinandae ergo, Gratianopolim secessit, et latebras expetiit asperrimos intra montes ( Cartusiam indigenae vocant), a quibus novercali naturae illiberalitate cuncta humanœ vitag solatia exulant, juga nivium hyemem nunquam exuunt, ac feris inaccessà , invia quoque hominibus censebantur.
Natalis Alexander ex Ordine Praedicatorum. In Histor. Eccles. Edit. Parisiis 1699. Tom. VI. Sascul. XI et XII. cap, V. art. 8. p. 509. — 1682,
S. Bruno, Coloniae Agrippinae natus, Rhemensi Ecclesiœ Canonicus, et Scholarum Magister, Ordinis Cartusianorum institutor, cum sex annis Cartusiam rexisset, vocante Urbano II. Pontifice maximo, cujus olim praeceptor fuerat, Romam perrexit, et eumdem Pontificem- solatio, consilioque suc in Ecclesiasticis negotiis juvaret. Sed cum tumultus, et mores Curiae ferre non posset, carœ solitudinis et quietis amore flagrans, re-
6io
licta Curia, Regiensi etiam Episcopatu recusato, in CalabrifE eremum, qui Turris nomea est, secessit, ibique sociis plurimis postmodum congregatis solitariœ vitae propositum quamdiu vixit, exerçait.
Et ib. cap. vu. artic. 8. pag. 586.
Angelicus Cartusiensium Oi'do , a sancto Brunone Rhemensis Ecclesiœ Magistro, et Cancellario, in rupe altissima et asperrima Gratianopolitano Diœceseos, cui Cartusice nomen, coadjuvante S. Hugone Gratianopolitano, institutus est aan. 1084. ut coliigitur ex Guigone Priore Cartusiensi etc.
Joannes Mabillonius Ordinis S. Beaedicti Congregationis S. Mauri Tom. V. Annal. Bened. edit. Lucen. Lib. Lxvi. n. 63 et sq. — i685.
Bruno ex urbe Golonia liaud obscuris ortus parentibus, ibidemque factus Glericus, la civitatem Rhe-
morum accessit adolescens, ibidemque consedit
Dein Ponlincatu Gervasii Canonicus , et Scholarum Magister , seu magnorum studiorum Rector, moxque
Canceliarius factus est Rheniis egressus cum sociis,
consultis inter eundum spiritualibus viris, Hugonem eximiae sanctitatis Gratianopolitanum adiit : qui septem stellarum visu, et indicio cœlitus de eorum adventu prseinonitus, accedentes paterno complexus aniore, asperrimos Cartusiœ Montes eis ad habitandum concessit. Mox eo se contulere generosi Christi Milites paulo ante festum S. Joannis Baptiste, ubi extructo in honorem Deiparce Virginis Oratorio , in separatis cellis, totidem cavernis, et speluncis habitare, et celestem vitam agere cœperunt, Brunone Magistro, ac Duce, qui identidem in alium locum maxime Iiorridum sece-
— 6ii —
dere consueverat. Hcec initia, et cunabula fuere sacras illius Domus, quse a situ Cartusia dicta est, casierisque ejusdem familise locis nomen dédit, major ad discrimen aliorum appellata. Hœc, inquam, origo sacri illius Cartusiensium Ordiiiis , qui veterum Anachoretarum fervorem in Occidente excitarunt.
Et n. LXV. mores eorum describens.
Ad Ecclesiam non horis solitis, uti apud claustrales, sed certis conveniebant. Ciliciis induti erant ad cutem, cseterarum vestium multa apud eos tenuitas... Dominica die ab œconomo panem accipiebant, et legumina, quod unicum pulmenti genus in cellis suis singuli coquere poterant : aquam autem ad potum, caeterosque usus ex ductu fontis, qui singulorum cellis per occultos meatus influebat. Pisce et caseo, Dominicâ et solemnioribus festis. in communi refectorio utebantur... Vinum si quando bibebant ita dilutum erat, ut vini saporem fere omnino amisisset. Paupertatis quam maxime amantes etc. Tanta porro piorum iliorum hominum religio omnes in eorum admirationem ita commovit, ut ad eorum imitationem certatim concurrerent virorum, fœminarumque grèges, immo decennes, et undecennes infantuli, qui longe supra vires ardua quaeque subire contendebant.
Et alibi passim LXVII. num. xcii. ad ann. logo.
Eodem tempore quo natus est Bernardus, Bruno Cartusiœ Majoris primus Institutor ab Urbano II. qui ipsius apud Rhemos discipulus fuerat Romam evocatur, ut ejus consiliis in Ecclesiœ moderamine uteretur. ^Egre hanc dicessionem tulit novellus grex tanti pastoris solatio destitutus ; cunctisque, eo absente, intolerabilis visa est Cartusiœ habitatio, et vitEe asperitas. Sed tan-
dem parendum fuit Sumnii Pontificis auctoritati, qui locum Siguiao Abbati Cas^ Dei commendavit. Recessit itaque Bruno e Cartusia post annos sex, quam eam incolere cœperat; ejus discessu conturbati Fratres, quœ humana tentatio est in rébus arduis, déficiente magni meriti Duce locum deserunt ; quod ubi Bruno rescivisset, litteris ad Siguinum Casœ Dei Abbatem scriptis, Cartusiam ei ejusque Monasterio concessit. Postmodum vero Pontificis hortatu, ac Brunonis monitis fratribus revocatis, et a Landuino, quem Bruno discessurus Priorem eis proposuerat in proposito confirmatis, idem Siguinus, locum sibi datum restituit.
Et lib. LXX. n. xxix, ad ann. rioi.
In Calabri^e Cartusia, quœ Turris vocabatur, hoc anno pridie nonas octobris, Dominica die, ad immortalem vitam transiit eximiusCartusiani Ordinis institutor Bruno, anno circiter undecimo ab ipsius egressu e Majori Cartusia, quam sex annis rexerat. Instante obitu convocatis Fratribus totius vitœ suse ab infantia cursum exposuit, seque divina animadversione dignum proclamavit. Tum suam de Sanctissima Trinitate fidem exposuit, et de Sacramentis quee credit,ac veneratur Ecclesia etc.
Antonius Pagius Doctor Theologus S. Francisci Minor. Conventual. Ord. in Critice Baronii ad ann. 1080. n. xm. — 1699.
Et ad ann. 1086. n. v.
Sanctus Bruno Ordinis Cartusiensium Institutor, Manassis Archiepiscopi Rhemensis postea dignitate moti mores corruptos perosus, ex urbe Rhemensi discessit, et deinde sœculo renunciavit.
Et ad ann. 1095. n. xvi.
Divus Bruno Ordinîs Cartusiensium Institutor ann. MXC Romam ab Urbano II. vocatus fuit. etc.
Et denique ad ann. iioi. n. vin.
In opusculo de Institutione Ord. Cartusiens. apud Labbseum, tom. I Biblioth. pag. 638, dicitur sanctum Brunonem illius fundatorem in Calabria mortuum esse post egressum Cartusiee undecimo plus minus anno.
Franciscus Pagius Ordinis Minor. Convent. S. Francisci S. T. D. tom. I. Breviar. Pontif, Romanor. edit Lucae ann. MDCCXXIX saecul. xi Vit. Urbani Papae II. num. xv. pag. 597.
Sanctus Bruno Coloniensis ac dein Rhemensis Canonicus, mores corruptos sïECuli perosus, vitae solitariœ Eremum petiit, et Cartusiam in Episcopatu Gratianopolitano fundavit anno millesimo octogesimo quarto, ut pluribus probat Annotator Baronii ad ann. 1086. Sed cum non totos sex annos, inquit ejus vitae auctor cap. XVI et seq. apud Surium ad diem vi mensis Octobris, in exigua sua et sancta sodalitate exegisset, post Ordinis Cartusiensis fundationem , Urbanus II. qui olim sancti viri discipulus fuerat, accivit eum per litteras ad Sanctee Ecclesiïe prasstanda officia, graviter preecipiens, ne venire ad Urbem cunctaretur. Verum cum eo recedente ejus socii nullam consolationem admitterent, nec in Cartusia manere vellent, Bruno locum dédit Venerabili viro Siguino Abbati Casée Dei, qui fuit unus ex primis donatoribus, sed tamen id fecit, ut omnino constitueret reverti cum suis ad Cartusiam.
Ignatius Hiacyiithus Amat de Graveson, Doctor Parisiensis ac collegii Casanatensis Theologus, Ordinis Prœdicatorum. Hist. Ecclesiastica tom. IV. secul. x. XI et XII. Goiloq. 6. pag. 129. — 1780.
Cartusiensium Ordinem fundavit S. Bruno non ann. MLXXXVI, ut putavit Baronius, sed ann. MLXXXIV. sicutdoctissimus Pagius (in Crit. Baronii adann. 1086.) ostendit tum ex testimonio Sigeberti hujus temporis scriptoris in Chronico, tum ex Charta, qua S. Brunoni, ejusque sociis Cartusi^ solitudo concessa est, in qua conceptis verbis legiiur, hanc Cartusiae solitudinem a Magistro Brunone, et ab iiisqui cum eo erant, fratribus, cœpisse inhiabitari et construi anno ab Incarnatione Domini MLXXXIV. Episcopatus vero Domini Hugonis Gratianopolitani Episcopi IV. Obiit S. Bruno in Calabria anno millesimo centesimo primo multis virtutibus clarus, ac plura reliquit ingenii sui monumenta prassertim expositionem in Psalmos et Commentarium in omnes Divi Pauli Epistolas, aliaque opuscula, quse tribus voluminibus comprehensa R. P. Theodorus Petreius Cartusianus in lucemediditColoniEean.MDCXI..
Infinitus profecto essem, si omnia elogia, quibus viri pietate et ^doctrina illustres Cartusiensium Ordinem maxime commendarunt, hic inserere vellem. Breviter dicam, Cartusienses vitam angelicam in terris degentes, vel angelos esse in carne hospitantes, vel homines Angelicum spiritum habentes, et suavissimum omnium virtutum odorem, quo inculta horridaque Eremus perfunditur longe, lateque spiranies . Vigent etiamnum apud Cartusienses abstinentia a carnibus perpétua, jejunia nullis molliculorum artificiis violata,juge,altumque silentium, solitudo continua, modestia humana major,
charitas ferventissima erga Deum , cui diu noctuque persolvunt laudes ; dilectio erga proximum effusissima, admirabilis hospitalitas, qua omnes adventantes, absque personarum accepiione , tecto mensaque amantissime excipiunt. Omitto eorum lecti duritiem, palearum stramen, asperum cilicii indusium, aliasque id genus corporis macerationes,per quas arctissimos sanctitaiis calles incedentes pii illi Monachi a primœva Institut! sui sanctissimi disciplina nunquam hactenus degenerarunt.
Bergib:r. Dictionnaire de Théologie^ T. I^"" p. 407^ article Chartreux. — 1718.
Voilà donc un Ordre religieux qui depuis sept cents ans persévère dans la ferveur de sa première institution, preuve assez convaincante de la sagesse et de la sainteté [de la Règle qu'il observe. Cest donc à tort que les censeurs de la vie monastique ont répété cent fois que la prétendue perfection à laquelle aspirent les Religieux est incompatible avec la faiblesse humaine, que leurs fondateurs ont été des enthousiastes imprudents, que la vie du cloître est un suicide lent et volontaire, etc
Les Chartreux ont donné à l'Eglise plusieurs saints prélats et un grand nombre de sujets illustres par leur doctrine et par leur piété.
RDHRBA.CHER. Histoirc Universelle de l'Eglise Catholique. Tome VIII. page 576 et sq.
. Tandis que le grand et saint Pape Grégoire VII, à l'exemple et à la suite de Saint Léon IX, travaillait avec une foi et un courage invincibles, à la réformation du clergé, à l'extirpation de la simonie et de l'incontinence
qui le déshonoraient, Dieu suscita un nouveau Patriarche de la vie solitaire, un homme pareil aux Antoine de la Thébaïde, aux Hilarion de la Palestine ; un homme et un Ordre qui, par leur vie pénitente, devaient servir de leçon et de modèle au clergé et au peuple chréti"en et attirer à jamais les bénédictions du Ciel sur toute FEglise ; un Ordre qui, après huit siècles, est encore le même, sans avoir jamais eu besoin de réforme, ni pour la pureté de la foi, ni pour l'austérité de la discipline. Cet homme est saint Bruno, cet Ordre ce sont les Chartreux....