POUVOIRS DE FRANÇOIS DE XAVIER DANS LES INDES
I. — Bref de Paul III du 27 juillet i54o. — Paulus III. Dilecto filio Francisco de Xavier, socio Societatis de lesu nuncupatae, Theolog-iae Professori, nostro et Apostolicae Sedis Nuntio.
Dilecte fili, salutem. — Dudum pro parte charissimi in Ghristo filii nostri Joannis, Portugaliae et Alg-arbiorum reg-is illustris, Nobis fuit expositum quod in nonnullis Rubei, Persici et Oceani mainum insulis, necnon provinciis et locis Indise, citra et ultra Gang-em ac promontorium Capiit bonœ spei nuncupatum, sub dominio ipsius Joannis Reg-is consistentibus, in quibus fides Ghristi, divina inspirante gratia, de novo a quampluribus coli et observari cœperat, illi ad quorum corda cog'nitio fidei hujusmodi nondum penetraverat conversos ad illam falsis et infidclibus suasionibus ab eadem fide retrahcre ac alibs contaminare conabantur.
Nos igitur, pro ipsius Fidei conservatione, propag-atione et incremento, inter alia, Te, de cujus fide, religione, probitate, pietatc, prudentia et doctrina plurimum in Domino confîdebamus, Nostrum et Apostolicae Sedis Nuntium ad omnia et singula insulas, provincias et loca hujusmodi illorumque populos, incolas et habitatores destinavimus, Tibique confessiones populorum, incolarum et habitatorum hujusmodi, eorum peccata tibi confîteri volentium, audiendi et, con-