CAPUT I
Sancti jpatria et parentes ; egressus e patria, et adventus in Galliam; mora Arelatensis et vita solitaria cum Veredemo eremita.
Sanctus igitur ^gidius, natione Grœcus, a preeclaris parentibus originem duxit. Extitit enim Atbenis oriundus, pâtre videlicet Theo-
(^) Dans le cours de notre travail, nons désignons cette Vie sous le titre d'Actes de saint Gilles. Pour tous détails sur cette ancienne biographie du saint abbéj voyez l'indication des sources, en tête de notre premier volume.
doro nomiiie, matre vero Pelagia: qui uterque regia stirpe progeniti, atque licet inter primores totius orbis (^) praeclari, Chris tianissimam tamen duxerunt vitam. Prœdictus vero ^gidius œvo tener ad liberalia rudimenta dispositus, doctores summos Spiritus scientiaB gratia perlustratus, brevi œquiparavit. Docili quoque puero gratia Dei non défait, ejus vitam omni morum honestate perornans. Jam jamque foris scintillabat indiciis intus succensa lampas charitatis.
2. Quadam enim die, dum ad ecclesiam pergeret, accidit, ut quidam reger in urbis médias (^) platea jaceret, a transeuntibus alimoniam petens. Cujus vocibus miserandis sanctus Puer compunctus, quamvis adhuc peedagogi sententiam sibi formidabilem œstimaret, tamen extractam, qua induebatur, tunicam, aliud, quod oportunius daret, non habens, aagro tribuit. Qua indutus seger, illico totius corporis sanitatera se récépissé gavisus est. Ad domum reversus -^gidius, et, ubi tunicam amisisset, ut puer interrogatus, respondit quemdam non sibi satis notum illam abstulisse. Oui rei facile sibi venia conceditur, quoniam a parentibus, quibus erat unicus, tenerrime diligebatur.
3. Nec multum vero post, parentibus ejus in pace defunctis, quorum obitum ipse parum ante Spiritu révélante prœscivei'at, patrimonii sui, quod ei satis magnum remanserat, Christum fecit hseredem. Mirabili quoque modo pauperando ditescebat, dum pro temporalium impendiis œterna lucraretur. Interea dum quadam die redire t de ecclesia, obvius ei fuit quidam miserrima specie, qui nuper a serpente percussus, tumenti cute fatebatur sese mortiferum récépissé virus. Quem Vir sanctus, oratione fusa pro illo, pristinse sanitati restituit; atque jussit, ut inde grates Deo, cujus erat clementia sanatus, redderet.
4. Die vero Dominica, dum sacra mysteria celebrarcntur, forte quidam miser arreptus a dasmonio, cœpit terribilibus claraare vocibus, donec fere tota turbarotur ecclesia. Sed ^Egidius, qui ibi aderat more solito, prius humi prostratus breviter oravit, statimque surgens Domini pietate fretus, arreptitio hue illucque labanti sese confidentor objecit, et ut ab eo exiret, maligno spiritui palam imperavit. Qui Sancti imperium transgrcdi nequiens, hominem, quem invaserat, horribihter damans ac mugiens, incolumem reliquit.
5. Verum, ubi Viri sancti virtus prœ magnitudine sua latere non potuit, conflucbant ad cum plurimi, corporis animœque remédia postulantes. Nec vero, ubi Dator hilaris, et quod daretur abunde aderat,
(') Al. nr])is.
(-) Al. nic'diu.
spei suae munere frustrabaiitur. Cumque mira gesta laudum praeconia sequerentur, ejusque nomen per omnes Grsecise partes magis ac magis innotesceret, timens ne sibi vento favoris quantuluracumque minorarentur mérita, atque jndicaiis incautum esse, levis fama3 pretio bonas conscientiee thesaurum veiiditare,. nativitatis suae patriam sua praesentia viduaturus, ut liberius Deo vacaret, solitariam vitam expetens, transeundum mare disposuit. Dum vero clam suis omnibus ad littus maria solus deveniret, utque sibi ad suum propositum adimplendum auxiliari dignaretur, summo Eegi preces funderet, vidit a longe quandam navem inter pelagi procellas tempestuosis fretorum pulsibus jactari, nautasque jam desperatos ac totius gubernationis oblitos pene naufragari. Pro quibus mox ut orationis suffragium Deo obtulit, sedata tempestate, pervenere ad portum.
6. Videntes autem nautae Dei Virum in littore adhuc incumbere orationibus, animadvertêre sese marina per illius orationes evasisse pericula. Interrogantibus autem eis, quis esset, vel cujus rei causa portum maris adisset, respondit se Cbristianum esse, atque Romam velle, si sibi Deus facultatem suppeditaret, pergere. At illi pedibus ejus provoluti, Grates, inquiunt, maximas referimus (^) Domino, qui te nobis talem socium conferre dignatus est, qui nos et a prsesenti tempestate liberaret, et Mnc per alta pelagi remigantes ab omni fluctuum timoré tutaret. Nos enim de illis partibus sumus : et si eo pergere cupis, libenter nobiscum te sine pretio feremus : insuper et omnia corporis necessaria adminiculabimur ad iter(2). Quod Yir sanctus audiens, laetus Dominum benedixit, et sua sociorumque (^) animabus Deo commendatis, bilaris et gaudens exul egregius navem conscendens, oppansis velis iter medii pelagi cum suis arripuit.
7. Quatuor igitur diebus totidemque noctibus prospère directumque (^) navigantes, cuidam insulas tandem applicuerunt. Ibi vero nautas egressi, ut aplustria colligerent, viderunt summa vestigia saburrae littoris impressa. Quae diligentius indagando sequentes, pervenerunt ad quandam cellulam, inter veprium densitates sitam, propiusque irrumpentes, quemdam hominem (^) cernunt pro foribus legentem. Verum sanctus ^gidius illum esse Dei servum cognoscens, quantum
O Al. referanms.
(2) Al. oh iter et gratanter.
(^) Al. suorumqne.
(*) Al. directeque.
(') Al, homuncionem.