II. — CG
temporis et quomodo illic degisset interrogavit. Duodennem, inquit il le, jam hic peregi pœnitentiam, crudis herbarum tantummodo radicibus et aqua sustentatus. Quem Yir sanctus audiens cupitam sibi jam diu vitam ducere, paululum prius oravit, et post in ejus ruit amplexus, ac sic uterque sese utriusque {^) commendavernnt orationibus. Tribus autem diebus ibidem in Dei laudibus peractis, valedicto invicem discesserunt.
8. Navem vero ingressi, urbi Marsiliae triduo allabuntur. Tune ifcaque temporis pontifex bonae mémorise Cassarius Arelatensem regebat ecclesiam : cujus sanctitatis praeconio ^gidius audito, Arelatem citius properavit, tanti preesulis colloquio atque aedificatione cupiens instrui. Hune autem Arelate vidua quaedam divitiis locuples, Teocrita nomine, officiosissime suscepit hospicio. Dum vero cœna prsepararetur, audiens Sanctus planctus infirmantis in secretiori parte domus, interrogavit, quid hoc esset. Domine mi, inquit Teocrita, filia mea est, triennio jam febricitans, pro cujus salute plurimas opes frustra medicis erogando distraxi. Tu vero, si quid medicinae scires, vellem, ut ei, grandia recepturus praemia, subvenires. At ille, uihil terreuse medicinae sese scire fassus (^), solito precum antidote optatae restituit eam sospitati.
9. Istius autem miraculi fama brevi divulgata ad Cœsarii praesulis aures pervenit. Is quoque per spiritum jam et adventum et vitam cognoverat. Mox igitur per archidiaconum, Aurelium nomine, ad praesulem accersitus ^gidius, cum magna veneratione suscipitur, atque biennio multis obsecrationibus ibidem detinetur. Sed vir Domini, transacto scilicet biennio, soli Deo cupiens vacare, solitarius latenter inde secessit, transitoque Rodano, secus ripam Gardonis fluvii aliquod latibulum aptum suo proposito quaerens, divino directu invenit quemdam heremitam, Yeredemium nomine, sanctitate et miraculis insignem. Is in cujusdam rupis concavo morabatur, quo saxorum asperis anfractibus satis erat difficilis ascensus. Cujus vitam sanctus jEgidius videns esse divinam, aliquantulum temporis cum eo aedificationis causa conversatus est. O nulli enarrabilis divina dispositio, quae de tam longe remotis terrarum partibus haec duo sidera in uno congregasti, ut alterum ab altero perlustratum splendidius illuminarent orbem. Et quis umquam verbis explicare valeret, quot (^) ibidem miraculorum insignibus ambo claruerint ? NuUus enim aeger, pro quo Dominum deprecarentur, cupita salute
O Al. devenisset.
(^) Al. mutnis.
(•*) AL confessns, C) Al. quantum.
cassabatiir. Sterilifcatem etiam terras fertur sanctus ^gidius tune suis orationibus fugasse.
10. Sed de multis imum succincte referaraus, idcirco maxime, quoniam virorum Dei corporalis separationis causa fuit. Enimvero die quadam, absente Yeredemio, quidam segrotus, totius corporis valetudine carens, sancto uEgidio curandus praesentatus est, delatoribus ejus obnixe jurantibus, quod nullatenus eum prius inde déferrent, donec, ut ceteros solebat, hune quoque sanasset. At ille nitens asserere, quod Yeredemii meriti fuisset, non sui, aliorum curatio, huno etiam illi curandum hortatur offerri, Yerum illis huic sententise non acquiescentibus, sed et insuper objicientibus : Tu, qui sterilitatem terrse nostrae pepulisti, bene potes, si vis, ut et hic sanetur, obtinere. Yictus tandem Yir Domini, ut erat mansueti ingenii, peractis orationibus non sine lachrjmis, infirmum, omni corporis invaletudine puisa, incolumitati diu desideratse reddidit.
CAPUT ir
Secessus ad locum magis desertum, in quo cervœ pascitur lade ; invenitur a Flavio Gothorum rege, et locum accipit condendo monasterio, quod construit et regere incijpit.
11. Timens igitur, ne bu jus aliorumque miraeulorum rumoribus alicujus momenti apud populos aestimatus, meritum suum aliqua enormitate mutilaret, neve sic prseeeptoris sui reverentiae displiceret, secretiorem de integro vitam expetens, et ut fugientem prosequens, interiorem heremum, relieto Yeredemio, latenter pénétra vit. Pervenit itaque Dei nutu ad quemdam locum, baud longe a Rodani fluvii decursu in mare, cui Septimania vocabulum est, frufcetis et arboribus obsitum, solisque ferarum lustris frequentatum. Ibique quoddam reperiens antrum, juxta cujus introitum fonticulus unda pura scatebat, ita laetus Dec gratias reddidit, ac si regii apparatus aulam repperisset. Triennio igitur ibidem pro sainte populi totius orando manens, solis herbis et aqua vixit, excepte quod ei Dominus quamdam prseparabat cervam, satis abunde certis horis refîciendi lactis alimoniam sibi prsebentem.
12. Contigit ergo familiam régis Flavii, qui tune temporis Gotborum monarcbiam tenebat, prasdicti loci viciniam venandi gratia intrare. Yidentes autem cervam, quae Dei Yirum lacté pascebat, omnibus aliis
orpore specieque praestantiorem, discopulatis canibus hanc, contempaliis feris, insequuntur. Quae dum hue illucqne diffugiens, magis
magisque clamore latratuque premeretur, jam vitae diffidens, ad Alumni sui confugit asylum. Appropinquans igitur ad introitum speluncae, querulis mugitibus cœpit a sancto Viro quasi prassidium properanter flagitare. At ille admirans, quid praster solitum ita mugiret, foras egressus, canes deinde venatores audivit. Ipsam quoque cervam videns, linguam aperto ore trahentem, crebrisque singultibus ilia pulsantem, cognita re, flexis genibus Dominum breviter deprecatus est, ut quam sibi tribuerat nutricem, conservaret. Et surgens innuit (^) cervae, ut mugitibus parceret. At illa voce repressa juxta illius pedes accubuit. Canum vero nullus infra lapidis unius jactum eo approximavit, sed cum ululatu lougo contra venatores reversi sunt. Nox quoque superveniens casse labore fessos domum illos redire compulit.
13. Mane autem facto, omnis familia régis, prsedictam cervam venaturi, in saltum properant. Quid plura ? eodem ordine, quo pridie, cassati redierunt. Quod dum régi relatum esset, rem (2), ut erat, suspicatus, accito ÎTemausensis urbis, ubi tune forte erat, episcopo, cuncta per ordinem narravit. Tune statuto consilio, proxima lucescente aurora, cum multitudine venatorum ac canum perrexerunt pariter rex et episcopus in saltum, praedictam rem probaturi. Motam igitur cervam insequentes, sicut heri nudiusque tertius, usque ad locum, ubi Sanctus morabatur, canibus rétro, sicut solebant, ululando redeuntibus, locum dumorum ac veprium densitate inaccessibilem circumdederunt in gyrum. Unus autem incaute dirigens sagittam, ut inde cervam expellerefc, ante speluncae fores pro nutrice forte oranti Viro Dei grave vulnus intulit.
14. Sed milites acrius insistentes, atque etiam ferro semitas aperientes, ad Dei Servi tandem pervenere speluncam. Videntes vero Senem habitu monachili vestitum, canitie autem et aetate venerabilem sedere (débilitas enim vulneris adhuc cruore stillantis cum intérim orationi parcere compulerat) cervam quoque admirantes juxta illius jacere genua {^). Solus rex cum episcopo eum pedites adierunt, caeteris omnibus rétro stare jussis. Postquam autem illos prius salutatus humiliter resalutavit; quis et unde et cur tantam heremi solitudinem penetrasset, quisve illum tam graviter vulnerare praesumpsisset, percunctati sunt. At ille postquam nomen suum et patriam adventusque illius eo causara, eventum quoque vulneris cxposuit(^); illi pedibus ejus provoluti,
(*) Al. imperavit.
(^) Al. rem divinam.
(^) Al. januam et vcstigia.
{*) Al. cnarravit.
tant» molestise veniam postulabant, medicos et impensas sanando vulneri spondenfces.
15. Sed Yir sanctiis et ut illis ignosceretur, flexis genibus oravit, et aliciijus medicin^ corporalis remedium se sibi non adhibiturum asseriiit. Ipsi vero plurima donaria praesentaveriint, a quorum respectu, nedum receptu, j3Egidius abstinuit. Admirantes igitur tantœ sanctitatis Yirum, ejus se commendaverunt orationibus, et mutuo valedicto discesserunt. Interea sanctus Confessor suum exteriorem hominem sentiens iuflicto vulnere aliquantisper affligi, reminiscens illico cœlica9 responsionis : Yirtus in infirmitate perficitur, deprecatus est Dominum, ut, quoad in hoc seeculo viveret, pristinge sanitati nullatenus redderetur.
16. Postea vero cœpit prasdictus rex fréquenter eum aedificationis causa coUoquiique voluptate revisere, et sanctis ejus monitis erudiri. Cumque sibi renuenti saepius innumeras offerret gazas, tandem monuit eum Yir Dei, ut inde potius aliquod cœnobium constitueret, in quo serves Dei congregaret, qui regulari monachorum professione die noctuque Domino famularentur. Faciam, inquit rex, libenter, quae (^) hortaris, si te patrem spiritualem illorum rectoremque spoponderis. Quod onus sanctus ^gidius diu multumque renuens, seseque huic negotio plurimorum assertionibus argumentorum, sicut vir theoricus, minime idoneum praemonstrare nitens, ad ultimum crebris petitionibus régis, et lacrymosis etiam supplicationibus victus, tandem volens nolens prsebuit assensum. Duas igitur rex laetus ibi, jEgidio locum atque quantitatem prsemonstrante, fabricavit ecclesias, unam in honorem sancti Pétri, omniumque Apostolorum, alteram in honorem sancti Privati martyris, juxta Sancti speluncam, in qua ipse solus, quamdiu vixit, crebris intentus vigiliis pernoctabat.
17. Adunantur ibidem Dei servi directionis illius normam sequendo, regulari monachorum professione Domino famulaturi, quorum usibus conceditur terra circumcirca monasterium, quinque miliariorum spatio porrecta, eo quod tantumdem spatii sanctus -^Egidius, a spelunca sua quadam vice digressus, occurrenti sibi régi Flavio colloouturus, ut fertur, obviavit. Interea Yir Domini monachorum suorum creberrimo supplicique precatu, totiusque regni primorum, nec non populorum devotissimo assensu, sacerdotii diademate cum honore dignissimo vestitur. Cujus honoris, sed sibi, ut verius dicatur, inpraesentiarum oneris, apice sublimatus, nocturnis vigiliis, diurnis jejuniis, assiduisque orationibus cœpit adeo corpus jam diu satis abstinentia tenuatum afifligere, ut, si cœptam modo illius vitam attenderes, transactam dixisses voiuptuosam fuisse.
{') Âl. quod.