‹ Saint Gilles (volume 2)Chapitre 112 sur 253 · CAPUT III · texte numérisé non relu

CAPUT III

Regimen monasterii; accessus ad Garolum regem et reditus ad monasterium, quod hrevi suhvertendum jprœdicit ; iter Ro~ mam, iibi monasterium offert Pontifici, a quo exemptionis pi^ivilegiiim et dona impétrant, dein redit ad suos ; heata Sandi mors, et sepultura,

18. Subjecfcos quoque sibi tam discreta moderatione tractabat, ut, licet eis crucem Domini quotidie bajulandam intimaret, amore potins quam timoré reverendus omnibus habebatur (^). Sed quis illius collegii &tilo currente posset expedire fidei ardorem, spei constantiam, charitatisque latitudinem ? Igitur tantae religionis prseconium ad Caroli Franciae régis aures usque pervenit. Qui nimis eum videre, atque illius colloquio releyari cupiens, misit ei legatos, mandans et flagitans, ut se visitare non dedignaretur. Quibus acceptis Vir Domini, in aliquo se illi profore credens, commodum duxit eum, sicut mandans et flagitans precabatur, visere. Dispositis itaque fratribus, atque in itinere sumptis necessariis, pergens ad regem, Aurelianis hospitatus est.

19. Dum igitur in basilicam (^) sanctas Crucis causa orationis intraret, cœpit in angulo templi nequam spiritus per energumenum quemdam voce terribili clamare : Heu ! heu ! jEgidi, quanta per te tolero tormenta ! quamque tua justitia meis est contraria legibus ! Parce parumper, inquam, orationibus, ut bine exeundi licentia mihi detur. Hic enim clausus per te crucior. Quod Dei Servus audiens, suae fronti signe crucis impresso : Humani generis, inquit, inimice, discede. At ille dans immensum rugitum, quem diu graviterque vexarat, hominem reliquit incolumem. Quod miraculum statim circumquaque divulgatum sanctum ^gidium antea celebrem, multo magis celebriorem fecit.

20. Deinde vero ad regem Carolum proficiscitur, a quo honorifice susceptus est. Videns autem rex exitu (^) rei verum esse, quidquid de illo fama praeconante acceperat, detinuit eum secum multis petitionibus per aliquot dies. Cumque fréquenter invicem de mundi despectu atque virtutum appetitu, et hoc genus sermocinarentur; inter caetera forte salutis colloquia rogavit eum rex suppliciter, ut pro se dignaretur crare. Fecerat namque quoddam turpe facinus, quod nemini umquara, nec ipsi Sancto fuerat au sus confiteri.

(^) Al. haberetur.

(-) Al. V)asilica.

(•■') .1/. exitimi.

21. Proxima namque die Dominica, dum Vir sanctiis Missam de morô celebrans, pro jam dicto rege Dominum in caiione deprecaretur, apparuit ei angélus Domini, super altare scedulam ponens, in qua descriptum erat ordine et ipsura régis peccatum, et ^gidii precibus ei esse dimissum, si pœnitens tantum ab illo desisteret. Adjunctum quoque cernere erat in fine, quod quisquis sanctum ^gidium pro quolibet invocaret commisso, si tantum ab illius perpetratione cessaret, remissum (^) esse sibi a Domino procul dubio crederet. Quam videns Famulus Dei, grates Domino reddidit {^) et officio peracto régi legendam tradidit. Recognoscens igitur rex scelus, quod fecerat, ad pedes illius procidit, flagitans ut apud Dominum suis precibus patrocinaretur. Quem Vir Domini orationibus Deo commendavit, et ne illud commissum amplius iteraret, interminando bénigne commonuit.

22. Evolutis ergo aliquot dierum curriculis, vix impetrata a rege licentia, ad monasterium suum cum maximo honore donariisque rediens pliirimis, apud Nemausensem urbem hospitatus; filium principis, qui tune obierat, resuscitavit. Ad monasterium deinde reversus, et ibidem aliquantum temporis conversatus, spiritu sibi prophetiœ dictante; quibusdam spiritualibus indicavit fratribus monasterii sui ab hostibus eversionem haud longo post tempore futuram. Cautum itaque factu ratus cum paucis fratribus Eomam perrexit, ut et suum prius adimplens desiderium, Pétri et Pauli confessionem adiret, et monasterium suum Apostolico juri manciparet, ne alicujus laïcœ personse, ecclesiasticee religionis ignarse, quandoque subderetur.

23. Hujjus etiam decreti ab Apostolico praefixum detulit secum privilegium. Duo quoque cypressina ostia prsefatorum imaginibus apostolorum insculpta {^), quae petierat ad sui monasterii decus, in pignus caritatis et amicitise dédit ei Apostolicus. Hase Yir Domini divinœ gubernationi commendans, in Tyberim demitti praecepit, dicentibus omnibus, qui aderant, eum delirare. At ille, peractis itineris sui negotiis, Galliam revertitur. DifiB.cultate vero itineris fatigatus apud Cabinonem ('^) triduo moratus est; ubi cuidam contracte pristinum reddidit gradum {^).

(^) Al. permissum.

(2) Al. retulit.

(') Al. imagines... inscnlptas habentia.

(*) Cabinonem habent codices plures et antiquiores. Unus hahet Cabilonem, nlter Cabilionem; apographa duo Gabionem, aliud Cabionem. Ratio itineris -"odet, ut intelligamus Cabellionem, vulgo Cavaillon, quœ est urhs episcopalis '.n Provincia ad Bruentiam flumen.

{°) Al. gressum.

24. Dum vero ad monasterium suum pervenisset, mox a quibusdam relatum est, duo mirse sculpturse ostia in portu esse, sine aliquo regimine appulsa. Quod Yir sanctus audiens, laetus efficitur, atque Domino immensas grates retulit, qui illa per tantum sequoris spatium, per tôt vadorum vertigines, per tôt scopulorum collisiones, per tôt etiam portuum applicationes, sibi illsesa gubernare dignatus fuisset. Tune illa deferri ad monasterium jussit, et in templi liminibus ad decus prsBsens et neeessitatem, et postmodum ad Eomanae Sedis pacti monimentum posteris erexit.

25. Confirmatis igitur per aliquanti temporis spatium in Dei militia fratribus, monasteriique rébus convenienter dispositis, volens Dominus emeritum jam Militem pro labore certaminum corona redimire prEemiorum, innotuit ei per spiritum exitus sui diem imminere. Quod ille quibusdam spiritualibus fratribus indicavit, eos, ut pro se orarent, suppliciter deprecans. 0 mirse bumilitatis, castigatœque mediocritatis (^) Yirum, quem nec terrena depresserunt, ut jam in cœlis conversaretur, nec cœlestia erexerunt, ut non ab infimis opitulationem peteret. Media ergo Dominica nocte Calendarum {^) Septembris migravit ad Dominum, corporis absentia maximam relinquens mundo mœstitiam, sed felici illius in cœlum receptu laetitiam. Affuerunt enim in illius transitu fidèles, qui dicerent se cboros angelorum audivisse sanctam illius animam in cœlum cum laudibus ferentium. Succurrant ergo et auxilientur nobis, petimus, tua sancta mérita, pater ^gidi, apud Dominum Deum nostrum, qui cum Filio suo et Spiritu sancto vivit et régnât unus DeuB per cuncta secula seculorum. Amen

(^) Al. castitatisque mediocritatisque viriim. (^) Al. Calendas aut Calendis.

Guillaume de Grachaut, seigneur d^Ollans, et Jean Taulet, curé de Notre-Dame de Bougemont, au diocèse de Besançon, cèdent, sous certaines conditions^ un os du bras de saint Gilles à l'église paroissiale de Saint-Gilles, à Bruges (^).

In nomine Domini. Amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat evidenter, quod anno a nativitate Domini millesimo qnadringentesimo sexagesimo sexto, indictione décima quarta, die vero prima mensis septembris, hora secunda post meridiem vel circiter, pontificatns sanctissimi in Cbristo patris et domini, domini nostri Panli, divina providencia, pape secnndi, anno tercio, in mei notarij publici et testium infrascriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum presencia, constitutis personaliter ad hoc honorabili viro domino lohanne Tanleti, presbytère curato parrochialis ecclesie béate Marie de Rubromonte, Bysontinensis diocesis, capellano illustrissimi domini comitis Mvernensis, et generoso viro Guillermo de Crachant, scutifero, parrochiano béate Marie de la Riant, domino temporali Dolant eiusdem diocesis, ex una, et venerabilibus viris magistris Symone le Kerrest et Georgio Baert, illustrissimi principis Philippi domini ducis Burgundie secretarijs, magistro lohanne Yiri, presbytère, in artibus magistro, curato parrochialis ecclesie beati Egidij Brugensis, Tornacensis diocesis, partibus ex altéra, dominus lohannes Tauleti cm-atus et Guillermus scutifer predicti, matura deliberatione cum suis amicis et parrochianis et eorum, ut asserebant, consensu previjs, propter devocionem quam habent ac sex annis continuis habuerunt, multarum notabilium personarum instancijs tradiderunt ac pie et realiter erogarunt sanctuarium brachij beati Egidij predicti, quod iam tredecim annis vel eo circa reverenter, ut asseruerunt, conservaverant in parrochiali ecclesia béate Marie de Rubromonte predicta, eis reverenter ac dévote datum citra tredecim annos a domino lohanne Soulleti, curato parrochialis ecclesie béate Marie de Sernaco in Dormisis, Remensis diocesis, ex consensu parrochianorum parrochialis ecclesie beati Egidij de Buseye, iuxta predictum Sernacum, prout littere testimoniales ad

Tom, I, pp. 405 et suiv.

predictum sanctuarium bracliij appendentes fidem faciunfc, cum condicionibus sequentibus.

Primo, quod prenominati magistri lohannes Yiri curatus ac Sjmon et Georgius predicti promittunt facere fieri, impetrando a magistris fabrice litteras obligatorias ad hoc suis proprijs sumptibus et expensis, perpetuis temporibus, in ecclesia beati Egidij predicta, solemne anniversarium perpetiium, ad instar anniversarij illustris- J simi principis domini lohannis, quondam ducis Burgundie, quoad \ servicium divinum dumtaxat, in eadem ecclesia sancti Egidij Brugensis fundatum, videlicet vigilias secunda die mensis septembris proxime sequentis, videlicet anno sexagesimo septimo incipiendo, et sic de anno in annum perpetuis temporibus continuando, et tercia die eiusdem missam de requiem cum commendationibus mortuorum, ad instar ut prius dictum est, pro animabus parentum et amicorum prefati Guillermi scutiferi, et sua, postquam ab humanis decesserit.

Item ad feretrum sanctuarij brachij predicti similiter apponentur arma prefati Guillermi scutiferi, ad futuram rei memoriam.

Item similiter infra unius mensis spacium a data presentium deli- ' berabunt in civitate Bysontinensi, in domo Pétri de Potos, civis Bjsontinensis, summam centum scutorum auri, monete régis Francie, in pics ; usus, in loco pio ad discretionem dicti Guillermi scutiferi distribuendam et convertendam.

Item condicionatum erat expresse in presencia parcium, quod si parrochiani beati Egidij Brugensis non sint contenti, vel aliquod scrupulum repererint, restituendo in fine mensis predicti, suis sumptibug et expensis, predictum sanctuarium brachij in domo predicti Pétri, civis Bysontinensis, liberati erunt a promissionibus predictis et penitus absoluti. Item si in serviciis predictorum anniversariorum repertus fuerit defectus, predictus Guillermus et eius heredes poterunt recuperare sanctuarium brachij predicti. Item in casu quo predictus Guillermus scutifer non esset repertus in termino predicto pro solutione recipienda in loco civitatis Bysontinensis predicte, constituit procuratorem solum et in solidum predictum Petrum de Potos, ad petendum, exigendum et levandum, nomine ipsius Guillermi et pro ipso, summam centum scutorum Francie supradictam, ac de perceptis, levatis et solutis quittandum et absolvendum, ac si pretactus Guillermus personaliter foret. Insuper condicionibus predictis completis, dictus Guillermus scutifer per mo- j dum quittancie restituet instrumentum una cum quittancia sufficienti omnium predictorum. ;

Promittentes hinc inde partes predicte, per eorum fidem corporalera loco iuraraenti solemnis, in manu mei, notarij publici subscripti,

legittime stipulants et recipientis vice et nomine omnium et sîngulorum quorum interest vel intererit quomodolibet in futurum, propter hec interpositam, contra premissa vel eorum aliqua per se, alium vel alios, directe vel indirecte, publiée, clam vel occulte, de iure vel de facto non venire, vel facere in futurum aliqua ratione, vel causa, sed premissa omnia et singula firmiter et inviolabiliter observare et adimplere. Renunciantes eciam in premissis omnibus exceptionibus, iuribus, statutis, franchisijs et consuetudinibus, quibus contra premissa venire vel se in aliquo iuvare possent quomodolibet vel tueri, ac alijs quibuscunque exceptionibus tam iuris canonici quam civilis, et presertim exceptioni divi Adriani dicenti generalem renunciationem non valere, nisi precesserit specialis. Super quibus omnibus et singulis prenominate partes petierunt hincinde a me notarié publico inf rascripto unum vel plura, publicum seu publica instrumentum et instrumenta.

Acta fuerunt hec ISTamurci, in aula superiori hospicij ad angelum siti in foro maiori ibidem, sub anno, indictione, mense, die, hora et pontificatu quibus supra. Presentibus ibidem honorabilibus et discretis viris dominis Paschasio de Pratis, capellano capelle predicti illiistrissimi principis domini Philippi, ducis Burgundie, et Karolo de Masura, presbyteris Tornacensis diocesis, et Martine le Rouaert, clerico viegario dicti principis domini Philippi ducis, testibus ad premissa vocatis et specialiter rogatis.

Et ego, Godefridus de Yico, Leodiensis diocesis clericus, sacris apostolica et imperiali auctoritatibus et venerabilis curie Leodiensis notarius iuratus, quia premissis tradicioni, pie erogacioni, translacioni sanctuarij brachij sancti Egidij, assercionibus ac condicionibus, obligacioni, constitucioni et renunciacioni omnibusque aliis et singulis prenarratis, dum, ut premittitur, fièrent et agerentur, interfui una cum testibus antedictis, eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi, ideoque presens publicum instrumentum manu alterius fideliter scriptum exinde confeci et in hanc publicam formam redegi, signoque meo publico, quo apostolica utor auctoritate, signavi rogatus et requisitus, in .fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum (^).

Archives de Saint-Gilles, à Bruges.

O Cet acte stipule, comme troisième condition, le payement de cent écus d'or. Cette somme fut versée entre les mains de Guillaume de Grachaut, qui en donna quittance au bas de l'acte; la quittance, datée du 17 Mai 1468, a été reproduite au tome i", pp. 429, 430.

Jean de Mercatte et Jean Maillefer, notaires jurés de la cour spirituelle de Reims, rendent compte aux officiaux diocésains, Jean Allart et Jacques de Thuizy, de l'enquête ouverte, par leur ordre, à Cernay-en-Dormois et à Ville-sur -Tourhe, aux fins de constater V authenticité de la relique de saint Gilles, cédée, en 1466, à Véglise paroissiale de Saint-Gilles, à Bruges, par Guillaume de Grachaut et Jean Taulet. Ce rapport, contenant les dépositions minutieuses de dix témoins, est inséré dans les lettres patentes, émanées des susdits officiaux (^).

Universis et singulis présentes litteras seu hoc presens publicum instrumentum inspecturis, lecturis, visuris et audituris, officiales Remenses, iudices metropolitani, salutem in Domino. Notum facimus quod auditis certis requestis et supplicationibus pro parte et ad instantiam venerabilium et honorabilium virorum magistri Pétri de Ligno curati necnon magistrorum fabrice et tocius communitatis ecclesie pa- 1 rochialis sancti Egidij Brugensis, Tornacensis diocesis, super infrascriptis viva voce nobis factis et exbibitis, nos attendentes eorum supplicationem iustam fore et iuri consonam, dilectos nostros ac providos viros lohannem de Mercatte et lohannem Maillefer clericos, curie Remensis notarios iuratos, commisimus et deputavimus committirausque et deputamus per présentes simul et coniunctim ad se extra civitatem Remensem et ad partes transferendum et inibi omnes et singulos testes eisdem exponendos utiles et necessarios audiendum et examinandum et interrogandum, medijs eorum iuramentis super infrascriptis, nobisque eorumdem testium nomina, cognomina ac dicta et depositiones reportandum seu remittendum, ut eorumdem testium depositio- ; nibus visis, inspectis, consideratis et attentis, prefatis curato, magistris fabrice et communitati sancti Egidij Brugensis prefati littcre fieri possent valide et in futuro efficaces. Quiquidem notarij et commissarij j die date presentium certam inquestam sive inforraationem per eos | commissarios in partibus factam sub signis suis manualibus fideliter ; exposuerunt sub hys verbis : j

(') Tom. I, pp. 434 et sniv.

Venerandarum circumspectionum efc prudeutibus viris dominis uostris merito venerandis dominis officialibus Remensibus, indicibus uietropolitanis, hiimiles viri lohanues de Mercatte, publions apostolica (^t imperiali auctoritatibus, ac lohannes Maillefer, clerici curie Remensis uotarij iurati ac commissarij in hac parte per v. d. verbotenus commissi et deputati, obedientes in mandatis cum promptitudine servicij pariter et honoris. Noscere dignentur dominationes vestre merito venerande quod nos commissarij antefati de mandato vestro, ac instantibus venerabili ac lionorabilibus viris dominis et magistris Petro de Ligno curât o necnon magistris fabrice et communitate ecclesie sancti Bgidij Brugensis, Tornacensis diocesis, a dicta villa Remensi transtulimus ad et apud villas de Sarnaco in Dormisio et supra Turbam, Remensis diocesis, in quibus, videlicet diebus undecima et duodecima mensis marcij anno domini millesimo quadringentesimo octuagesimo quinto, decem testes infrascriptos de et super eo quod quedam pars cubitalis brachij sancti Egidij confessoris, ad presens in ecclesia prochiali sancti Bgidij Brugensis, dicte Tornacensis diocesis, existens, dicitur processisse ab ecclesia sancti Egidij de Busseyo, Remensis diocesis, in eadem ecclesia ante ipsius translationem ad dictam ecclesiam Brugensem honoratam fuisse ac honorifice collocatam, multaque miracula omnipotentem Deum eius interventu in eadem ecclesia fecisse, ac personas eas visitantes a morbo quo detinebantur curasse, prout inferius latins specificatur et declaratur, audivimus, vice et loco viros interrogavimus et examinavimus I eorumque nomina, cognomina, dicta sive attestationes, in scriptis rede- I gimus et reportavimus, quorum quidem testium nomina, cognomina ac dicta et depositiones subscribuntur in hune modum.

Providus et discretus vir dominus lohannes Morifer presbyter, capellanus de Tahura, etatis triginta octo annorum vel circiter, testis, medio suo iuramento in verbo sacerdocij corporaliter prestito, super infrascriptis interrogatus et examinatus, dicit quod, iam quindecim vel sexdecim annis elapsis, ipse loquens dici, recitari ac publiée clamari ; audivit a suis pâtre et matre tune superstitibus ac alijs quampluribus utriusque sexus personis probis et fide dignis, que id eque a predeces- 1 soribus dici audiverant, quod in parrochia de Buzeyo, Remensis dioce- ' sis, ad presens omnino desolata et viduata, erant quedam reliquie que dicebantur esse de vero brachio sancti Egidij confessoris, quas ipse lo- 1 quens alias in quodam parvo coffro reclusas et servatas supra maius altare dicte ecclesie de Buzeyo situatas vel existentes a suis prefatis parentibus audivit. Dicit insuper loquens quod plures personas utriusque sexus febribus tactas, sue memorie propter multiplicitatem persouarum et lapsum temporis non occurrentes, scivit visitare dictam eccle-

siam et reliquias, quibus visitatis ac oblationibus per ipsas inibi factis cum alijs solemnitatibus ibidem intertentis et habitis elemosinisque et devotionibus eorum adimpletis, per spem et devotionem qaas dicto sancto et eius reliquijs gerebant, ab eisdem febribus convalescere. Dicit ulterius quod quindecim aut sexdecim annis efiBiuxis, ipse loquens febricitans et febres seu morbum febrium patiens, fuit per suos patrem et matrem ad dictum locum sancti Egidij ductus, et postquam in dicta ecclesia dormierat ac de quadam aqua, que dicitur aqua sancti Egidij, gustasset sive potasset suasque oblationes et elemosinas elargisset, ipse loquens confidens in sancto Egidio, cuius reliquie ibidem alias et tempore preterito venerate fuerant, immédiate sanitati restitutus fuit et sanatus. Tenetque idem testis in sua conscientia et semper tenuit quod per ipsius loci visitationem et fidem ac spem quas in dictis habuit reliquijs sanatus fuit. Unde autem dicte reliquie alias ibidem dicuntur venisse et asportate fuisse aut ad quem locum de presenti transducte vel adducte sunt, loquens ignorât, cum de hoc non inquisivit. Soit etiam testis quod plures persone adhuc locum et ecclesiam in quibus dicte erant reliquie visitant et fréquentant causa devotionis et alias. Aliter deponere nescit diligenter interrogatus et examinatus, affirmans premissa exposuisse pro pura veritate dicenda.

Honestus vir lohannes Manfilus, clericus coniugatus, coopertor tegularum, in villa de Sarnaco in Dormisio commorans, etatis sexaginta octo annorum et amplius, medio suo iuramento, dicit et deponit verum esse et se bene scire quod in ecclesia de Buzeyo fundata in honorem beati Egidij confessons et ad eamdem ecclesiam recurrere solebant plures et diverse persone morbo febrium sive febribus tacte, ipseque persone dum ad dictum locum comparèrent ac suas devotiones et elemosinas ibidem peragerent, de huiusmodi febribus, per ossium eiusdem sancti ibidem existentium deosculationem et alias, sanabantur et sanitati restituebantur, et prout loquens superaddit, iam sunt triginta octo anni preteriti vel circiter, ipse loquens de huiusmodi febribus egrotans ac cogitans et confidens in sancto Egidio et eius reliquijs, vovit et promisit quod casu quo sanitati restitueretur, ipse suas peregrinationem et viagium sive elemosinas ibidem perageret et contribueret. Ipse vero testis, peregrinatione et alijs ad hoc requisitis adimpletis, immédiate sanum se reperit et sanatus fuit. Tenetque testis firmiter in eius conscientia, quod huiusmodi reliquie erant et processerant de veris reliquijs et corpore sancti Egidij, cum huiusmodi reliquie que, lapsis iam quadraginta quinque annis et amplius, ibi in quodam coffro parvo custodicbantur, odorabant ac si fuissent aliquc bone species, et pariformiter crediderunt et adhuc credunt quamplures senes

superviventes, qui alias dictas reliquias visitarunt et vidcrunt, et alij iuvenes qui adhuc dictam ecclesiam ob amorem sancti Egidij et rcliquiarum que dudum ibidem venerabantur, fréquentant et visitant. Dicit ulterius loquens quod sepius dici audiyit ab hys quorum nomina memorie sue non commendavit, quod Stephano de Grachaut scutifero ac familiari domestico domini de Oizelettes, domini temporalis de Sarnaco in Dormisio, Remensis diocesis, ob magnam affectionem quam dictis gerebat reliquijs, tradita fuit una pars dictarum reliquiarum, et nimirum cum ipse Stephanus pariformiter per venerationem et invocationem sancti Egidij et suarum reliquiarum a febribus quibus detincbatur sanatus fuerat. Ulterius dicit loquens quod dominus lohannes Souilleti presbyter, dum viveret curatus de Sarnaco in Dormisio, qui dicitur signasse literam certifiBcatoriam Brugis existentem, fuit vir I bonorum nominis et famé, honestus, discretus et prudens, qui, ut testi ! videtur, nihil scribere aut verificare voluisset in quo scandalum, dedecus aut mendacium latuisset. ISTescit tamen testis ubi dicte reliquie de presenti sunt aut unde ad dictam ecclesiam de Buzeyo processerunt, nec amplius scit diligenter examinatus.

Yenerabilis vir dominus lobannes de Putbeo, presbyter euratus ; procbialis ecclesie de Bouconvilla, Remensis diocesis, etatis quinquaginta quinque annorum vel circiter, medio suo iuramento per eum in verbo sacerdocij prestito, dicit super veneratione et fama reliquiarum ut precedens testis. Dicit ulterius loquens quod, iam triginta I annis et amplius preteritis, ipse loquens tune custos sive matricula- { rius ecclesie prochialis de Sarnaco, presens fuit ubi Stephanus de Gra- 1 chaut scutifer, familiaris domesticus domini temporalis de Oizelettes, I domini temporalis de dicto Sarnaco in Dormisio, requisivit et rogavit lohannem de Rivières scutiferum, se dicentem dominum temporalem dicti loci de Buzeyo, quatenus eidem Stephano qui de febribus quibus detentus fuerat, precatu et intercessione sancti Egidij ac confidens in î reliquijs in ipsa ecclesia de Buzeyo existentibus, sanatus fuerat et coni valuerat, unam partem dictarum reliquiarum traddere vellet et dignaretur, ut ipse, confidens et in veritate credens ipsas reliquias de sancto Egidio processisse, posset eas aut dictam partem ad eius libitum in ! aliquo loco, ubi honorificarentur et honeste uti talibus decet ponerentur, collocare facere et honorare, cum ut asseruit in dicta ecclesia de Buzeyo dietim a pastoribus et alijs personis eamdem intrantibus palpari possentet manutangi, nec eisdem reliquijs quantum decebat fiebant honores aut venerationes. Quiquidem lohannes de Rivières, de consensu I aliquorum prochianorum in dicta villa de Sarnaco in Dormisio tune morantium, quamdam partem dédit eidem Stephano, presentibus dicto

îoquente et domino lolianne Soiiilleti presbytero curato predicto, quera rogavit ut eidem Stephano unam literam certificat oriam de premissis conficere ac suis signo manuali et sigillo signare et sigillare vellet, que litera par dictum loquentem confecta fuit et scripta, ac signo manuali dicti curati signata ac sigillo eiusdem curati proprio sigillata. Sed unde dicte reliquie processerint in dicta ecclesia de Buzejo, testis ignorât. Dicit ulterius loquens quod dictus dominus lohannes Souilleti fuit vir bonus, honestus et laudabilis vite, qui nec signare nec sigillare voluisset aliquid illicitum vel dedecus. Quid autem dictus Stephanus de eisdem reliquijs egerit, testis ignorât. Eecordatur tamen bene quod dictus Stephanus, quum dictum reliquiare sibi traditum fuit per dictum lohannem de Rivières, ipsum reliquiare in quodara pulcro pepulo lineo circumvolvit nec manibus palpare voluit. Dicit ulterius quod dicte reliquie clause fuerunt et erant in quodam parvo coffro sive scrinio, longitudinis duorum pedum vel circiter et latitudinis dimidij pedis, vinculis ferreis circumligato ac cupro vel métallo, ut videbatur, ad modum auri deaurato et cooperto. Audivit relatu aliquorum quod reliqua pars que in dicto loco remansit, ad presens custoditur in prochiali ecclesia de Massigijs. Interrogatus ultra que vel qualis pars dicto Stephano traddita fuit, dicit quod ut eidem melius videtur quod fuit cubitale sive pars cubitalis brachij, aliud nesciens deponere.

Honestus vir Egidius Blanchet, clericus coniugatus, maior ville ' de Sarnaco in Dormisio, etatis quadraginta annorum vel circiter, ; dicit medio suo iuramento et exponit quod pluries a suis predeces- ' soribus ac alijs, de quorum nominibus non memoratur loquens de presenti, dici audivit quod in dicto loco de Buzeyo fuerant quedam: reliquie sive partes ossium beati Egidij confessons, quodque febricitantes ac dictas reliquias sive ossium partes visitantes a febribusi sanabantur, prout et ipse testis alias sanatus fuerat. Dicit ulterius loquens quod pluries recitari pariformiter audivit quod quedam pars dictarum reliquiarum cuidam Stephano de Grachaut scutifero, fami- ' liari domestico extunc domini temporalis de Oizelettes ac loci de Sar- j naco, tradita fuit et data, ob magnam quam ipse Stephanus dictisj reliquijs gerebat devotionem. Dationi tamen huiusmodi reliquiarum dictus loquens non interfuit. Eecordatur bene etiam vidisse coffrum. in quo dicte reliquie custodiebantur recondite, ferreis vinculis sivr ligaminibus circumligatum ac cupro honeste coopertum, supra altan | dicte ecclesie situatum vel existens, boni et optimi odoris; cuius qui , dem cofEri sive scrinij prefatus testis foraminibus in eodem existenti- j bus nasum apposuit, uti, quemadmodum a cunctia narrabatur, odoremj dulcissimum ex eodem coffro procedentem assumere et sentire possct |

sive sentiret, prout sentijt Dicit conseqnenter loquens quod, dicto tempore durante, fama communi in villis circumvicinis dicte ville de Buzeyo laborante, dum quis aliquo morbo febrium detincretur aliud sibi nesciebat medicamentum sive remediiim nisi per invocationera aut venerationem et visitationem dictarum reliquiarum. Tenetque dictus loquens in conscientia sua et semper tenuit, quod per dictorum loci et reliquiarum visitationem et venerationem sanatus fuit. Unde autem dicte reliquie dicuntur ibidem venisse et asportate fuisse, aut ad quem locum de presenti transducte sunt, loquens ignorât, cum de hoc non inquisivit. Scit eciam quod plures persone locum et ecclesiam in quibus erant dicte reliquie adhuc visitant, et causa devotionis ac alias fréquentant. Nec plus aut aliud scit testis loquens.

Honestus vir Periessomius Perard, clericus viduus, custos sive matricularius ecclesie prochialis de Yilla supra Turbam, etatis octoginta annorum vel circiter, oriundus ut asserit de Buzeyo, dicit et deponit, eius iuramento medio, quod de tempore prime ipsius loquentis noticie et cognitionis vidit et eciam a suis predecessoribus ita tempore eorum actum fuisse audivit, quod quamplures utriusque sexus persone ecclesiam de Buzeyo frequentabant, ac dum febribus egrotarentur ad eamdem recurrebant, necnon ad quasdam reliquias in eadem ecclesia existentes, que communi omnium fama et fide dicebantur de reliquijs sancti Egidij, suas oblationes, vota et alias solemnitates faciebant, per quas, antequam locum et ecclesiam predictam exirent, sanabantur, credentes et firmiter tenentes, prout testis crédit et firmiter tenet de presenti, causis inferius testificandis, quod reliquie sive partes ossium in quodam coffro supra maius altare dicte ecclesie existentes erant de veris ossibus et membris sancti Egidij confessons. Audivit eciam relatu quamplurium fide dignorum, quos sue memorie non commendavit, quod dum quidam Stephanus de Grachaut scutifer, prout deponit, egrotaretur et nullum sibi sciret remedium, ac tandem per implorationem et visitationem ac auxilium sancti Egidij, loco cuius locum et reliquias predictas dévote visitaverat, sanaretur, ipse idem Stephanus tantum operatus est, medio aliquorum suorum amicorum, quod partem dictorum ossium sibi acquisivit, quam quidem partem ubi voluit transportavit; aliter super illis respondere ne&ciret. Unde eciam dicte reliquie ibidem processerant aut vénérant, testis ignorât nec a suis parentibus aliquid dici audivit, maxime quia ab antiquissimo tempore ibidem fuerant et venerabantur ac miraculis choruscabant. Audivit eciam a quibusdam, quod quedam pars dictarum reliquiarum erat et est de presenti in ecclesia de Massiges. Dicit ulterius loquens quod dicte reliquie erant sub clave clause et servate primo in quodam coffro sive

Page 1