‹ Saint Gilles (volume 2)Chapitre 16 sur 253 · V. Dominus vobiscum · texte numérisé non relu

V. Dominus vobiscum

R. Et cum spiritu tuo.

Oremus. '

Deus, in te sperantium salus et fortitudo, adesto propitius invocationibiis, deprecationibus, et benedictionibus nostris ; et quia sine te nihil potest mortalis infirmitas, prsesta auxilium gratias tu£e ; ut in exequendis benedictionis nostrae mysteriis, voluntate, actione, et opère tibi placeamus. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Lectio lihri Exodi.

Cap. XV, vv. 23-26.

In diebus illis : Venerunt filii Israël in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amarse : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem. Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ? At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versse sunt. Ibi constituit ei praecepta, atque judicia, et ibi tentavit cum, dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia praecepta illius, cunctum languorem, quem posui in -<3Egypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus.

Lectio Aduum Apostolontm.

Cap. XIV, vv. 7-16,

In diebus illis : Quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suœ, qui numquam ambulavorat. Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus ficret, dixit magna voce : Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat. Turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam Lycaonice dicentes : Dii similes facti hominibus, descenderunt ad nos. Et vocabant Barnabam Jovem, Paulum vero Mercurium : quoniam ipse erat dux verbi. Sacerdos quoque Jovis, qui erat ante civitatem, tauros, et coronas ante januas afferens, cum populis volebat sacrificare. Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes, et dicentes : Viri, quid liÊec facitis ? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab bis vanis converti ad Deum vivum, qui fecit cœlum et terram, et mare, et omnia qua3 in eis sunt : qui in prasteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas. Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de cœlo, dans pluvias, et tempora fructifera, implens cibo et Isetitia corda nostra.

Graduale. Peccavimus super numerum arense maris, et multiplicata sunfc peccata nostra et non sumus digni videre altitudinem cœli, pras multitudine iniquitatis nostrae, quia irritavimus iram tuam, et malum coram te fecimus. V. Recordare, Domine, testamenti tui, et die angelo percutienti : Cesset jam manus tua, et ne obliviscaris misericordisB tuas antiquse, sed quiescat, Domine, ira tua a populo tuo, et civitate ista,

Sequentia sancti Evangelii secundum Matthœum.

Cap. VIII, vv. 1-15.

In illo tempore : Cum descendisset Jésus de monte, secutas sunt eum turbse multse : et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare. Et extendens Jésus manum, tetigit eum, dicens : Yolo. Mundare. Et confestim mundata est lepra ejus. Et ait illi Jésus : Yide, nemini dixeris : sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod prsecepit Moyses, in testimonium illis. Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum Centurio, rogans eum, et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et maie torquetur. Et ait illi Jésus : Ego veniam, et curabo eum. Et respondens Centurio, ait : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum : sed tantum die verbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic : Yade, et vadit : et alii, Yeni, et venit : et servo meo, Fac hoc, et facit. Audiens autem Jésus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. Dico autem vobis, quod multi ab Oriente, et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cœlorum : filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores : ibi erit fletus, et stridor dentium. Et dixit Jésus Centurioni : Yade, et sicut credidisti, fiât tibi. Et sanatus est puer in illa hora. Et cum venisset Jésus in domum Pétri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem : et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.

Page 1