ORIGENE
Esaias sanctus erat et ideo tantum labia eius purgata sunt quia labiis tantum id est sermone deliliquerat. Ego vero non sum talis ut possim dicere quod solum immunda labia habeo sed metuo ne immundum cor habeam, immundos oculos, immundas aures, immundum os : quandiu in omnibus istis pecco, totus immundus sum ; si videro mulierem ad concupiscendum, iam moechatus sum eam in corde meo : ecce immundos oculos habeo; si de pectore meo exeant cogitationes pessimae...
ecce cor immundum habeo... Timeo ne currens ad mala immundos pedes habeam... Quis ergo me mundat? Quis lavât pedes meos? lesu veni... sed quid aio lava pedes meos} Petrus potuit hoc dicere qui non habuit necesse nisi tantum ut pedes eius lavarentur, totus quippe mundus erat. Ego potius, cum semel lotus sim, illo indigeo baptismate de quo Dominus ait : Ego aliud baptistna habeo baptizari.