TEXTE
Beatissime Pater,
Oportet Episcopos ad Apostolicam Sedem sincerum atque integrum deferre testimonium veritatis in quacumque causa, quæ ad ejus judicium devenire possit ac debeat. Cum itaque de venerabilis Presbyteri Vincentii a Paulo, Congregationis Missionis Institutoris ac primi Præpositi Generalis, vita et sanctitate quæstio habeatur, testamur eumdem Virum ab ipsa adolescentia nobis fuisse notum, ejusque piis sermonibus atque consiliis veros et integros Christianæ pietatis et Ecclesiasticæ Disciplinée sensus nobis esse instillatos, quorum recordatione in hac quoque ætate mirifice delectamur.
Processu temporis, et jam in Presbyterio constituti, in eam Sodalitatem coaptati sumus, quæ pios Presbyteros ipso Duce et Autore in unurn colligebat de divinis rebus per singulas hebdomadas tractaturos. Pium cœtum animabat ipse Vincentius, quem cum disserentem avidi audiremus, tune impleri sentiebamus Apostolicum illud : Si quis loquitur , tanquam sennones Dei ; Si quis ministrat , tanquam ex virtute , quant administrât Deus.
Aderant plerumque magni nominis Episcopi, Viri fama et pietate perducti, ab eaque sodalitate mirum in modum Autore Vincentio in Apostolicis curis ac laboribus juvabantur. Præsto erant Operarii inconfusibiles , qui per eorum Ecclesias recte tractabant verbum veritatis, nec minus exemplis quant verbis Evangelium prædicabant. F uitetiam illud nobis desideratissimum tempus,quo eorum laboribus sociati, Metensem Ecclesiam, in qua tune Ecclesiasticis Officiis fungebamur, in vitæ Pascua deducere conabantur; cujus Missionis fructus venerabilis Vincentii non modo piis instigationibus atque consiliis, verurn etiam precibus tribuendos nerno non sensit.
Ille nos ad Sacerdotium promovendos sua suorumque opéra juvit. Ille secessus pios Clericorum, qui ordinandi veniebant, sedulo instituit : Nosque etiam non semel invitati, ut consuetos per ilia tempora de rebus ecclesiasticis sermones haberentus, pium laborem, optimi viri orationibus et monitis freti libenter suscepimus; licuitque nobis
LA CANONISATION