Peperit queque Zelpha alterum
13. Dixitque Lia: Hoe pro beatitudine mea ; beatam quippe me dicent mulieres. Propterea appellavit eum Aser.
| 14. Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum reperit mandragoras, quas matri Liw detulit. Dixitque Rachel : Da mihi partem de mandragoris filii tui. , (15. Illa respondit : Parüm ne tibi videtur quód præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel : Dormiat tecum hae nocte pro mandragoris filii tui.
| 16. Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et, Ad me, inquit, intrabis; quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea noete ill.
| 17. Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum, : 18. Et ait: Dedit Deus mercedem mihl, quia dedi ancillam meam viro meo. Appellavitque nomen ejus, Issachar.