‹ Sainte Bible en latin et en françaisChapitre 173 sur 1035 · Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi · texte numérisé non relu

Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi

10, Postquam enim conceptüs ovium 4empus advenerat, levavi oeulos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum.

11. Dixitque angelus Dei ad me in somnis : Jacob! ‘Et ego respondi : Adsum.

12. Qui ait : Leva oculos tuos, et vide universos maseulos ascendentes super feminas, varios, maculosos atque respersos; vidi enim omnia qua fecit tibi Laban.

13. Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tua.

14. Responderuntque Rachel et Lia : Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domiüs patris nostri?

15. Nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit comeditque pretium nostrum ?

16. Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis ae filiis nostris : unde omnia qum praecepit tibi Deus, fae.

17. Surrexit itaque Jacob, et, impositis liberis ac conjugibus suis * super came'os, abiit,

18. Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.

19. Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.

20, Noluitque Jacob confiteri socero suo quód fugeret.

21. Cümque abiisset tam ipse quàm omnia que juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad ,

Page 1