‹ Sainte Bible en latin et en françaisChapitre 189 sur 1035 · Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob · texte numérisé non relu

Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob

7. Ecce filii ejus veniebant de agro; auditoque quod acciderat, irati sunt valdé, eo quód fadam rem operatus esset in Israël, et, violatá fili Jacob, rem illicitam perpetrasset.

8. Locutus est itaque Hemor ad eos : Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ : date eam illi uxorem.

9. Etjungamus vicissim connubia ; filias vestras tradite nobis , et filias nostras accipite.

10. Et habitate nobiseum : terra in potesta vestra est ; exercete , negotiamini et possidete eam *,

11. Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam gratiam coram vobis ; et quæcumque statueritis, dabo.

12. Augete dotem , et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis : tantüm date mihi puellam hane uxorem.

13. Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis :

14. Non possumus facere quod pelitis, nec dare sororem nostram homini incircumceiso ; quod illicitum et nefarium est apud nos *.

15. Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri , et cireumeidatur in vobis omne masculini sexüs :

Page 1