Tradidit ergo illos eustodiæ tribus diebus
18. Die autem tertio eductis de carcere, ait : Facite quz dixi , et vivetis; Deum enim timeo.
19. Si pacifici estis", frater vester unus ligetur in carcere; vos autem, abite, et ferte frumenta quæ emistis , in domos vestras ;
20. Et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones , et non moriamini. Fecerunt ut dixerat:
21. Et locuti sunt ad invicem * : Meritó hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum , videntes angustiam animze illius dum deprecaretur nos, et non audivimus ; ideireó venit super nos ista tribulatio.
X 6. Le terme hébreu marque la souveraine puissance, y 15. Hébr. : « Vive Pharaon! »