CHAPITRE VIL
Maniére d'offrir la victime pour certaines fautes. Loi touchant les hosties pacifiques qu'on offre au Seigueur. Défense de manger-de-la graisse et du sang des bêtes,
1. Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, sancta sanctotorum est :
2. Idcirco * ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto: sanguis ejus per gyrum altaris fundetur.
$. Offerent ex en caudam et adipem qui operit vitalia :
4. Duos renunculos *, et pinguedinem quz juxta ilia «5t , reticulumque jecoris cum renunculis,
5. Et adolebit ea sacerdos super altare : incensum est Domini[pro delicto.
6. Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto * vescetur his carnibus, quia Sanetum sanctorum est.
7. Sicut pro peccato offertur hostia , ita et pro delicto ; utriusque hosti: lex una erit : ad sacerdotem qui eam obtulerit , pertinebit.
8. Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus.
9. Et omne sacrificium simile quod coquitur in clibano , et quidquid in craticula vel insartagine præparatur , ejus erit sacerdotis a quo offertur:
10. Sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura æqua per singulos dividetur.