Locutusque est Dominus ad Moisen, dicens
2. Loquere filiis Israël et dices ad eos: Hæ sunt feriæ Domini , quas vocabitis sanetas *.
3. Sex diebus facietis opus: dies septimus * , quia sabbati requies est , vocabitur sanctus : omne opus non facietis in eo. Sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.
4. Hie sunt ergo ferie Domini sanctæ, quas eelebrare debetis temporibus suis.
5. Mense primo , quartadecima die mensis ad vesperum , phase Domini est :
6. Et quintadecima die mensis hujus , solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.
7. Dies primus erit vobis celeberrimus , sanctusque * : omne opus servile non facietis in eo :
8. Sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus : dies autem septimus erit eelebrior et sanctior : nullumque servile opus facietis in eo.