Locutusque est Dominus ad Moisen in monte Sinai, dicens
2. Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino *.
3. Sex annis seres agrum tuum , et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus :
4. Septimo autem anno sabbatum erit terræ , requietionis Domini : agrum non seres, et vineam non putabis.
5. Qui sponte gignet humus , non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam * : annus enim requietionis terra est :
6. Sed erunt vobis in cibum , tibi et servotuo , ancillæ et mercenario tuo, et advenæ, qui peregrinantur apud te: