Je suis le Seigneur votre Dieu, qui vous ai tirés de
Ægyptiorum, ne serviretis eis, et qui confregi catenas * | la terre des Égyptiens afin que vous ne fussiez point leurs
cervicum vestrarum, ut incideretis erecti.
14. Quód si non audieritis me, nec feceritis omnia mandata mea,
15. Si spreveritis leges meas, et judicia mea contempseritis *, ut non faciatis ea quie à me constitua sunt, et ad irritum perducatis paetum meum :
16. Ego quoque hae faciam vobis : Visitabo vos velociter * in egestate, et ardore , qui conficiat oculos vestros , et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem , qui ab hostibus devorabitur.
17. Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris, et subjiciemini his qui oderunt vos : fugietis, nemine persequente.
18. Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra,
19. Et conteram * superbiam duritiæ vestre. Daboque vobis calum desuper sicut ferrum, et terram æneam.
20. Consumetur incassum labor vester, non proferet terra germen , nec arbores poma præbebunt.
21. Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam plagas vestras in septuplum propter peeeata vestra.
22. Imittamque in vos bestias ngri, quæ consumant vos *, et pecora vestra *, et ad paucitatem cuncta redigant, deserteque fiant viæ vestre.
23. Quod si nec volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi ,
24. Ego quoque contra vos adversus incedam, et percutiam vos septies propter peceata vestra ,
25. Inducam super vos gladium ultorem federis mel. eumque confugeritis in urbes, mittam pestilentiam in medio vestri ; et trademíni in manibus hostium ,
26. Postquam confregero baculum panis vestri : ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes , et reddant eos ad pondus : et comedetis, et non saturabimini.
27. Sin autem nec per hec audieritis me, sed ambulaveritis contra me :
28. Et ego incedam adversüs vos in furore contrario, et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra ,
29. Ita ut comedatis carnes filiorum vestrorum, et filiarum vestrarum *.