‹ Sainte Bible en latin et en françaisChapitre 672 sur 1035 · Ait autem Dominus ad Moïsen · texte numérisé non relu

Ait autem Dominus ad Moïsen

5. Suscipe b eis ut serviant in ministerio tabernaculi , et trades ea levitis juxta ordinem ministerii sui.

6. Itaque eüm suscepisset Moises plaustra et boves, tradidit eos levitis. :

7. Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium.

8. Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari, secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.

9. Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves : quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.

10. Igitur* obtulerunt duces in dedieationem altaris , die qua unetum est, oblationem suam ante altare.

11. Dixitque Dominus ad Moisen : Singuli duees per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.

12. Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda :

13. Fueruntque in ea, acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum , phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanetuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :

Page 1