Cüm veneritis in terram, quam dabo vobis
19. Et comederetis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino
20. De cibis vestris. Sicut de areis primitias separatis , 21. Ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino.
22. Quód si per ignorantiam præterieritis quidquam horum, quie locutus est Dominus ad Moisen, .
23. Et mandavit per eum ad vos, a die qua cepit jubere et ultra *
24. Oblitaque fuerit facere multitudo : offerret vitulum de armento, holocaustum * in odorem suavissimum Domino , et sacrificium ejus ac liba, ut cæremoniæ postulant, hireumque pro peccato :
25. Etrogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israël : et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo: