Morabatur autem eo tempore Israël in Settim, et
fornicatus est populus cum filiabus Moab ,
2. Quæ vocaverunt eos ad sacrifiein sua. At illi comederunt et adoraverunt deos earum.
3. Initiatusque est Israél * Beelphegor : et iratus Dominus ,
4. Ait ad Moisen: Tolle eunetos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis : ut avertatur furor meus ab Israél.
5. Dixitque Moises ad judices Israél : Oecidat unusquisque proximos suos , qui initiati sunt Beelphegor.
6. Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem * , vidente Moise, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaeuli.
7. Quod eüm vidisset Phinees filius Eleaznri filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis , et arepto pugione ,