Puellas autem et omnes feminas virgines * reser
vate vobis ;
19. Et manete extra castra septem diebus *. Qui oceiderit hominem , vel occisum tetigerit, lustrabitur die ter-
tio et septimo.
20. Et de[omni præda fsive vestimentum fuerit , sive vas, et aliquid in utensilia præparatum , de caprarum pel-
libus , et pilis, et ligno, expiabitur.
21. Eleazar quoque sacerdos, ad viros exercitüs qui pugnaverant , sie, locutus est : Hoc est preceptuin legis , quod mandavit Dominus Moisi :
22. Aurum, et argentum , et æs , et ferrum , et plumbum, et stannum, |
23. Et omne quod potest transire per flammas, igne purgabitur : quidquid autem ignem non potest sustinere , aqua expiationis sanctificabitur :
24. Et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati posteà castra intrabitis.