Præcepique omnia quæ facere deberetis
19. Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrhæi, sicut præceperat Domimus Deus noster nobis. Cümque venissemus in Cadesbarne ,
20. Dixi vobis : Venistis ad montem Amorrhæi, quem Dominus Deus noster daturus est nobis.
21. Vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi , ascende et posside eam , sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis; noli timere , nec quidquam paveas.
292. Kt accessistis ad me omnes, atque dixistis : Mittamus viros qui considerent terram; et renuntient per quod iter debeamus ascendere, et ad quas pergere civitates.
23. Cümque míhi sermo placuisset , misi ex vobis duodecim viros singulos de tribubus suis.
24. Qui cüm perrexissent , et ascendissent in montana, venerunt usque ad vallem botri : et considerata terra ,
35. Sumentes de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt : Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.
26. Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri
21. Murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis : Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra Ægypti, ut traderet nos in manu Amorrhæi , atque deleret.
28. Quo ascendemus ? nuntii terruerunt cor nostrum , dicentes : Maxima multitudo est, et nobis statura procerior; urbes magnæ, et ad colum usque munita, filíos Enacim vidimus ibi.
3 12. Hébr. : « Le poids et la charge de vos différends. »