Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar
19. Et accedens in vicina filiorum Ammon, cave ne pugnes contra eos , nee movearis ad przlium ; non enim dabo tibi de terra ‘flioram Ammon, quia filiis Loth dedi eam in possessionem.
20. Terra gigantum reputata est, et in ipsa olim habitaverunt gigantes, quos Ammonitæ vocant Zomzommim
21. Populus magnus, et multus, et proceræ longitudinis, sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum; et fecit illos habitare pro eis,
22. Sicut fecerat filiis Esnü , qui habitant in Seir, delens Horrhzos , et terram eorum illis tradens, quam possident usque in praesens.
23. Hevæos quoque, qui babitabant in Haserim usque Gazam, Cappadoces expulerunt; qui egressi de Cappadocia deleverunt eos, et habitaverunt pro illis.
24. Surgite, et transite torrentem Arnon ; ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorrhæum, et terram ejus incipe possidere, et committe adversus eum praelium.
25. Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni ccelo; ut audito nomine tuo paveant, et in morem parturientium contremiscant, et dolore teneantur.
26. Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis , dicens :
27. Transibimus per terram tuam, publica gradiemur via; non declinabimus neque ad dexteram, neque nd sinistram.
28. Alimenta pretio vende nobis, ut vescamur : aquam pecunia tribue, et sic bibemus. Tantum est ut. nobis concedas transitum ,
29. Sicut fecerunt filii Esaü , qui habitant in Seir, et Moabitæ, qui morantur in Ar : donec veniamus ad Jordanem, et transeamus ad terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. |
30. Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum : quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus , et obfirmaverat eor illius , ut traderetur in manus tuas; sicut nunc vides.
31. Dixitque Dominus ad me: Ecce capi tibi tradere Sehon, et terram ejus , incipe possidere eam.
$2. Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad prælium in Jasa.
38. Et tradidit eum Dominus Deus noster nobis : pereussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo.