‹ Sainte Bible en latin et en françaisChapitre 889 sur 1035 · Quem Sidonii Sarion vocant , et Amorrhæi Sanir · texte numérisé non relu

Quem Sidonii Sarion vocant , et Amorrhæi Sanir

10. Omnes civitates, qua sitæ sunt in planitie, et universam terram Galaad et Basan usque ad Selcha, et Edrai civitates regni Og in Basan.

11. Solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum. Monstratur lectus ejus ferreus, qui est in Rabbath filiorum Ammon, novem cubitos habens longitudinis, et quatuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manáüs.

12. Terramque possedimus tempore illo ab Aroer, quz est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad : et civitates illius dedi Ruben et Gad.

13. Reliquam autem partem Galaad , et omnem Basan regni Og, tradidi mediz tribui Manasse , omnem regionem Argob : cunctaque Basan vocatur terra gigantum.

14. Jair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gessuri, et Machati. Vocavitque ex nomine suo Basan, Havoth Jair, id est, Villas Jair , usque in presentem diem.

. 15. Machir quoque dedi Galaad.

16. Et de tribubus Ruben et Gad dedi de terra Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis, et confinium usque * ad torrentem Jeboc , qui est terminus filiorum Ammon :

17. Et planitiem solitudinis , atque Jordanem , et terminos Cenereth usque ad mare deserti , quod est salsissimum, ad radices montis Phasga contra orientem.

18. Præcepique vobis in tempore illo, dicens : Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in haereditatem , expediti præcedite fratres vestros filios Israël omnes viri robusti :

19. Absque uxoribus, et parvulis atque jumentis. Novi enim quód plura habeatis pecora, et in urbibus remanere debebunt , quas tradidi vobis ,

20. Donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris , sieut vobis tribuit : et possideant ipsi etiam terram , quam daturus est eis trans Jordanem : tune revertetur unusquisque in posssessionem suam , quam dedi vobis.

21. Josue quoque in tempore illo præcepi, dieens : Oculi tui viderunt qua fecit Dominus Deus vester duobus his regibus : sic faciet omnibus regnis, ad quæ transiturus es.

22. Ne timeas eos : Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis.

Page 1