‹ Sainte Bible en latin et en françaisChapitre 956 sur 1035 · CHAPITRE XVIII · texte numérisé non relu

CHAPITRE XVIII

Partage des prétres et des lévites. Défense de &onsulter les devins, Prophéte qne Dieu doit susciter. Marques pour distinguer les faux prophètes.

1. Non habebunt sacerdotes et levitæ , et omnes. qui de eadem tribu sunt, partem et hæreditatem cum reliquo Israël , quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent ,

2. Et nihil aliud aceipient de possessione fratrum suorum : Dominus enim ipse est hereditas eorum , sicut loeutus est illis.

3. Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas : sive bovem , sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ae ventriculum :

4. Primitias frumenti , vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione.

5. Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunetis tribubus tuis, ut stet *, et ministret nomini Domini ipse, et filii ejus in sempiternum.

6. Si exierit levites ex una urbium tuarum ex omni Israël in qua habitat, et voluerit venire, desiderans loeum quem elegerit Dominus ,

7. Ministrabit in nomine Domini Dei tui, sieut omnes fratres ejus levitie , qui stabunt eo tempore coram Domino. ,

8. Partem ciborum eamdem aceipiet , quam et cæteri : excepto eo * quod in urbg sua ex paterna ei successione debetur.

9. Quando ingressus fueris terram , quam Dominus Deus tuus dabit tibi , cave ne imitari velis abominationes illarum gentium ,

10. Nee inveniatur in te qui lustret filium suum , aut filiam , ducens per ignem : aut qui ariolos sciseltetur , et übservet somnia atque auguria , nec sit malefieus ,

Page 1