‹ Sainte Bible en latin et en françaisChapitre 981 sur 1035 · Cumque egressa alterum maritum duxerit · texte numérisé non relu

Cumque egressa alterum maritum duxerit

3. Et ille quoque oderit eam , dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit :

4. Non poterit prior maritus recipere eam in uxorem : quia* polluta est, et abominabilis facta est eoram Domino : ne peccare facias terram tuam , quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam.

5. Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum , nec ei quippiam necessitatis injungetur publieg, sed vacabit absque culpa domi suæ , ut uno anno lætetur cum uxore sua *.

6. Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam * : quia animam suam opposuit tibi.

7. Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël, et vendito eo acceperit pretium, interficietur , et auferes malum de medio tui.

, 8. Observa diligenter ne incurras plagam lepræ, sed facies quz eumque docuerint te sacerdotes levitiei generis, juxta id quod præcepi eis, et imple sollicite.

9. Mementote quz fecerit Dominus Deus vester Mariæ in via eum egrederemini de Ægypto.

10. Cüm repetes a proximo tuo rem aliquam , quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas :

Page 1