L'hôtel du Sauvage, qui existe encore sous ce nom à Bàle
CORRESPONDANCE AVEC N. ZERCHINTES. 395
14 avril 1559 (f. 282, autographe).
Zerchintes Castalioni.
Quam sis promptes et facilis ad gratificandum raihi ex literis tuis iutellexi , Castalio frater. Accipio conditiones pretii quod indicasti. Pueriim deducana quamprimum meliuscule habuerit, domino favente. Si quid incidat quod impediat (ut sunt res human» in alieno arbitrio), faciam te morœ certiorem. Si lectuli emptio te forte gravât, unum hoc âge, ut ego veniens reperiam venalem.
Quid sibi velit quod denuo scribis verendum mihi ne contagione fuscedinis, quam aspectu solis contraxeris, inficiar. Non satis equidem intelligo, slupidus œnigmatum conjector, nisi colorem animi mundi judicio obnoxium innuis, luce divina tactum ; si aliud est, ne quaeso graveris cum homine tardiore explicatius loqui '.
Davidicorum - atque adeo omnium qui non raaligno errore in calamitates incidunt valde me raiseret. Inscium sane quid moliantur, nam ne susurrum quidem de capitibus religionis eorum audivi hactenus. Neque valde etiam cupio, sic semper ratus secta et noraine privato bono viro opus non esse ad sancte et inculpate vivendum in conspectu dei. Et si ulla me ratio duceret ut fidem eis haberem, illa tamen protinus coUaberetur ob nimium eorum studium felicitatis terrenge, cui eos audio esse deditissimos. Sunt enim mihi omnes suspecti qui pietatis prsetextu regnum Dei alibi quam intra se et in cœlo quœrunt. Dominus det meliorem mentem perniciose persuasis et errantibus , reducatque in simplicem arctamque salutis viam quam Ghristus Jésus nostra causa trivit, nosque sine ulla dubitalione tutissime sequemur, relictis omnibus qui diversa ab hoc compendio via ingrediuntur. Ego certe, in ista dogmatum inconslantia et volulatione, nihil invenio salubrius et certius quam, relictis ambagibus et labirynthis ingeniosorum hominum, obturatis auribus ad omnium mortalium voces, unius Magistri cœlestis solida eadem, certissima, simplicissima et œterna prœcepta admittere. Quœ, si pauca et necessaria intelligam et sequar sine fastidio, sufficiunt, cum caetera turba et obruat et famem excitet.
Vale ac, si libet et licet, paucis catastrophem Niderlandorum fabula? significato.
Bernae, 14 aprilis lo.ïO.
Beatiis Cornes munus adeptus est in schola Lausannensi, nempe docendi duodecim stipendiarios ^ reipublic» nostrae. Vereor ne non siut omnia, ipsius et meis votis responsura, nisi et ipse tam exemple quam eruditione praesit et a nobis deleclus juventulis habeatur quam hactenus diligentior. Sed surdo mundo fabulam narro.
Tdus NicoLAi.'s Zerchintes.