‹ Sebastien Castellion, sa vie et son œuvre (1515-1563). Étude sur les origines du protestantisme libéral français (volume 2)Chapitre 221 sur 253 · Frédéric · texte numérisé non relu

Frédéric

alicubi effulgeret pacis spes. Sed in hisce Jocis procul a Gallia semotis, deinde etiam subobscuris, nihil audimus prorsus quid ibi agitur rerum. [Un jeune noble anglais, venu ici pour apprendre l'allemand, dit que le roi d'Espagne machine contre l'Angleterre, que d'autre part les Anglais ont déjà occupé plusieurs villes de Normandie.]

Novi prseterea quod scribam non habeo, nisi quod passim in hisce locis saeviatur in Anabaptistas, quod sane novum non est nostro quidem saeculo, licet pia et erudita vetuslas hoc ignorant. Sed dabit fortassis Deus aliquando et istis malis finem.

Vale, frater et compater charissime. Salutat te tuamque familiam uxor mea, Doctor Luwichius. Saluta amicos nominatim, rurales deinde et Brud. Aquœ renatas '.

<( Dum haec scribo, rursus perferuntur literae Bruiellis Brabantiœ ad quemdam, quibus significatur très exercitus sub Condeto militantes recta contendere Lutetiam, unum ex Germanis et Sarmatis conflatum, secundum ex Anglis. tertium ex Vaschonibus; ad haec Anglos quatuor naves hispanicas cepisse, omnesque Hispanos in mare projecisse propter duos Anglos in Hispanis admodum crudeliter extinctos. Vide quomodo sanguis sanguinem ebcit, quemadmodum abyssus abyssum vocat juxta Psalmistae testimonium. Deus comprimât Satanam adeo furenter grassantem in imbecillem humanam naturam !

XGVII

Lettre à Nicolas Blesdyk.

Bàle, 23 novembre 1562.

Imprimée, à la fin da Contra libellum Cttloini, édition de 1612; — Berlius, Epist. belg. Centuria I, p. 364; — 0pp. Cale, XIX, 587.

... * Quod istic sic passim saevitur in Anabaptistas, doleo; et perseqnutoribus sanam mentem opto, — non quod erroribus faveam Anabaptistarum, sed quod et ipsi persequutores et erroribus non minus, credo, gravibus et sceleribus laborant gravissimis et, si neutrum esset, quovis Anabaptistarum errore gravius quod homines ob religionem interficiunt et putant interficiendos....

Et tu, frater, cave, per Deum te quaeso, cave ne te vel imprudens ulla persequutionis societate contamines. Non ego de sententia tua loquor, quam ab istis persequutionibus abhorrere mihi persuasum est, sed de eventu qui, vel invito te, consequitur tuas cum Anabaptistis disputationes. Audivi enim eos a te, in gratiam Principis advocato, refelli, deinde, quum refutati tamen in sententia persévèrent, puniri. Si ita est, malini te in ipsis principum erroribus et peccatis castigandis et refellendis occupari,... eisque hoc primum omnium persuadere non esse homines ob religionem interficiendos,... sanclius esset Deoque acceptius te luo peri-

Page 1