L. — Ad nihil, nisi ut projiciatur et conculcelur
F. — Erat igitur electus Judas ut esset sal bonum et utile; neque eiiim ad nullam utilitatem eligebat Christus suos. Jam vero quid putas esse sal fatuum?
L. — Marcidum et virium expers, id quod ibi accidere audio ubi fit sal. Sub dio enim derelictum, vires amittit. ut jam nihil salis, nisi formam habeat; quale piper est quod vires amisit.
F. — Jam in apostolo quid putas vocari « sal fatuum »?
L. — Insipidam et sine viribus orationem, hoc est ex animi sensu, et abundantia non proficiscentem. Sunt enim vires orationis in spiritu et animo loquentis, ut qui non sentit quae dicis, is aut non moveatauditorem, aut certe nonnisi leviter et ad tempus moveat; quales sunt histriones qui lachrymas etiam interdum excutiunt, sed plane histrionicas, quas nuUus deinde sequatur verus affectus. Hoc vidit etiam gentilis poeta, dum dixit :
Si vis me flere, dolendum est
Primum ipsi tibi, tua tune me infortunia Isedent.
Item alter
...verum non nocte paratum
Plorabit, qui me valet incurvasse querela.
F. — Recte dicis, Ludovice. Atque ista de causa vocavit Christus scribas et Phariseos hypocritas, hoc est histriones (hoc enim sonat graecum verbum hypocriia), quoniam perfunctorie, et non ex animi sensu loqaerentur, et agerent.
Quse si vera sunt, apparet Judam clectum fuisse ut Christo vere crederet, et de eo ex animi sui sensu et abundantia loqueretur, et porro Dei spiritum haberet, et servaretur. Nemo enim potest dicere Deum Jesum (scilicet ita sentiens) nisi ex spiritu sancto. Idem dico de eo quod eodem in loco dixit Jésus : « vos estis lux mundi » ; id certe non de hypocritis dicit. Sed hoc magis etiam patet ex promisso praemio : « Vos qui me secuti estis, inquit, sedebitis in duodecitn tribunalibus, judicantes duodecim tribus Israelitarum. » Hic certe promittitur hoc etiam Judœ qui erat unus ex duodecim.
Quamquam si fateremur etiam eum dumtaxat ad apostolatum fuisse electum, ne sic quidem pervenit ad id ad munus, quod fuit electus. Fuit enim electus ad id munus, quod postea subiit suffectus in ejus locum Matthias, hoc est ad testandam Christi resurrectionem electus, et tamen ad id non pervenisset.
Denique quaecumque fuerit ejus sors, quum dicatur ex ea excidisse, efficitur ut possit aliquis ex sorte sua excidere '.