PAULUS ANN^O SENEC^ SALUTEM
Litteras tuas hilaris accepi; ad quas rescribere statim potui, si prsesentiam juvenis, quem ad te missurus eram, habuissem. Scis enim quando, et per quem, et quo tempore, et cui quid dari committique debeat. Rogo ergo ne putes te neglectum, dum personse qualitatem respicio; sed quod litteras meas bene et a vobis acceptas alicubi scribis, fclicem me arbitrer tanti viri judicio. Nec enim hoc diceres, censor, sophista, magister tanti principis omnium, nisi quia vere dicis. Opto te diu bene valere.