Quod omnia de necessitate contingunt
5. Quod existentia in sphaera activorum vel passivorum privantur actionibus suis.
0. Quod substantia spiritualis per solam imaginationem potest veras formas inducere.
7. Quod per solum desiderium spiritualis substantiae, formae inducuntur.
• P porte en variante, en marf^e : ordinantur, ' P -}- et. -^ P <|uia, ' P abiurationen.
8. Quod Deus et spirituales substantiae nihil nobis faciunt propter preces et [fol. 35 d] orationes nostras ; sed si aliquid propter ea consequuntur, hoc est quia preces et orationes id naturaliter efficiunt.
9. Quod motus voluntatis subduntur motibus supercoelestium corporum.
10. Quod perfectiones de Deo dictae non dicunt in eo aliquid positive.
11. Quod characteres naturaliter efficiunt illud ad quod ordinantur.
12. Quod per sacrifîcia oblata Deo et spiritualibus substantiis nihil nobis confertur.
13. Quod corpora coelestia dirigunt operationes nostras voluntarias a principio usque in finem.
14. Quod sacrifîcia, adiurationes ' et characteres, sub quibus inchoantur opéra nostra voluntaria, possunt dirigere talia opéra a principio usque in finem.
CAPITULUM XII De collectiofw c n'ont m Kabbi Moxsis
1. Rabbi Moyses, tenens secundum superticiem dicta in Veteri Testamento, discordavit a Philosopho in ponendo aeternitatem motus ^ Posuit enim mundum incepisse, ut patet per ea quae ait in 11° libro De Expositione Legum, cap. XVo et XVI». Unde Aristotelem credentem demonstrare aeternitatem mundi et volentem iudicare de factione rerum post sui productionem, sicut de factione earum in hora creationis, assimilât cuidam parvo volenti iudicare de conditionibus hominis extra uterum, sicut de conditionibus eius in utero, ut patet in eodem libro, cap. XVIIo. Non ergo in hoc erravit, sed in aliis multis deviavit a verilate firma, et a fide catholica.
2. Posuit enim in Deo non esse aliquam multitudinem, nec re, nec ratione, ut patet 1° libro De Expositione Legum, capitulo XJo * ; propter quod sequitur in Deo non esse Trinitatem, cum très personae sint
' F = abiurationes. - P -== Rabimose. Même orthographe dans la suite. ' Entendez que c'est le Philosophe qui a posé l'éternité du inonde et non Maïmonide. * P donne aussi une autre lei;on marginale : LI.
22 SIGER DE BRABANT — lie PARTIE
très res. Unde ipse, in eodem libro, capitule LXXI", quasi derisive loquitur de sapientibus christianis insudantibus inquirendo de ratione Trinitatis, ac si frivolum esset Trinitatem credere.
3. Ulterius erravit circa divina attributa, credens sapientiam et bonitatem omnino esse aequivoce in nobis et in Deo, ut patet I» libro De Expositione Legum, capitule LXXVilo ^ Unde et alibi inducit pro se hoc dictum prophetae dicentis : Cui me fecistis similem ? Hoc autem stare non potest, cum perfectiones nostrae derivatae sint a perfectionibus [fol. 36 a] divinis ; cum semper agens assimilât sibi passum, inter ea pura aequivocatio esse non potest *.
4. Ulterius erravit circa perfectiones taies, non credens eas vere in Deo existere, propter quod, 1° libro De Expositione Legum, capitule LVIl", ait quod Deus est, non in essentia, et vivit non vita, et est potens non in potentia, sed omnia talia dicta sunt de Deo per remotionem, ut innuit eodem libro et capitulo, vel dicta sunt de Deo per causalitatem, ut dicatur Deus vivus, non quod vita sit in eo, sed quia viva causât, ut patet 1° libro De Expositione Legum, capitulo LXI^.
5. Ulterius erravit circa propria personarum, credens Verbum et Spiritum Dei in divinis dici essentialiter tantum. Unde 1° libro De Expositione Legum, exponens illud psalmi : Verbo Domini coeli firmati sunt et spiritu cris eius omnis eorum virtus; dicit Verbum et Spiritum in divinis surai solum pro divina voluntate et eius essentia, qua coeli sunt facti, cum tamen ea particulariter sumantur ^
6. Ulterius erravit circa supercoelestia corpora, ponens ea animata esse, et dicens ipsa esse animalia rationalia, adducens pro se illud psalmi : Coeli enarrant, etc.; et illud lob *: Cum me laudabant astra matutina. Quae omnia patent 11° libro De Expositione Legum, cap. V" ^ .
7. Ulterius erravit circa motum supercoelestium corporum, et circa eorum innovationem. Nam licet crediderit motum incepisse, credidit tamen ipsum nunquam desinere. Unde credidit mundum nequaquam universaliter innovari ; et quod dictum est per prophetam : Erunt coeli novi et terra nova, dicit huiusmodi coelos novos iam osse. Exj)onens autem illud loëli» • : Sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam
' P donne en marge une tieconde lct,')n : LVI. » Au lieu du dernier membre de phrase, V •• et stmilitudo inter equivoca cwe non potest. • V place ce paragraphe en dernier Heu. «P en marKc: lob, XXXVIII, a. • A ajoute : Et alibi : Laudatc cum nol et hms, «telle et himcn. Sed alibi : lunin, ^randu, nix, ^lacies, dicuntur laudare ; et per c«>niicf|uens dcbuistet huiuitmodi pari ratione dixissc aniinat.i, " i', tn inar^c : lori, 11, (;.
veniet dies Domini, magna et terribilis, non de die iudicii, sed de morte Gog et Magog, et de morte Sennacherib, quae omnia patent ex 11° libro De Expositione Legum, capitulo XIX^ \ ubi plane vult tempus et motum nunquam defîcere, ut manifestius patet ex alia translatione.
8. Ulterius erravit circa prophetiam, credens hominem se posse sufficienter disponere ad gratiam prophetiae, et quod Deus non eligit in prophetando quemcumque hominem singularem, sed illum [fol. 36 b] qui se aptat ad talia. Unde visus est velle divinam providentiam dependere ex operibus nostris. Haec autem patent II" libro De Expositione Legum, capitulo XV"^' ^.
0. Ulterius erravit circa divinam potentiam. Dicit aliqua esse Deo possibilia, aliqua non ; inter quae impossibilia narrât impossibile esse accidens sine subiecto ; et quosdam, quos appellat separatos, quia dixerunt Deum hoc posse, dicit ignorasse viam disciplinalium scientiarum. Haec autem patent II" libro De Expositione Legum, capitulo XV», Istud praecedit divinam providentiam.
10. Ulterius erravit circa divinam providentiam. Credidit enim Deum ^ habere providentiam hominum quantum ad speciem et quantum ad singularia ; aliorum autem dixit Deum tantum habere providentiam quantum ad speciem, non secundum singularia. Unde casus foliorum de arbore, et aliorum quae contingunt circa singularia talia, noluit subdi ordini divinae providentiae, sed aestimavit omnia talia fieri per accidens, ut ex 111° libro De Expositione Legum patet, capitulo XVII".
11. Ulterius erravit circa humanam voluntatem et naturam, ponens quod licet talia a Deo mutari possint, tamen non mutantur, quia tune frustra esset admonitio prophetarum ; credens hominem, per se ipsum, absque speciali Dei auxilio posse omnia peccata vitare, et umnes monitiones prophetarum adimplere, ex qua positione videtur sequi gratiam divinam penitus superfluere ; propter quod haec positio est peior positione Pelagii, secundum quam licet possemus recte vivere sine gratia, non tamen superfluit gratia ; quia eam habendo faciliori modo reçte vivimus. Quod autem sic senserit Rabbi Moyses, ut dictum est, patet per ea quae ait in libro De Expositione Legum, capitulo XXXII^.
12. Ulterius erravit circa humanos actus, ponens fornicationem non esse peccatuni in iure naturali ; sed solum est ibi peccatum prohibitionis, quod falsum est, cum matrimonium sit de iure naturali. L^nde ante legem.
' P donne une seconde leçon en marge : XXXIX. - P, en marge, donne une deuxième leçon : XXXVI. '' P — 1.
24 SIGER DE BRABANT — lie PARTIE
Ut ait, licitum erat ; propter quod dicit ludam non peccasse cum Thamar quia fuit ante tempus legis. Haec autem patent in III» ^ libro De expositione Legum, capitule XLIX» '\
CAPITULUM Xin In quo sunwiatim colligunhir dicti errores ^.
Omnes ergo praedicti errorés sunt hi :
1. Quod in Deo non est aliqua multitude, nec re, nec ratione.