‹ Siger de Brabant et l'averroisme latin au XIIIe siècleChapitre 181 sur 208 · Quod anima nostra causata est ab ultima intelligentia · texte numérisé non relu

Quod anima nostra causata est ab ultima intelligentia

12. Quod tota scientia nostra est in nobis ab ultima intelligentia.

13. Quod anima nostia est beata intelligendo ultimam intelligentiam.

14. Quod anima nostra ultimam beatitudinem suam potest consequi naturaliter.

15. Quod tota poena animae separatae est in eo quod sentit se separatam ab ultimo angelo, a quo dependet beatitudo sua.

IG. Quod prophetia et cognitio futurorum potest nobis inesse naturaliter.

17. Quod anima nostra per solam existimationem potest inficere corpus alienum, et per solam imaginationem interficere.

' Le titre manque dans P.

18 SIGER DE BRABANT - Ile PARTIE

CAPITULUM X De coUectione erroruin Alkindi ^

Alkindus in libro De Theoria artium magicarum multos errores protulit.

1. Erravit enim quia simpliciter et sine conditione asseruit futura pendere ex conditione supercoelestium corporum, iinde, in dicto libro, capitule De radiis stellarum, ait quod qui totam conditionern coelestis harmoniae notam haberet, tam praeterita quam futura plene cognosceret.

2. Ulterius erravit quia credidit effectum omnium causarum mundialium pertingere ad quodlibet individuum, ex quo sequitur omnem causam et causatum quodammodo infinitam habere virtutem, ex quo virtus cuiuslibet causae ad omnem effectum attingit. Unde in praedicto libro, capitule* De radiis elementorum^ ait quod pro vero asserere debemus omne actuale habens existentiam, in hoc mundo elementorum, radios emittere in omnem partem, qui totum mundum replent. Unde est quod omnis locus mundi radios continet omnium rerum, in eo actu existentium.

3. Ulterius incidit in alium errorem, quod qualibet re huius mundi plene cognita, plene totius mundi haberetur notitia, et hoc est quod ait in capitulo De radiis steïlarinn^ quod unius individui huius mundi conditio plene cognita, tanquam per spéculum, coelestis harmoniae conditionem ^ totam repraesentat.

4. Ulterius erravit ponens omnia ex necessitate contingere [fol. 35 b]. Nam, si omnia plene sunt subdita motui supercoelestium corporum, cum talis motus sit necessarius, omnia de necessitate contingunt ; et quod ait, in capitulo De Theorica pasuibilium, quod omnia quae sunt, et fiunt, et contingunt in mundo elementorum, a coelesti harmonia sunt causata ; et inde est quod res (juacque * huius mundi ad illam relatae, ex necessitate proveniunt. Et inde est quod reputabat homines ignorantes, eo quod Hperabant, et desiderabant, et timebant alicjuid, cum talia solum habeant esse de contingentibus aliter se habere.

' F écrit toujours AIhundi. • P — 1. • P, en marKC, comme variante r- cogni* tionem. ' P - quid.

De erroribus philosophoruM 19

5. Ulterius erravit, quod elementa huius mundi, et individua existentia in sphaera activorum et passivorum, privavit actionibus propriis. Credidit non proprie talia agere per virtutem propriam. Unde ait, in dicto capitulo De Theorica passibilium \ scilicet quod secundum vulgi considerationem, una res elementaris agit in aliam suis radiis et sua virtute, cum tamen secundum exquisitam virtutem ^ non agat, sed sola coelestis harmonia cuncta operatur.

6. Ulterius erravit, credens spiritualem substantiam, ex sola imaginatione, posse inducere veras formas, cuius contrarium vult Augustinus 111° de Trinitate^ capitulo VI»^ et VIl^, ubi dicit quod quidquid angeli efficiunt facere per adhibitionem seminum. C jntrarium tamen dicitur ab eodem Alkindo, capitulo De prornoverttibus effectum motus^ quod imaginatio alicuius rei, in mente concepta, emittit similes radios illi rei, habeps similem actionem ipsi.

7. Ulterius erravit quod non solum formam imaginatam voluit habere causalitatem super re extra ; sed credidit quod ipsi desiderio spiritualis substantiae obediret materia, quantum ad exceptionem ' formae, quod totum patet ex capitulo De promoventibus effectum motus.

8. Ulterius erravit, ut patet ex dicto capitulo, quia credidit quod preces, fusae Deo ex spiritualibus creaturis, prodessent ad conservandum bonum et excludendum malum naturaliter, non quod propter taies preces nobis Deus bona tribueret ; sed ab ipsis verbis vel ab ipso desiderio, cum precamur Deum, derivantur radii aliqui, qui naturaliter efficiunt quod optamus.

9. Ulterius erravit, quia credidit motus voluntatis subesse corporalibus creatis, ut supercoelestibus corporibus, ut patet capitulo De virtute verborum et effectu orationis.

10. Ulterius erravit circa divina attributa, credens talia [fol. 35 c] Deo competere abusive, volens Deum inconvenienter dici creatorem, et principium primum, et dominum dominorum. Voluit enim quod perfectiones de Deo dictae, nihil dicunt positive de Deo.

11. Ulterius erravit volens characteres naturaliter habere actionem circa ea ad quae ordinantur, ut patet ex capitulo De Theorica figur arum.

12. Ulterius erravit circa sacrificia, credens facta in artibus magicis, naturaliter efficere ad quae ordinantur.

13. Ulterius erravit, quia voluit Deum et spirituales substantias placari precibus et sacrificiis nostris, quod totum patet ex capitulo De sacrificiis.

' P '\- quod. - A veritatem. •'' P porte en variante, en marge : susceptionem.

14. Ulterius erravit, volens sacriticia oblata spiritibus vel etiam Deo, nihil facere ad hoc quod per ipsum aliquid consequamur, sed naturaliter habere eflfectum ad quem terminantur \

15. Ulterius erravit, credens corpora supercoelestia et dispositiones eorura, in qua incipimus aliquid operari ^, dirigere operationes nostras a principio usque in finem, ita quod constellatio illa in qua opus incipitur, quantumcumque taie opus sit voluntarium, dominatur in illo opère a principio usque in finem.

16. Ulterius erravit, credens aliqua sacrificia talem proprietatem habere naturaliter, quod ^ si secundum illa aliquod opus voluntarium incipiatur, taie sacrificium dominabitur dicto operi a principio usque ad finem.

17. Ulterius erravit, credens adiurationes * et obsecrationes naturaliter posse dominari affectionibus nostris, quod si secundum eos aliquod opus inchoetur,dirigetur opus illud per dictos characteres, a principio usque in finem. Haec omnia patent ex Theonca, quam edidit idem Alkindus, De initiis operum.

CAPITULUM XI In quo coUigiintiir praedicti errores.

Omnes ergo errores Alkindi sunt hi :

1. Quod simpliciter omnia futura dépendent ex conditione coelestium corporum.

2. Quod omnis ras ad quamlibet partem universi agendo attingit.

3. Quod qualibet re universi cognita, tota séries universi cognoscitur.

Page 1