ALBERTI MAGNI
DE QUINDECIM PROBLEMATIBUS
Munich, Bibl. ro)'. latins, 453.
ALBERTI MAGNI DE Q.UINDECIM PROBLEMATIBUS
[f. 206] Incipit ^ Albertus Magnus de Quindecim problematibus bene ab ipso determinatis *.
Venerabili in Christo patri ac domino Alberto, episcopo quondam Ratisbonensi, Frater Aegidius ordinis Praedicatorum, licet indignus, cum salute glorificare dominum in doctrinis. Articulos quos proponunt magistri in scolis Parisius, qui in philosophia maiores reputantur, vestrae paternitati tamquam vere intellectuum illuminatrici transmittere dignum duxi, ut eos tamen iam ^ in multis congregationibus impugnatos, vos oris vestri spiritu interminaretis.
Primus. Quod intellectus omnium hominum est unus et idem numéro.
Secundus. Quod ista est falsa sive impropria : homo intelligit.
Tertius. Quod voluntas hominis ex necessitate vult et eligit.
Quartus. Quod omnia quae in inferioribus aguntur subsunt necessitati corporum coelestiuni.
Quintus. Quod mundus est aeternus.
Sextus. Quod nunquam fuit primus homo.
Septimus. Quod anima quae est forma hominis, secundum quod hoc, corrumpatur * corrupto homine.
Octavus. Quod anima post mortem separata non patitur ab igné corporeo.
» Ms. 453 (A) ; Ms. 8001, fol. 94v (B). » B — 10 ^ Determinacîo fratris Egidii de XV questionibus. *A — 1. *B — 2 — homo, corrumpi.
30 SIGER DE BRABANT — lie PARTIE
Nonus. Quod liberum arbitrium est putentia passiva, non activa, et quod de necessitate mbvetur ab appetibili.
Decimus. Quod Deus non cognoscit singularia.
Undecimus. Quod non cognoscit aliud a se.
Duodecimus. Quod humani actus non reguntur providentia Dei.
Tredecimus. Quod Deus non potest dare immortalitatem vel incorruptibilitatem rei mortali vel ' corruptibili.
[f. 206^] Decimus quartus. Quod corpus Christi iacens in sepulchro et positum in cruce non est, vel non idem fuit ^ numéro semper, sed secundum quid.
Quindecimus. Quod angélus et anima sunt simplices, sed non absoluta simplicitate, nec per accessum ad compositum, sed tantum per recessum a summo simplici.
Incipit determinatio enumeratorum ^
Intellectum hominis secundum naturam intellectus '' et substantiam et definitionem cognoscere possibile non est, nisi et natura intelligentiae et natura et substantia animae et definitio cognoscatur. Loquimur enim hic de cognitione quae est per philosophiam et non de ea quae est secundum fidem et theologiam ; quae quamvis omnibus certior sit, tamen quia a multis non capitur, ideo putatur velle difficultates evadere qui ^ ad theologiam se confert. Ideo ex intimis philosophiae rationes assumentes, de natura intellectus * loquentes, de intellectu loquamur.
In philosophia igitur Peripateticorum non nisi duas novas positiones invenimus, a se valde différentes, et unam ^ antiquam ^ in qua non differunt Peripatetici, sed omnes uniformiter conveniunt. Illa vero in qua omnes conveniunt positio est Anaxagokae qui, loquens de intellectu possibili, dicit quod intellectus possibilis est separatus, et immixtus, simplicissimus, nulli nihil habens commune ; propter quod quidam opinati sunt ipsum esse unum et eumdem • in omnibus, et nullo determinatum ad unum principio quo ad alterum quo non determinetur. Si enim ad unum aliquod '" determinetur, ut dicunt, ilio necessario differt ab alio. Hoc autem quo determina-
• B — et. • B -- fuit idem. ' B — 8. * B — intellectorum. » A -j- se. "A intellectuum. ' A — una. • A — • in antiquo. • A -|- ewe. '" H aliquid.
DE QUINDECIM PROBLËMATIBUS 31
tur constat quod non est de natura intellectus qui est omnibus ^ communis. Aut ergo non determinatur, aut [f. 207] alio quodam determinatur. Si autem non determinetur, habetur propositum, scilicet quod unus et idem est in omnibus. Si autem alio quodam determinatur quod non est de natura intellectus, hoc videbitur esse contra hypothesim, quia cum nihil determinetur per aliud quod sibi non est secundum aliquem modum immixtum, sequitur quod intellectus alicui immixtus sit, quod non congruit positioni.
Adhuc autem, si intellectus aliquis non determinetur ad aliquid, per id distinguitur ^ ab omnibus aliis ^ illam naturam non participantibus. Cum omnis cognitio sit per * similitudinem, sequitur quod illorum a quibus distinguitur per dissimilitudinem ^ nullam penitus potest habere cognitionem. Hoc autem omnino falsum est, cum intellectus possibilis sit quo * omnia fieri intelligibilia ^
Adhuc autem, si aliquid materiae haberet intellectus possibilis, cum omnis potentia passiva quae est materiae, per formam quam recipit, formetur et distinguatur ad commune speciei per se vel per accidens, oporteret quod intellectus ab omnibus a se receptis ad aliquod esse formaretur quod in Theophrasto reprehendit Aristoteles. Et ideo dixerunt antiqui quod nihil omnium est intellectus qui recipit ea quae universalia sunt per hoc quod sunt in ipso, quia universale secundum quod universale nulli penitus dat esse, sed potentiam quamdam, sicut et ipsum universale potentia quaedam existit cum ^ actu, ens secundum naturam. Exemplum huius dicebant visibile secundum quod est in perspicuo ; hoc enim, quia in perspicuo non est ut potentia physice recipiente ipsum. Ideo non accipit esse ab ipso, sive per se sive per accidens, perspicuum, nec album est nec ® sed potius est in ipso secundum esse quod
visibili confert perspicuum, et non secundum esse quod accipit ab eo. Est enim visibile nihil aliud nisi color acceptus in esse simplici, quod habet a perspicuo, secundum actum quo perspicuum est in actu '" per lumen receptum in omnes partes ipsius in extremo et in profundo ipsius. Sicut et intellectus speculativus sive universale [f. 207^] nihil aliud est nisi forma in simplicitate sua accepta secundum esse quod a simplici habet intelligendo, cuius ipsa est lumen et constitutio et hypostasis, sicut lumen corporale hypostasis colorum et essentialis constitutio, quamvis lumen corporale vita non sit, et ideo colores secundum operationem vitae non habet. Lumen autem intelligentiae secundum actum vitae est, et ideo
* B =^ omnibus est. - B = distinguetur. * B = aliis omnibus. * B --^ secundum. ' A = dissimilem. ' B -f- est. ' B = intelligibilis. * B = non. ' Lacune dans A ; mot illisible dans B. '*^ B ^- in actu est.
32 SIGER DE BRABAXT - Ile PARTIE
secundum actum v'itae formare habet intellectuales, quia intelligere est vivere sicut dicit Aristoteles ; et percipere intelligibilia in theoricis est vivere secundum intellectum. Et sicut visibile est in perspicuo secundum quod perspicuum in actu luminis est ^ determinatum ad terminum eius quod visu percipitur, ita et intelligibile intelligentiae, actu acceptum et ad termines quidditatis et substantiae rei intellectae terminatum, est universale quod intelligitur. Hoc igitur omnium Peripateticorum antiqua est positio secundum quod eam Alfarabii^s determinavit. Ex qua sequitur intellectum possibilem intelligibilium omnium esse spiritualem et non omnino potentiam esse materialem ad ipsa. Et quia ad philosophes loquimur qui in talibus perfecte debent esse instructi, his amplius non insistimus.
Post hos graeci sapientes Porphyrius ^ et Eustratius ^, Aspasius et MiCHAHEL * Ephesius, et quamplures alii venerunt post Alexandrum qui Epicuro consentit, qui omnes intellectum hominis intellectum possessum, et non de natura intelligentiae existentem, esse dixerunt. Et quod graeci sapientes possessum, eumdem Arabum philosophi Avicenna, Averroes, Abubacher ^ et quidam alii adeptum esse dicebant, quia id quod possessum est, aliud est et alterius naturae a possidente. Dicunt enim quod cum anima intellectualis hominis sit imago totius orbis, et sola omnis orbis capax, et forma organico corpori deputata per naturae convenientiam, necesse " est ipsam esse imaginem [f. 208] intelligentiae illius quae est decimi orbis. Qui orbis est sphaera activorum et passivorum, cuius intelligentiae instrumenta sunt calidum ', frigidum, humidum et siccum, rarum et densum et alla quae in elementis inveniuntur, non quidem secundum se, sed secundum quod haec a virtutibus coelestibus mota informantur. Imago autem talis intelligentiae non omnino potest esse pura et simplex, sicut est natura intelligentiae primae et simplicis. Si enim talis esset, non esset forma organica primo et per se, quia natura intelligentiae simplicis non est organica. Anima autem de natura sua est organica, et ab ea habet corpus quod ipsum est organicum. Et ideo dicit Averroes quod omnis diversitas, quae est in corpore,est a diversitate quae est in forma, sicut diversitas organorum est a diversitate potentiarum et virium quae sunt in anima. Si enim anima fine potentiis secundum se ipsam diceretur, et quod a diversitate organorum corporis esset " diversitas potentiarum, sequerelur quod ipsa secundum se posset quolibet uti organo, cum secundum se ipsam non esset magis dcierminata ad unum quam ad aliud. Va sic sequeretur tectonica
' B -f eft • B 4- «cilicet. • B «t cuitrachiuK. * ï\ - micliaheU. " H - alba* hacher. • B -» necntarium. ' B -}- et. • B -|- etset.
DE QUINDECIM PROBLEMATIBUS 33
tibicines indui, etc., inconvenientia quae contra Pythagoram ^ concludit Aristoteles. Hac tali positione facta, sequitur quod sicut se habet intelligentia decimi orbis ad intelligentias orbium superiorum, ita se habet anima intellectualis quae est in homine ad inteliectus superiorum orbium. Ideo quia, sicut intelligentia decimi orbis, possessae et adeptae sunt formaliter intelligentiae superiorum, eo quod informant ipsam ad operationem intelligentiae ^ ; ita in anima sunt lumina intelligenliarum adepta et possessa ab illustratione intelligibilium. Et sicut intelligentia ultimi orbis ^ se habet ad potentias elementorum, sic se habet anima ad distinctiones et ope [208^] rationes organorum. Si quis autem diceret quod non est intelligentia quae operatur in sphaera activorum, sed natura, quicumque hoc dicit philosophiam nescit. Totum enim opus naturae probatum est esse opus intelligentiae, per hoc quod cum ratione finis format et operatur diversa, tam in plantis quam in animalibus et in omnibus quae perfectae sunt naturae ; quod natura facere non potest, eo quod natura non est aliquid nisi ad unum. Propter quod etiam anima quae non attingit ad * perfectionem imaginis intelligentiae nisi ex parte, illa quoque ^ intelligentia comparatur ad elementorum virtutes sicut sensibile et vegetabile, a diversitate deprimitur ad unum, et non sequitur diversitatem ipsius imaginis ^ Et ideo omnis hirundo ad unum modum facit nidum " et omnis aranea similiter facit telam. Sed non omnis homo similiter * facit domum, vel vestem, vel quodlibet ^ operum suorum. Ex his de necessitate sequitur intellectum hominis a tali natura animae quae organica est, esse possessum et adeptum a natura superiori ; et quanto magis avertitur ab inferiori virtute qua se habet ad organa '", tanto magis intellectum suum proprium adipiscitur, acquirit et possidet ; et quanto magis convertitur ad organa, tanto magis obumbratur et cadit ab intellectu, et bestiale, arbor ^\ etc. efficitur ^'\ perdit intellectum et déclinât a natura hominis ; et hoc est quod dixit Aristoteles quod secundum prudentiam dictus inteliectus non aequaliter videtur inesse animalibus sed neque hominibus. In hac autem adeptione nobilissima omnes Peripatetici radicem dixerunt immortalitatis, et per ipsam homines in deos transponi et transformari. Et taies Platonis philosophia heroas '^ quasi semideos appellavit. Ex his autem facile conicitur quod cum id quod est imago intelligentiae ex ea parte qua comparatur ad qualitates
' B -{- pictagoram. ' B -f intellectualem. ' B =- ordinis. * B — 1. * B — qua. 'B — 2 = qua ymaginatur. 'A = unuin. * B -|- alii. • B -f- aliud. '"A — 6zr-. veritate. " B =- bestialis, arboreus. '«B-|-et. "A — 1.
elementares nec minoris naturae sit \ nec minoris potentiae, nec minoris puritatis, quod anima unius non est anima alterius, ergo ^ possidens, imo ' non idem quod possidens in alio.
Si * autem hoc concedere, [209] necessarium ^ est, cum secundum potentiam et adipiscentiam, secundum esse différant possessa et adepta, sequitur necessario quod intellectus possessi et adepti secundum esse singulariter différant in quolibet. Cuius exemplum valde conveniens est quod dicit Aristoteles ^ in 11° De Anima : quamvis enim perspicuum sit in igné, et aëre, et aqua, et quibusdam lapidibus et vitro ex convenientia cum perpetuo superius corpore, tamen secundum singulare differt in quolibet ipsorum. Secundum igitur positionem non sequitur quod unus necessario intellectus secundum esse sit in omni homine, sed potius secundum esse singulariter différât in quolibet ipsorum. Utrum autem in omnibus orbibus sint intelligentiae différentes secundum substantiam aut in omnibus sit lumen primae causae operantis ' ad modum intelligentiae, differens ** in illis secundum esse quod habet in illis, sicut videntur sentire AvERROEs, Alpetra ^ etc. '", ad praesens non est disputare ^\ quia quidquid " istorum dicatur, semper habetur '^ de necessitate quod non unus intellectus possibilis numéro est in omnibus hominibus, et hoc hic intendimus.
AviCEBRON autem in libro quem Fontem vitae appellavit alia via processit, quamvis enim se Peripateticum profiteretur, tamen Stoicorum et praecipue Platonis dogmata ** est secutus *^ ex uno tamquam paterno intellectu volens producere omnia, propter quod triplicem distinxit materiam '* : eam quae primo determinatur forma substantiali, et eam quae determinatur prima forma corporali, et eam quae determinatur prima corporeitate. Primam autem formam dicit esse intelligentiam sive intellectuale, ex qua dicit multiplicatas " esse substantias intellectuales et animas ; quantitate autem dicit determinatam materiam corporum coelestium ; et contrarietate dicit determinatam '* esse materiam physicorum generabilium et corruptibilium. Et secundum huius positionem planum est omnem intcllectualem naturam in hoc vel in illo acceptam esse singularem.
Nunc autem '•, unum intellectum numéro esse in aliquibus pluribus, ex [209''] omnibus positionibus constat hoc falsum esse secundum philo-
• B — 2 « intellectu» lie. • B •- igitur. • B — 1. « A — cum. » A — 2 conccdicur, necesse. * B > ^ Ariitoteles dicit. ' B «b operans. * A ^ dilTerentes. " B »- alpetrans. " B — 1. " B — 1 ■« tempus discutere, '» B ^^ quodlibet. »» H habere. " A -^ cognita. '* B r-» aecutus est. '* B -|- scilicet. "B multiplicitaa. '• B ■« détermina! i». *' B — 1.
DE QUINDECIM PROBLEMATIBUS 35
sophiam. Quod unus numéro intellectus acceptus secundum esse sit in omnibus, plus sequitur quod etiam hoc quod dicunt non est intelligibile, quod communis animi conceptio est ' quam Graeci axioma vocant ^, quod quidquid secundum esse est in multis multiplicatur in illis, et esse quod habet in uno non habet in alio.
Quod autem Anaxagoras dicit quod intelligentia nihil habet commune, de natura et essentia intellectus dictum est '\ non de esse. Constat enim quod secundum esse intellectus coniungitur continuo et tempori, et quod coniungitur continuo et tempori multis et multis modis est immixtum. Et omnium horum exemplum est natura perspicui in coelo et igné, et aëre, et aqua, lapidibus et vitro.
Non ergo tantum secundum theologos falsum est quod dicunt, sed etiam secundum philosophiam ; cuius * causa dicti est ignorantia '^, quia multi Parisienses non philosophiam, sed sophismata sunt secuti. Haec ergo quaestio ' est ad primum.
Secundum est quod dicunt hanc falsam vel impropriam : homo intelligit ; quod non dicit nisi qui philosophiae et sui ipsius habuit ignorantiam ; quia in philosophia determinatum est quod homo solus est intellectivus, et quod intelligere propria et connaturalis operatio est hominis, quae si non sit impedita summa est hominis félicitas. Per hoc ' patet nullam in mundo adeo propriam sicut hanc : homo intelligit. Cum enim proprium sit quod omni convenit et soli, et sicut dicit Boethius, quod proprium de substantia manat et substantialibus, non erunt "^ proprium hominis sentire et vegetari, sed solum intelligere.
Adhuc * autem, cum ^" non sit proprio verior quam illa in qua connaturalis et proprius actus attribuitur illi cuius est proprius et connaturalis, manifestum est nullam inter omnes propositiones esse veriorem quam istam : homo intelligit ; sicut cum dicitur : lux lucet, et albedo visum disgregat, calidum calet et caetera huiusmodi ; nisi forte velit dicere intellectum [210] nihil esse hominis, quod valde est absurdum. Sequitur enim id quo homo homo est, nihil esse hominis, quod nunquam aliquis opinatus est, quia hoc intelligibile non est. Omne enim quod ab aliis sui generis speciebus
^ A — 1. - A — 1. 3 B + et. ^ B =^ sed. " B + philosophie. ' B = quod. 8 B = erit. » B = ad hoc. »<> A = quod.
36 SIGER DE BRABANT — Ile PARTIE
distinguitur, oportet quod aliqua ditferentia ultima et connaturali, quam essentialiter participât, distinguatur ab aliis, ut inevitabiliter in VI[o Primae Philosophiae probatum est. Intellectuale autem est ultima differentia ', ut ^ oranes Stoici ^ et Peripatetici confitentur. Si forte dicant quod intellectuale inest homini ut natura et potentia, sed actum et operationem non habet in ipso, hoc omnino absurdum est, quia sequitur quod natura propria destituatur operatione, quod absurdum est. Si autem forte dicant quod ratiocinari proprius actus * hominis est et non intelligere, hoc valde imperiti hominis non dictum sed figmentum est. Quia si quis subtilius ista intuetur, ratiocinatio nunquam fit nisi in intellectu componente et dividente informetur. Est ergo intellectus secundum naturam aut rationem ; magis ergo est homini proprium intelligere quam ratiocinari. Si autem velit dicere quod intelligere superiori naturae convenit ut angelicae et ideo inferiori non potest esse proprium ; primum quidem contra hoc est quod philosophus extra metas philosophiae fugit, quia non est philosophicum. Distinctiones enim angelorum per revelationem Spiritus et non per philosophiam sunt acceptae. Si autem dicat quod secundum philosophiam sunt intelligentiarum ordines, et illis et non homini convenit intelligere, et hoc iterum absurdum est, quia nihil prohibet quod id quod per analogiam dicitur, proprium esse pluribus diversis modis. Si vero hoc intendit quod quidam Arabum philosophi dixerunt intellectum alicuius agentem esse extra animam, qui est ut sol et ut ars ad materiam sustinuit, et hoc valde débile dictum est ; quia hoc dato, non sequitur quod homo intelligat proprie et vere ; quia quamvis illa intelligentia quae est ut sol solium ^ [210^J lucens et ad esse lucere omnia formans, et sicut ars materiae formas artis ex se ipsa influens, tamen influentia luminis istius intelligentiae per esse in anima est, et ita informat animam ad intellectum et operationem intellectus ; sic " sol omnia format lucentia ad illuminationis formam et operationem. Et sicut illa proprie et vere dicuntur luminaria et lucendi actum habentia ; ita proprie dicuntur intellectuales et operationem intellectus habentes, quia id quod est actus superioris nihil prohibet secundum esse participatam ^ esse differentiam et substantialem " naturae inferioris, sicut patet in omnibus quae per formam et 8ul>stantiam générant, Adhuc tamen quamvis sustinendo positionem ita dicamuBf tamen non est probatum hoc quod dicunt verum esse. Absurdum erf(o est omnino ' hoc quod dixerunt in secunda fictione.
* A -f- Cit. • B •— et, • B — ttoyci. « B — ' actus proprius. ' B =^ solius. ' B -• Jiicut. ' B - participatum. ' H -> substancialc. • H =» omnimo<lo.
DE QUINDECIM PROBLEMATIBUS 37
Quod autem III" dicunt quod voluntas hominis ex necessitate vult et elegit, nunquam potuit dicere nisi homo penitus illiteratus, quia omnis ratio et omnis ethnicorum schola, tam Stoicorum quam Peripateticorum, clamât nos dominos esse actuum nostrorum, et ideo laudabiles et ' vituperabiles. Philosophi autem de natura animae ratiocinantes, in hoc a natura distinguunt animam, quia ' natura est ad unum per se ; anima vero plurium per se operativa, et etiam contrariorum et contradictoriorum electiva. Quorum nihil est verum ^ si homo ex necessitate vult quod vult *, et eligit ex necessitate quod eligit.
Adhuc, si verum est quod dicunt, iam voluntas non est voluntas, quod patet in Hermete Trimegisti ^ et Aristotele et omnibus qui in decem ordinibus naturas ** distinxerunt, in qua distinctione semper voluntas a necessitate distincta est.
Adhuc secundum hoc fortuna non est de his quae fiunt a proposito, quia fortuna non admittit nécessitâtes [f. 211], et sic magna pars 11' Physicorum falsa est. Et quod coniungunt electionem voluntati quae nunquam est voluntatis, non fuit philosophicum et, ut ita dicatur, absurdum est, id quod non est dignum ratione ^ Si autem hoc dicunt propter fatum et constellationem quam poëta dicit necessario trahere voluntatem, dicit enim poëta: Tetra ^ fata trahunt ne coepta relinquere possis *; hoc dictum imperitorum est et malitiae solatium. Probatum est "* in principio libri qui arabice Alarbe *', latine autem Quadripartitum vocatur, quod facit quod ex constellatione necessitatem non imponit propter très causas, quarum una est, quia non in mente sed per mentem advenit cuius inaequalitate poterit impediri '". Secunda autem, quia per accidens et non per se operatur in natis ; operatur enim per primas qualitates quae non per se virtutes stellarum accipiunt. Tertium est quod operatur in hoc in quod operatur in diversitate et potestate materiae natorum, quae materia uniformiter, et prout sunt in coelis, recipere non potest coelorum virtutes.Omnino ergo '^ ridiculosum est quod dicunt.
' B ^= uel. ' B = quod, * B ^= verum est. ^ B — 5. * B =; trimegesti. «B:-= causas. ' B ^ racioni. » B -= te tua. « A + et. >« A — 1. " B -- aldeba. " B =^ impediri possit. 's B = omni ergo modo.
38 SIGER DE BRABANT — lie {^ARTIE
Quod vero IV» inducunt, quod omnia quae in inferioribus aguntur nécessitât! subsunt corporum coelestium, eumdem fere habet modum improbationis. Hoc tamen mirabile est quod philosophiae professores contra ea dicunt quae in philosophia probata sunt. Si enim VI"^ liber ^ Philosophiae primae legitur, facile patet qualiter ea quae in inferioribus aguntur superiorum subsunt regimini. Ibi enim ostenditur qualiter id quod in naturalibus causis fréquenter est, et non semper et ubique, cadit ab eo quod ' semper est, et non assequitur necessitatem eius quod [f. 21 1^] semper est.
Probatur etiam qualiter id quod raro est in casu et fortuna, cadit ab eo quod fréquenter est, et non assequitur ordinem eius. At ^, ut omnino pateat horum ignorantia, in 11° De Generatione et Corruptione probatum est quod, quamvis allatio solis et planetarum in circulo declivi sit causa generationis inferiorum, et recessus eorum in eodem circulo sit causa corruptionis, et sint aequales periodi generationis et corruptionis, tamen inferiora periodi aequalitatem et ordinem assequuntur propter materiae inaequalitatem et inordinationem. Quis autem dubitet proprium hominis magis inaequale et inordinatum esse quam naturae ; multo minus proprium nécessitât! subiacet quam natura.
Scd, ut dicit Aristoteles, non sufficit falsum ostendere, nisi et * causa falsitatis ostendatur. Ideo resumentes, dicimus quod anima humana secundum philosophos est imago mundi ; propter quod in ea parte qua imago irifelligentiae et causae primae est, impossibile est eam motibus coelestium subiacere. In ea autem parte qua in organis est, quamvis synderesis ^ moveatur scintillationibus, tamen necessitatem et ordinem non assequitur guperiorum ', et sic nec in illa parte necessitati subiacet vel subditoruni superiorum. Probatur autem hoc a Hali in Commentario' super Centilogium Ptolomaei qui dicit de rege, cuius omnes significatores mali et immundi erant, et tamen, natus in tali constellatione, mundissime vixit, fulgens vestitu et gloria, rum optimis conversationeni ducens. Cuius causa cum a Hali quaereretur, respondit quod quidem ex desiderio trahe-
• A — 1. ' B ' qui. » B .^ Et. ♦ B cciam. » B — ayndercis. " B superiorum non asiequitur. ' B ^ commente.
DE QUINDECIM PROBLEMATIBUS 39
retur, sed videns quod esset inhonesta conversatio, ut dominus actuum suorum, talia fugiens, elegit honestatis conversationem [f. 212]. Aliud exemplum in philosophia ponitur ^ de Hippocrate. Hippocras enim in omnibus signis corporis, quae stellas secundas vocat Ptolomaeus, scortator et turpis apparebat, et tamen optimorum erat studiorum et honestissimae conversationis in tantum, ut omnium hominum optimus ^ diceretur, quod fieri non potuit nisi per honestatis electionem. Necessitatem ergo in inferioribus superiora non imponunt. Nec unquam hoc aliquis dixit mathematicorum. Si enim hoc esset, periret casus, periret iiberum arbitrium, periret consihum et periret contingens secundum omnem ambitum suae contingibilitatis, quod est valde âbsurdum.
Quod autem mundus sit aeternus, sicut Vo inducunt, antiqua valde quaestio est,quamvis ex probatione Aristotelis haberi non possit. Sed quod a nullo générante motus primus factus sit ^ et a nullo physice corrumpente possit desinere, hoc autem optime improbat Moyses Aegyptius in hbro qui Dux neutrorum * vocatur. Quamvis enim ea sint ingenerabilia et incorruptibilia quae ex tota sua sunt ^ materia *, tamen innegabile est quod omnis multitudo in omnibus motibus ordinata ad unum, ab uno principio ', qui causa illius ordinis ^ est, sit causata. Omnis autem muhitudo orbium et stellarum, in omni motu suo, ad unum et idem respicit, respectu cuius secundum formas omnia mobilia mutantur continue, quamvis secundum se tota, et secundum omnes partes non moveantur secundum locum. Hoc autem est centrum et polus uterque. Centrum enim et poli ad unum et eumdem axem, quem menegar astronomi vocant, referuntur. Huiusmodi ergo ordinis de necessitate causa est aliqua, quaecumque sit illa, Probatum autem est quod motus localis [212^] non est nisi a générante aliquo, quod dando formam dat motum. Ergo, id quod motum coelestibus tribuit ", oportet quod sit generans ea secundum unam ^° formam. Coelum ergo, cum omnibus quae in ipso sunt, genitum est secundum substantiam et naturam, et sic, positio quam dicunt, improbata est. Si autem dicat ahquis quod hoc est verum in his quae moventur naturaHter, et non in his quae moventur ab
* A = poli, B = poly. ^ B = optimus omnium hominum. ^ B = est, sic. * A = venctorum, B = venetorum. 'A — 1. * B = natura. ' B == primo.
' B = ordinis illius. « B == attribuit. '^ B == materiam et.
40 SIGER DE BRADANT — Ile PARTIE
anima, .hoc nihil est, quia motus superiorum non solus ^ est àb anima secundum eos qui superiora animas habere contendunt. Si enim ab anima sola esset et non a natura, etiam corporum lassitudinem induceret secundum eos * qui positionis huius ^ sunt professores. Cum ergo naturae corporalis sint * idem motus, sic ^ consequens naturam ®, et formam corporum ' sequitur de necessitate, quod antea iam conclusum est ; propter quod ® ipsi philosophi, ut Avicenna et Algazel, dicunt non esse prohibitum quin mundus per occasionem factus sit, quamvis motus et mobile primum non sint facta per generationem physicam, et quamvis non sint desinentia per physicam corruptionem. De hac autem quaestione in aliis scriptis " plura sunt ; et ideo ista sufficiunt *°. Ad hoc tamen etiam oportet quod in II'^ Arithmeticae probatum est, in loco qui immotus vocatur ", quod scilicet omnis multiplicitas ad unitatem reducitur, quae causa substantialis est multiplicitatis illius. Ouaeramus ergo ad quid causari semper '* omnis reducitur coelorum et stellarum et motuum multiplicitas. Et cuilibet patet quod reduci non potest nisi ^^ ad primi motoris unitatem quam '* omnes inferiores in motibus suis secundum aliquid desiderant. Si autem subtiliter inspiciatur quae causa sit illius deiformis '^ desiderii, non potest aliquis dicere quod alia sit, nisi similitudo imperfecta ad causam primam. Non enim aliquid appétit aliud nisi per similitudinem quam habet ad aliud ; nec aliquid movetur ad aliud ^® nisi propter imperfectionem quam habet in illo [f. 213] quod appétit, Similitudo igitur primi quae est in omnibus et multiplex est, in illis causari non potuit, nisi per hoc quod causata ^^ sunt ab illo. Omnia enim quorum est similitudo essentialis ad unum, fluunt '" ab uno aliquo '', in quo similia sunt actu, et est ^" perfectum. Sic species a génère, sic sunt individua a speciebus. Sic omnis multiplicitas trahit se in unitatem. Quaeramus ergo ab istis si hoc '*' capere potest aliquis " intellectus, quod ^^ primum omnibus hanc influât similitudinem iam existentibus in natura et esse ; et constat quod non est intelligibile. Oportet ergo quod hanc similitudinem causavit in omnibus, causans omnià secundum '* essentiam et in esse naturali et substantiali. Omnia ergo perfecta ab uno " sunt secundum esse naturale et substantiale ". Facta sunt ergo omnia .secundum esse. Non ergo hoc modo sunt aeterna quod principium c^^'-ndi ot substantiam et naturam non habeant ^'').
• B — nolum, • B -f- cciam. 'B — huius posicioni.s. *H sit. * B - sicut. • B — • tnateriam. ' B «. eorum. • B -f eciam. " A sciipta. "• B sufficiant. •' B - inuictUM. •» B — 2— aiwe, abréviation dont je n'entends pas le sens. '" AH — 1. '♦ B - quae. '* A • dcformi». '• B - aliquid. " B omnia. '" A B tluxus. ••A-f-M. »«AB • cstct. «' B-l aliquin. " B — aliquis. "B -qui. "B sed. •• B •— ab tino perfecta. •• B '^ substanciale çssc et natqrale. *' B hahuerunt.
DE QUINDECIM PROBLEMATIBUS 41
Sextum quod proponunt non est philosophicum. Philosophi enim est id quod dicit dicere cum ratione. Neutrum autem probari potest, scilicet, quod nunquam fuerit primus homo et quod aliquando fuerit primus homo. Et cum neutrum probari possit, ratione perspecta, tamen probabilius est aliquando fuisse unum primum hominem quam non fuisse. Quia quorum est una communis natura \ horum est unus ingressus in esse illius naturae, nisi sint nata per putrefactionem. Homo autem, sicut nec aliud perfectorum animalium, non est de his quae nasci possunt per putrefactionem, sicut dicit Averroes super I"™ Metaphysicae. Igitur nullus homo, naturahter in esse hominis ingressus est, nisi per generationem. In ômni autem generatione determinatum est generans. Quiiibet ergo homo determinatum habet generantem. Omne autem determinatum generans, aliquando fuit in tempore signato. Omnis ergo homo ' fuit in tempore signato [213^]. Ex infinito autem nihil est accipere signatum, quia ' quaelibet sunt infinita, quae non contingit pertransire usque ad hoc signatum. Igitur in his quae signata sunt et determinata, non est ponere infînitum, sed necesse est ponere aliquod primum. Si forte dicat quod ex constellatione diversae generationes fiant in diversis habitationis principiis, hoc iterum est contra philosophiam quae dicit, perfectissima animalia ex solis constellationibus nasci non posse ; propter quod Plato, in I^ Timaei libro, et Ovidrs loquentes de diluviis elementorum, quae fuerunt ex stellarum exorbitationibus, et reservatos dicunt Pyrrham et Deucalionem, ex quibus futurum semen reservaretur * humanae generationis. Et cum homo sit imago causae primae, probabilius est hominem esse constitutum ^ a causa prima, quam aliter in esse processisse. Et ut utamur probabilitate ipsius Aristotelis quam Tullius ponit in libro I^De natura Deorum ubi verba Aristotelis inducit, dicens quod si in deserto, ex improviso stans inveniat ® palatium, in que non nisi hirundines inveniantur, quamvis nesciatur artifex qui fecit palatium, tamen ex ipsa palatii dispositione ^ convincitur quod hirundines illud palatium non fecerunt, sed aliqua natura intellectualis per rationem artis fecit illud. Ita etiam cum mundus artis opus sit et
' B = natura communis. * B = aliquando. ' B -f- autem. * B = reservetur. '" ^ — 3 constitutum primum hominem esse. " A B -— inveniatur. ^ B -f- statim.
42 SIGER DE BEABANT — Ile PARTIE
rationis et in ipsis generatis non possit consistere nisi ^ pro-
babile est quod primae generatorum substantiae, per rationes Dei deorum in esse sint ' productae ; et hoc pro certo est Aristotelis philosophia, quam ipse vulgarem ^ vocat in l"^ libre De Coelo et Mundo. Rationabilius est ergo * quod primus homo per creationem constiterit, quam quod nunquam fuerit primus homo.
[214] Quod autem VU» dicunt, animam quae est forma hominis secundura quod homo corrumpi, corrupto corpore, ex omnimoda ignorantia ^ procedit philosophiae. Quia secundum philosophes nulla quae vere forma ^ est corrumpitur, quia in materia nulla est. Ea ergo quae in materia est, aut imago formae est, aut resonantia.
Adhuc, si ea solum forma vere est, quae non est actus alicuius materiae, sequitur ' solum intellectum vere formam esse, eo quod nullius corporis actus est. Intellectus autem forma hominis est, ut homo est, qui separatur ut incorporale a corporali. F'orma ergo hominis, ut homo est, corruptibilis non est.
Si autem volunt dicere animam esse quae est corporis entelechia ^ vel actus, omnino ignorantiae dictum est quod dicunt. Anima enim entelechia " corporis est per suum actum substantialem quae est vita, sicut patet ex aristotelica " definitione animae, quae est denumero positione differens, quae est quod anima est principium et causa vitae secundum quod vivere viventibus est esse. Et ideo non omnes partes corporis uno modo participant vitam, sed quaedam ad nutriri et vegetari, quaedam ^^ ad sentire, et quaedam ad " plus, quaedam ad " minus; tamen omnia participant vitam. Quaeramus ergo utrum participant ''^ vitam intellectus aut '" non. Et si dicatur quod non, sequitur necessario animam, quae est forma hominis, corpus habere ad substantiam et vegetationem et non ad intellectum. Corpus igitur hominis non erit animae rationali proprium, et sic sequitur tectonica '* tibicinem '* indui ; propter (juc^d necesse est dicere (luod omnia membra vivunt anima rationali, sicut omnia instrumenta textoris
• Lacune dans A B. On pourrait suppléer par ex artipce. ' B sunt. ■• li vulgarem ipac. * B — \. *B— I. "H forme vere. ' A | quod. • A - endulicbia. • B — alia. •• B -}- autem. " B — 1. '• B - participent. '» B vel. »* B — tetibonita, •» B — tyblcine».
DE QUINDECIM PROBLEMATIBUS 43
formantur ad textoris operationem, et quod ^ spiritus in homine non est forma ^ sed potentia animae rationalis. Et ideo oportet dicere idem * de vegetativa. Et hinc est quod caro hominis differt specie a membris * aliorum animalium. Ex hoc autem sequitar [214'^] quod, aut tota corrumpitur secundum actum substantialem, aut si salvatur secundum substantiam, quod etiam salvetur secundum totum id ^ quod est forma hominis ut homo est. Salvatur autem secundum substantiam, ut dicit Aristoteles in Xl° Metaphysicae, et in multis ahis locis ; et nos probavimus hoc in libro De Immortalitate animae. Oportet ergo quod secundum omnia salventur ® quae in ipsa sunt, ut potentiae ipsius. Est autem vegetativum in sensibih, et sensibile in rationali, sicut trigonum in tetragono. Salvatur ergo vegetabile et sensibile per aliquem modum. Non autem aliter salvari possunt, nisi prout sunt in rationali ut potentiae ipsius. Salvatur igitur ' anima hominis prout in ipsa est vegetativum et sensitivum, non ut actus, sed ut potentia rationalis animae. Hoc ergo dictum non erat dictum sapientis, quia tota anima hominis, etiam in ossibus, non est forma hominis nisi prout est rationalis, vitam * rationis omnibus intluens. Propter quod dicit Aristoteles manum esse organum intellectus. Et sicut non nisi forma intellectus est in securi et ascia et dolabra, et in auro, lignis et lapidibus, ita forma animae rationalis, prout forma rationalis, est in omnibus * membris humani corporis ; quae quidem separatur secundum substantiam et secundum quamdam operationem. In operationibus '" autem quibusdam separatur secundum potentiam et secundum operationem, sicut ^* ars separatur a securis operatione et ascie, quamvis salvetur secundum potentiam. Hoc igitur dictum non fuit secundum philosophiam.
Utrum autem anima corporalis sit vel non, ad propositum '^ non pertinet et ad propositam '' intentionem, quia de natura non '* quaerimus, sed contra positionem quamdam disputamus. Hoc '^ autem causa est quod theologi dicunt '" corpora humana ab immortali anima accipere potentiam " ad incorruptionem. Nulla enim forma est, quae non totam materiam sibi debitam ad esse proprium formae, et actum et operationem non per- [215]ficiat et terminet '^ Nec huius propositionis invenitur instantia. Omne ^® igitur ^^ quod actu est pars hominis, ad esse rationale et actum et operationem animae rationalis est determinatum ; unde vegetativa caro vegetatione hominis ad actum vivi rationalis est vegetata, et sensus sentit
1 B ^ qui. * B = forma est. » B — 1. * B = carnibus. -^ B = illud.
" B = salvetur. ' B ^ ergo. * A — vita. * A B -f- est. '" A = operibus. " B + et. '2 B = proposita. " B — 3. » A B — 1. '» B -- hec. '* B ^ in. '' B — potenciam accipere. "A — tantum. '* A — sine. "o g ^ ergo. *
44 SIGER DE BRABANT — Ile PARTIE
ad actum .vivi rationalis ; aliter enim intelligere intelligentibus- non esset esse, quod est inconveniens, quia in naturalibus probatum est quod^ sicut vivere viventibus est esse et sentire sentientibus, ita intelligere ^ intelligentibus. Separatur autem anima rationalis sicut incorporale a corporali. Aut ergo separatur secundum totam substantiam, aut secundum partem suae substantiae. Nec potest dici quod secundum partem suae substantiae separatur "^ quia nihil simplicium, hoc est non compositorum, secundum partem suae substantiae separatur ^ nec intelligi potest quod pars substantiae separetur, et non totum in talibus, quae non mole quantitatis distenduntur. Separatur ergo Iota substantia animae quae est forma humani corporis, quamvis in separata * anima, aliquae potentiarum non separentur secundum esse quod habent in corpore, sicut patet per antedicta.
Si autem isti novi antiqui erroris vellent esse discipuli, qui a Platone derivatus est, et dicere velint quod vegetabilis et sensibilis et rationalis très sunt substantiae quae sunt in homine, facile hoc eliditur per Primam Philosophiam, quia secundum hoc definitio hominis, qua dicitur unum sensibile et rationale, esset multa et non unum. Sic enim dicendo, vivum non est * in sensibili per esse sensibile, et sensibile non est in rationali per esse rationale ', sed très erunt substantiae distinctae, quarum nulla per esse est in alia. Quod si dicatur ab aliquo, ille propter ignorantiam, a scholis philosophiae est ^ eiciendus, quia talis pro certo ^ ignorât ipsa philosophiae principia. Si autem dicat quod ipse Philosophus dicit ^ in Xl^ Metaphysicae, quod non tota anima [215^] hominis separatur, pro certo hoc non " dicit Philosophus propterea quod non tota substantia separetur, sed quia non tota separatur secundum esse potentiarum.
Dicunt VIII» quod anima separata, post mortem non patitur ab igné corporco. Sed hoc nullo modo est philosophicum, cum tamen a Socrate, in fine libri qui Phaedon appellatur ", sint loca poenarum et fluvii infernales, et loca bonorum intra lucentibus gemmis adornata. Quem '■* modum '* etiam imitatus est Isaac in libre De Défini tionibus, et multi poëtarum etiam talia loca cantaverunt cantu philosophico '*, qui "* fabula
' B -f e»t ei»s«. » B - «teparetur. • A — 18. * A -\- «it. * B ==- esse. • A B « racionalb. ' A — 1, • A - certa. * B « dicat. '» A — 1. " A =^ appelatus, " B -♦ que. '• A -^ admoduin, '• B --* philosophica. '* B =^ cjuc,
DE QUINDECIM PROBLEMATIBUS 45
vocatur. Dicant ergo isti, si anima rationalis aliquid patitur in corpore vel non. Et si quidem non patitur, tune penitus est impassibilis homo dolori \ cum tamen dolor sit sensus ^ contrarii dissolventis. Si autem patitur, constat quod corpore affligente patitur. Cum ergo sit extra corpus eiusdem naturae cuius ^ est in corpore, constat quod etiam extra corpus, affligente corporeo potest pati *. Si forte dicat quod anima in corpore habet contrarium, sed non exuta corpore, istud secundum omnem philosophiam verum non est. Quia in philosophia determinatum est quod finis ^ prosperitatis animae separatae, quae est ultima félicitas, est in hoc quod coniungitur primo motori. Constat autem quod secundum omnes Stoicos peccatum est quod a primo motore disiungit, et hoc coniunctioni est contrarium. Habet igitur anima exuta aliquid contrarium. Sicut ^ ergo dolet de contrario in corpore, ita dolet de contrario extra corpus.
Adhuc autem probari potest quod anima non doleat de affligente corporaliter, quia hoc est contra sensuum ' experimentum. Ap[216]prehensio autem affligentis ut affligentis facit internum animae dolorem. Ergo et apprehensio affligentis extra corpus facit internum animi dolorem. Quae est ergo causa quod dicatur quod exuta non doleat de affligente corporeo. Et hoc est quod dicit Gregorius *, quod hoc est in igné ardere quod ignem videre, hoc est ut affligens apprehendere.
Si autem dicere velit quod corporale ad dolorem animalem agere non potest, hoc penitus absurdum est, quia in calore naturali qui igneus est, videmus actiones ad sensum animae ob ^ delectando et tristando, quia quamvis sit igneus talis calor, tamen ab anima informatus et motus, ad animae agit operationes et passiones. Quid ergo prohibet ignem corporeum a primo motore vim accipere, in quantum est instrumentum eius quod agit ^^ in animam, animali et non corporali actione vel passione. Nec aliquid talium est contra philosophiam Stoicorum vel etiam Peripateticorum, sed talia " ex ignorantia, aut certe ex odio fidei procedunt, magis quam ex probata veritate.
' A B — doloris. * A ~ spiritus. ' B — cicius. * B =C5 pati potest, * B — . 2 = ipsius. " Bt= sic. ^ B =- sensitiuum. » B = G. * B — et. >» B == agat. '' B -f aut.
46 SIGER DE ËRABANÏ — Ile PARTIE
Quod vero IX» dicunt liberum arbitrium ^ esse potentiam passivam et non activam, et ideo de necessitate moveri ab appetibili, omnino absurdum est, et contra principia ethicorum philosophorum. Acceptae " enim dicuntur illae potentiae quae passivae vocantur in anima, sicut in libre De Anima IIIo. Acceptio nunquam sine actione perficitur, et ideo taies potentiae simpliciter passivae esse possunt. Taies enim potentiae suo et de suo conferunt formas quae ^ in ipsis sunt, sicut perspicuum suo et de suo confert formae visibili, quod est in ipso secundum esse luminis et perspicui tantum. Et hoc modo intellectus et omnis acceptionis pars confert [216^] formae et agit in ea veritatem et simplicitatem, quae* in ipso est forma intelligibilis. Et cum intellectus de appetibili et appetitu faciat nuntium, constat quod est ^ de eo quod appetitus confertur appetibili quod ipsum est in appetitu. Talis autem operatio a philosophis actus perfectus et non imperfectus esse dicitur, quia motus non esset alicuius actus imperfectus, nisi esset etiam alicuius actus perfectus. Est enim actus perfectus motoris. et agentis, imperfectus autem mobilis et patientis. Cum ergo * principia constituentia formam prout ' intellectuale et appetibile ® sint ipsius intellectus et appetitus, taies potentiae a quibus fluunt talia formarum principia potius sunt activa quam passiva, et quod plus est, semper " sunt activa etiam '" secundum quod sunt passiva. Haec etiam *' causa est quare nos sumus domini actuum nostrorum. Principium ergo talium in nobis est. Non ergo necessario movetur ab appetibili.
Adhuc autem talis pseudophilosophus destruit continentiam et totum librum VU"'» Nicomaticae, quia continens passione turpi movetur, sed non deducitur, ab.stinens ab insecutione passionum per liberum arbitrium. Contingit autem ille " error sicut et THEOPHrMsxo, quia scilicet passiones animae ad passiones physicas mensurantur, cum nihil simile habeant cum ipsif, sicut omnibus planum est qui ethicorum bene sciunt '" philosophias.
» A -f- arbitrium. • B ■■ acceptive. ■ AB — quod. * B ^ qua. ' B ^- eciam. * B «i igitur. ' A *« pott. * B ■• intellecttialit et appetibilis. * B » simpliciter. >• B 1 et. " B r~^ autem. >• B •* itte. '* A «^ icianl.
DE QUINDECIM PROBLEMATIBUS Al
Quod autem X» dicitur, quod Deus singularia non cognoscit, ex omnimoda procedit ignorantia. Suppônitur enim quod scientia Dei ad scientiam hominis sit immota, quod in Prima Philosophia est improbatum. Scientia enim una omnis causatur ex rébus scitis ; ideo quia ex rationibus rerum et passionibus oritur omnis nostra scientia, propter quod melior scientia hominis ' est resolutionis scientia, quam analyticam [217] Graeci vocant, dum vel compositum in simplex, vel '^ causatum in causam, vel generaliter posterius resolvitur in prius. Compositionis enim scientia in homine causatur a resolutiva, quia componere nescit, nisi qui novit componentia, et propter rationes componentium ad invicem et ad composita. Unde necesse est resolutionis scientiam esse primam ^, secundam * autem eam quae est compositionis. Omnis autem resolutio perficitur abstractione. Hominis igitur scientia est ^ per abstractionem. Abstractio autem causatur " nec aliter fieri potest. Scientia ergo ^ hominis est ^ a rébus. Scientia autem Dei non a rébus fit, sed est * rerum causa. Constat enim omnem formam esse lumen intelligentiae, quia cum omnis forma detur ab intellectu qui secundum substantiam et essentiam intellectus est, et non ab intellectu qui adeptus, vel acquisitus, vel possessus vocatur a philosophis, oportet quod omnis forma causetur ab intellectu universaliter agente '° omnes hominum intelligibilium formas. Hoc autem qualiter fiât non est possibile nisi hoc modo, quod ipsum lumen intellectus agentis sit forma " eius quod per intellectum interius qui universaliter agens est constituitur. Intellectus autem qui rem in esse constituit, et forma primo est ad particulare, secundo ad universale in quo natura occulte agit ^^ et per consequens. Intellectus igitur Dei et scientia ^^ divina primo sunt de particulari, et si sunt de universali, hoc erit non primo sed per consequens. Hoc enim vult dicere Philosophus quando dicit quod talis intellectus est ut sol, et ut ars ad materiam sustinuit. Sol enim constitutivus est visibilium in particulari, et ars constitutiva ^* est artificialium in particulari et non in
' B — scientia hominis melior. ' B = et. * B = primam esse. * A ;= secunda, B =^ secundo. *B — 1. *B — l = a rébus fit. ' B = igitur. * B = causatur. * B = eciam. »" B = agentis. »' B = forma sit. '« B = agit occulte " A — 1. " B = constituta.
48 SIGER DE BRABAXT — Ile PARTIE
universali, nisi per consequens. Amplius, omnis forma rei per hoc intellectui adepto vel ^ possesso intelligibilis efficitur, quia ipsa est lumen agentis intellectus [217^], qui proprius actus est intellectus possibilis ; sicut omnis color est visibilis ^ quia est actus lucis solis, qui proprius actus est potentiae visivae. Oportet igitur omnem formam a lumine agentis intellectualis substantiae constitutam esse secundum actum et essentiam. Fingit ^ igitur iste mirabilis philosophus qualiter forma talis constituitur nisi in particulari constituatur, et hoc est quod in Hbro * De Causis dicitur, quod intelligentia scit res inferiores per hoc quod est causa earum. Si forte dicat quod intellectus constituens sua efficientia non cognoscit ^ ea quae constituit, hoc omnino ridiculum est, quia talis constitutio est operatio * substantiae quae secundum se ipsam est intellectus et est operatio vitae et cognitionis. Talis ' autem operans et se cognoscit **, et opus suum et operatum. Scit ergo * talis substantia omnia quae operatur. Et hoc pro certo philosophorum sententia est Peripateticorum. Sed quidam sophistice "* de scientia Dei, sicut de scientia hominis disputantes, non intelligunt dicta philosophorum.
Ex his '* autem quae nunc dicta sunt probatur id quod XI^ positum est ; ex que enim scientia Dei rerum omnium in esse et forma constitutiva est per lumen quod ipsa est, quod ideam Stoici '* vocabant. Nihil autem principium cognitionis est, nisi id '^ quod principium constitutionis esse, sicut probat prima propositio libri Physicorum. Lumen autem primi intellectus simplicis et agentis, principium constituens est in esse formali. Sequitur quod Deus, illo lumine quod ipse est, omnia cognoscat ^*, et nisi ita cognosceret, sequeretur quod Deus alium diviniorem se intellectum intelligendo haberet, per quem summus intellectus intelligibiliter '^ perficeretur ad actum. Quod " autem hoc sit impossibile, probatum est [218] in XI^ Philosophiae libro '^ Sic ex dictis sequitur Deum intelligere omnia '* et scire se ipso. Cum autem in omni eo quod cognoscitur, per aliud a se ipso non cognoscitur ", nisi per id "" quod est suae cognitionis, res autem
• B»- »tvc. » li viMJbiltJi ent. ■ B :-- hngat. * A — 1. '^ B :- cognoscat. * B o operacio est. ' B taliter. * B »■ cognoscat. * B - igitur. "> B -- sophyste. " A •*• eif. '• B •- stoyci. '• B «- idem. •♦ B -. cognoscit. '* B -^ in intelligemlo. •• A ■- quia. " B — 8 ■■ primo philosophye libro in Xi". '• B - omnia intelligere. '* B iM cOfDOacatur. ** B •• lioc.
bK QUINDECIM PROBLEMATIBUS 49
cognita aliud sit ab ipso cognitioiiis principio, sequitur necessario quod in omni cognitione rerum per aliud a se cognitarum, aliud sit cognitum, aliud cognitionis principium. Deus ergo ^ per se, ut cognitionis principium, aliud a se cognoscit. Distinguo autem quod quaedam per aliud a se cognoscuntur, propter simplicia quae sunt cognitionis principia. In his enim idem est cognitum et cognitionis principium, et idem cognoscunt in talibus quae a se ipsis cognoscuntur. In hoc autem nullum sapientem in pliilosophicis ignorare putabam. Deus ergo ^ si non cognoscit per aliud a se ipso, cognoscit tamen in plurimis per aliud a se ipso.
Quod autem XII^ ponitur, scilicet ^ quod humani actus providentîa Dei non reguntur, error antiquus est Tullii qui, quamvis os haberet ad lepide loquendum, mirabile tamen cor habuit * fatuum in philosophia, sicut quidam ante nos dixerunt de ipso. Facile autem improbatur quod dicitur. Nihil enim est secundarum in ordine causarum quod, ad id quod est ante se in eodem ordine, secundum regimen non feratur ; et cessante influentia in priori, cessât causalitas in posteriori, sicut probatur in VIIIo Physicorum, ubi ordo ponitur moventium et motorum. Homo ergo * qui secundum ordinem suae ^ providentiae est dominus et causa suorum actuum, aut secundum ordinem providentiae habet aliquid ante se, aut nihil. Si dicatur quod nihil habet ante se secundum providentiae ordinem, sequitur quod est primum * [218^^] in ordine iilo. Primum autem in omni ordine causarum est essentialiter operans. Homo ergo ' per essentiam est providens et est ipsa providentia, quod est absurdum. Si autem aliud in ordine providentiae hal)et ante se, sequitur necessario quod homo in omni operatione providentiae suae ad aliud referatur. Cum autem primum in omni ordine regat omnia sequentia, sequitur necessario quod homo in omnibus actibus suis a providentia divina regatur ; et hoc est quod dicitur in libro De Causis, quod primum régit res omnes propter hoc quod commisceatur cum eis **.
' B ^ igitur. ^ B -f- hoc. * B =^ habuit C«r. * B =^ is^itur. ^ B*+ proprie. ' B == principium. ' B = igitur. * B -f- etc.
XITI.
Quod autem XIIIo ponitur, quod Deus dare non possit rei mortali et corruptibili immortalitatem et incorruptibilitatem, non est dictum philoso* phicum secundum philosophiam Peripateticorum, sed oportet huius dicti rationem accipere ex philosophia Stoicorum ^ Dicamus ergo ^ quod omnium ordinatorum ratio est aliqua sui ordinis. Est autem corruptibilium et incorruptibilium, sicut eorum quae fréquenter fiunt, est ordo ad ea quae sunt semper, sicut patet in his quae in VI" Primae Philosophiae bene sunt determinata. Quaeramus ergo ^ ab his quae sit prima causa ordinis istius. Constat autem quod in priori ratio ordinis est ad secundum. In primo igitur per intellectum agentem ratio ordinis est omnium ; sed ^ omnis ordo sapientis est *. Ergo ^ ex ordine ® sapientis est quaedam longe distare a primo ^ et quaedam non. Sed ex longe distare, vel non ^ distare causatur quaedam esse corruptibilia, quaedam autem esse incorruptibilia. Ex ordine igitur et potestate primi ordinantis est quod quaedam sunt corruptibilia, quaedam autem non, et non est a materia et substantia ordinatorum nisi * sicut ex consequenti. Primum autem agens non variatur secundum posse. Potest autem ^° [219] adhuc Deus dare, sicut ^* primo potuit, quod quaedam fuerint ^* corruptibilia per longe distare, et quaedam incorruptibilia, per hoc quod per aliquem modum propinquissima efficiuntur ad primum. Et hoc est quod dixit Plato : Dii deorum quorum pater opifexque ego voluntate mea incorruptibiles, corruptibile3 autem a natura. Hinc est '* quod quidam alchimicorum sapientes ele* mentalem substantiam in coelum dicunt posse converti, per hoc quod materia corruptibilia potest reduci ad incurruptilium dispositionem et ordinem.
' B — 4 ^ M itoycorum accipere philosophie. * B r-^ igitur. • B — 1. * B -j- ut dkit avicenna. * B — 1. * B -f- igitur. ' B a primo distare. • A — 1. • B — non. '•>A -f- primum, " B — aie. *' B «• fiant. " B -j- eciam.
DE QUINDECIM PROBLEMATIBUS 51
Quod autem XIV" ponitur, scilicet, quod ' corpus Christi iacens in sepulcro et suspensum in cruce no/i sit idem numéro simpliciter, sed secundum quid; et ideo dictum videtur, quia in aliis, corpus exanime aequivocum est ad corpus animatum. Sed de corpore Christi loqui per philosophiam temerarium est, eo quod rationi humanae non subicilur. Tamen etiam hoc dictum, contra rationem est corporis Domini '.
In ipso enim fuit potestas ponendi animam et iterum sumendi eam virtute latentis in se divinitatis. Anima ergo Christi, quamvis per mortem destiterit a corpore, tamen nunquam destituit a divinitate quae latebat in corpore. Ergo corpus ' in sepulcro, potestate divinitatis * tenuit animam. Non ergo fuit aliud et aUud, sed idem numéro secundum esse corporis, non simpliciter, sed modo quodam fuit aliud et aliud. Huius autem signum est quod corpus Christi corruptionem experiri non potuit. Et huius causa esse non potuit, nisi quia per mortem non destitit a divinitate et corpus et animam continente. De hoc tamen non raultum loqui est philosopho.
Quod autem XV° ponitur, angelum et animam non esse simplices * simpliciter, scilicet ^ absolu[f. 217^]ta simplicitate ; neque tamen simplices esse per accessum ad compositionem sed per recessum a summo et primo simplici, non ' per accessum. Ad potentiam autem • per aliquid dissimile recedit a primo simplici aut non. Si enim per aliquid recedit, sequitur quod constans ex simili et dissimili, compositum sit secundum sui ipsius substantiam et naturam. Si autem per nihil recedit, sequitur necessario quod simplicitas eius sit prima simplicitas. Quod " si dicatur, sequitur quod secundum est ^'^ primum, quod est inconvenientissimum *\
Adhuc autem, ordines intelligentiarum distingui non possunt nisi actu
* B r^ quod scilicet. * A — 9. *-B = corpus igitur. * B = deitatis. ' A -}- non. ' B «= sive. ' B ~ nisi. ^ B -f- enim. ' A = quia. '* A = et. " B = inconve« nientissimum est.
et potentia, et tali potentia quae actum primi déterminât ad esse secundi et tertii, et sic deinceps, sicut patet omnibus qui dicta philosophorum legerunt ^ de ordinibus intelligentiarum. Nihilominus ergo anima et angélus ^ composita sunt et non simplicia. Quae autem talis sit compositio, non est inquisitum, et ideo ' nihil est dicendum de hoc * ad praesens.
De quindecim ergo problematibus in ante habitis ^, ista dicta sufficiant ad praesentem intentionem.
Explicit Liber Alberti Magni de quindecim problematibus *'.
' A = legerint. ' B -{- et anima. ' 'A — 1. * B = de hoc dicendum. ' B + numeratis. • B — 7.
SIGERI DE BRABANTIA
QUAESTIONES LOGICALES
Paris, Bibl. Nation, latins, 16133.
SIGERI DE BRABANTIA QUAESTIONES LOGICALES
[fol. 57 d] [T]ria discutienda per ordinem proponimus. Primum est, utrum terminus communis significet universaliter conceptum mentis, sicut quidam volunt. Secundum est, utrum universaliter significet formam, sicut Plato voluit, vel et aggregatum. Tertium est, utrum materia per terminum communem sit significabilis.
Ad primum sic proceditur. Illud quod non haberet esse nisi mens esset, ad conceptum mentis pertinet, seu est mentis conceptus. Sed illud quod significatur per terminum communem non haberet esse, ut signatur, seu significatur, [fol. 58 a] nisi mens esset. Ergo illud quod significatur per terminum communem est mentis conceptus tantum. Maior est evidens. Minor vero sic patet. Quia quod significatur per terminum communem significatur abstracte ah indiv'iduantibus principiis et sine illis. Significatum autem per terminum communem non haberet esse sine individuali materia et sicut significatur, nisi mens esset, cum tantum sic intelligatur. Sic autem non sit rerum natura. Ergo significatum per terminum communem non esset, ut significatur, nisi mens esset.
Praeterea. Terminus communis significat universale vel universale est. Sed universale ut universale est mentis conceptus tantum. Ergo terminus communis significat mentis conceptum tantum. Maior sic declaratur. Terminus non dicitur communis nisi a significando, eo quod illud quod significat est commune ut commune. Si enim terminus communis significaret
56 SIGER DE BRABANT — Ile PARTIE
illud quod est commune, et non signifirtiret ipsum ut commune, cum illud quod est commune sit discretum et singwlare, etiam terminus hoc significajns non plus diceretur communis quam singularis, seu discretus. Terminus ergo communis significat commune ut commune. Minor autem scripta est ab AvERROE super III"™ De Anima, quod universalia ut universalia sunt intellectiva tantum. Intellectiva autem ut intellectiva, hoc est quantum ad eorum intellectum, sunt conceptus mentis tantum. Universalia ergo ut universalia sunt conceptus mentis tantum ; et est etiam praedicta minor in quodam alio rescripto a nobis manifeste declarata.
Praeterea. Vult Aristoteles principio Perihermenias, quod voces sunt notae passionum quae sunt appetitivae afifectiones. Sed sic ^ intellectiones mentis passionee sunt, cum ab eodem Aristotele, in 111° De Anima, intelligere pati dicatur.
Praeterea. Terminus communis, re existente, quae per ipsum significatur, vel non existente, idem significat cum et eundem intellectum constituât. Sed re non existente quae per terminum communem significatur, sive possibile sit quod ponitur sive impossibile, non enim refert ad iwopositum, terminus significat mentis conceptum tantum. Ergo etiam et re existente significabit mentis conceptum tantum. Et haec ratio communis est, et eis quae significantur per terminos communes et eis quae per discretos, quod sint conceptus mentis tantum. Et supposita maiore praedictae rationis cuius veritas patebit solvendo, minor dupliciter probatur, videlicet, quod re non existente quae per terminum significatur, terminus significet conceptum mentis tantum.
Primo sic. Illud quod non esset, nisi mens speculattva esset et tantum
est secundum mentem, est mentis conceptus solum. Sed re non existente
^n rerum natura quae per terminum significatur, ipsa nullum esse haberet
nisi mens es.set, et est tantum secundum mentem. Ergo significatur mentis
conceptus tantum.
Secundo sic. Re non existente quae per terminum significatur, si significatum non sit mentis conceptus tantum, tune differt a mentis conceptu. Habebit igitur entitatem differentem a suo conceptu, quod non videtur. Quae enim est illa entitas differens Caesaris a suo conceptu cum in rerum natura non existât.
Contra. Terminus communis praedicatur de particularibus ratione gui significati. Sed ni«*ntis conceptus noti ' praedicatur de eisdem. Ergo t<»rminim f•r.mtIUlni■^ non significat meiititi cunceptum.
■' Mt *" sicut, * Ms *-.ut.
QUAESTIONES LOGICALES 57"
Praeterea. Mentis conceptus est in mente concipiente. Sed significatum termini communis non est in mente, cum lapis non sit in anima, ut dicitur IIIo De Anima. Ergo terminus communis non significat mentis conceptum seu intellectum.
Praeterea, Quod intelligitur secundario et accessorie non potest intelligi sine eo quod primario intelligitur. Sed rrientis conceptus seu intellectus non intelligitur nisi accessorie et secundario, postquam intelligitur illud cuius est ille conceptus. Cum igitur significare sit intellectum constituere, non COntingeret mentis conceptum seu intellectum significare, nisi et aliquid significaretur quod non esset mentis conceptus tantum. Si igitur quidquid per terminum significaretur esset mentis conceptus, nihil oranino per eum significaretur; "
Solutio. Haec primo quatuor consideranda sunt. Primum est quod significare est intellectum alicuius constituere, et quod illud per vocem significatur cuius intellectus constituitur. Secundum est quod voces non tantum significant res ut sunt, sed etiam ut intelliguntur, significando constituentes intellectum non tantum de rébus ipsis, sed etiam de modis sub quibus intelliguntur assignatae, quod attendens Aristoteles dicit voces esse notas passionum animae. Tertio considerandum est quod cum in universali sint duo, id quod est universale et universalitas ipsa, id quod universale est natura quaedam est, non conceptus mentis ; sed universale, secundum quod universale, est conceptus mentis tantum. Universalitatem enim et abstractionem ab individuantibus principiis non hâbent homo et asinus [58"", col. b], nisi quantum ad intellectum eorum qui in mente est, non universaliter et abstracte extra animam de sui natura vel opère intellectus agentis existentes. Et hoc est quod dicit Themistius, super II"™ D e Anima, quod conceptus mentis sunt scibilia ' universalia quae in se ipsa thesaurizat et coUigit anima. Et si universalia, in quantum universalia, esse conceptus mentis quis dubitet, requirat in rescripto a nobis quod sic incipit: Significatum est nobis nonmdos dociores, etc. Quarto considerandum est quod terminus communis non tantum significat id quod est universale, sed etiam in quantum universale, ut probatum est arguendo, et apparet ex hoc quod terminus communis constituit in audiente intellectum rei ut abstracte intelligitur, constituens intellectum rei et nihilominus sui modi intelligendi universalis et abstracti.
Ex praedictis sic ad quaestionem quod in significato termini CQmmuniS
' Ms 4' que. - - . ■
58" SIGKR DE BRABANT — Ile PARTIE
est duo significare, naturam quae significatur et cuius intellectus constituitur, quae extra animam et non mentis conceptus est ; est etiam considerare modum intelligendi illius rei sub quo modo illa res significatur, seu eius. intellectus constituitur. Voces enim significant res ut intelliguntur, ut non tantum constituant significando intellectum rerum, sed etiam constituant intellectum modorum intelligendi. Significatum autem per terminum communem, quantum ad modum intelligendi universalem et abstractum, qui per terminum communem circa ipsum désignât, conceptus mentis tantum est ; vel dicatur, et redit in idem, quod nomina communia primae impositionis non significant principaliter conceptus mentis, sed naturas quae extra animam conceptus mentis consignant, seu cum principali significato significant, ut hoc conceptus mentis, qui per terminum communem habetur, non dicatur significatum sed consignificatum, propter quod huiusmodi nomina et a grammaticis qualitatis communis esse dicuntur.
Per hoc patet solutio ad primum obiectum. Solum enim concluditur quod res significata per terminum communem, considerata quantum ad modum secundum quem significatur, sit conceptus mentis tantum ; et hoc est verum, quia illa modum secundum quem significatur abstracte ab individuantibus principiis non habet in essendo, sed solum apud intellectum. Ipsa tamen res significata, id quod est, est extra animam.
Et haec prius concessa et determinata, per idem solvitur secundum. Concedendum enim quod per terminum communem significatur univerr sale ut universale, sicut ratio probat, et nihilominus universale ut universale est conceptus mentis tantum. Id tamen quod universale est, sive quod universalem habet intellectum, non est conceptus tantum, sed res extra animam existens, licet non sic existât sicut universaliter intelligitur. Unde ratio solum convincit quod res significata per terminum communem, considerata c|uantum ad modum qui circa eam consignificatur, sit conceptus mentis.
Tertia vero ratio est auctoritas Aristotelis ad idem quod convituimt duac primae rationes contra determinata. Nec ' convincunt, nec auctoritas Ari.stotelis praedictae determinata communi erit contraria.
Circa varo ultimam rationem, primo considerandum rst de hoc quod terminus idem significat, re existante et non existante, qualitcr hoc contingat. Hoc enim quidam ex nostris auditoribus, etiam provectis, dubitaverunt hac rationc, quia vox idem significat cum eundem intellectum
< Mt -^ uel.
QUAESTIONKS LOGICALES 59
constituât. Eundem enim intellectum constituit tune Solum, cum eiusdem intellectum constituit. Re autem existente et non existante non videtur eiusdem intellectus constitui. Quia ipsa non existente constituitur intellectus entis secundum rationem et mentem tantum ; re autem existente constituitur intellectus entis, etsi mens non esset. Talia autem duo non sunt eadem. Quod si ^ in re existente et non existente per vocem non constituitur intellectus eiusdem, tune nec intellectus idem. Quod si nec intellectus idem, tune nec vox significat idem. Quibus oretenus tune respondimus, et adhuc respondemus quod, sieut universaliter Aristoteles, abeuntibus sensibilibus seu corruptis, manent eorum phantasiae et intellectus etiam. Quod si idem manet intellectus, re existente et corrupta, idem intellectus per vocem constitui potest, re existente et corrupta. Sed vox constituens eundem intellectum idem significat, ita quod secundum hoc ipsam vocem significare idem, re existente et non existente, non requirit ipsius rei in esse suo identitatem, sicut neque identitas intellectus, sed sufficit, ad vocis significationem unam et univocam, unitas et identitas rei, secundum significationem seu intellectum.
Et quod dicitur quod intellectus constitutus per vocem non potest esse idem nisi sit eiusdem, si intelligatur nisi sit eiusdem et retinentis suam entitatem et identitatem in esse naturali, falsum est, ut visum est, [58^', col. aj cum maneat intellectus idem, abeunte seu corrupto sensibili. Unde si corruptio rei in esse suo corrumperet suum intellectum ut non amplius maneret idem intellectus, bene argueretur. Nune autem non est ita. Unde sufficit intellectus ' ad hoc ut sit idem quod sit eiusdem secundum rationem. Idcirco e.st intellectus idem, ita quod diversitas entitatis rei, ipsa existente et corrupta, non est nisi diversitas quae ' non amplius habet entitatem nisi secundum rationem. Diversitas autem ista circa id cuius est intellectus, ut primo id ciiius est intellectus re existente sit eius quod est ens in esse suo et etiam secundum animam, secundo vero re corrupta, ille intellectus sit entis secundum rationem tantum, non facit quod intellectus ille debeat esse alius et alius cum, abeuntibus sensibilibus, non corrumpantur sed maneant sensus, phantasiae et intellectus. Unde breviter dicendum quod eius quod est ens in esse reali et secundum etiam rationem primo, deinde vero est ens secundum rationem tantum ipso corrupto quantum ad esse reale, bene est ille intellectus idem, cum intellectus rei remaneat idem re corrupta. Re tamen corrupta, intellectus est entis secundum rationem tantum, qui tamen prius erat alicuius in esse
' Manque dans le ms. ^ Ms ■= intellectum, ' Manque dans le ms.
reali et secundum rationem etiam. Si tantum aliquid sit ens secundum rationem tantum, aliquod vera in esse reali et secundum rationem etiam, et hoc simul horum duorum oportet intellectus proprios et essentiales diverses. Et si quis arguât quod diversorum oportet esse intellectus diverses, dicendum est quod illa diversa quorum sunt diversi intellectus, oportet quod sint secundum rationem diversa, qualis diversitas non invenitur inter illud cuius est intellectus re existante et corrupta etiam. Et iterum apparet manifeste sic, quod non débet esse intellectus diversus rei, primo existentis in esse reali et secundum rationem etiam, et postmodum existentis secundum rationem tantum, quia intellectus non sunt diversi, nisi quia a diversis causantur. Sed ab eodem causatus est intellectus qui est rei primo existentis secundum rationem tantum.
Tune est hic secundo considerandum de eo quod dicitur in minori rationis praedictae, quod re corrupta quae per vocem significatur, vox significet conceptus mentis tantum, ita ut nomine Caesaris non nisi intellectus Caesaris nominetur. Et dicendum est hoc esse falsum ; imo differunt Caesar et intellectus Caesaris, quod apparet per duas rationes ^ secundum quod vult Aristoteles. Intellectus * dicitur ad aliquid, ut ad illud cuius est intellectus. Nunc autem universaliter differunt extrema relationis vel secundum rem, si relatio sit realis, vel secundum rationem, si relatio sit secundum mentem tantum. Intellectus igitur Caesaris dififert a Caesare cuius est intellectus. Secundo idem apparet sic. Nisi differrent Caesar et intellectus Caesaris, tune esset idem intellectus qui esset intellectus Caesaris et qui esset intellectus intellectus Caesaris. Eorundem enim essentialiter idem est intellectus. Nunc autem, sicut manifeste patet, alius est intellectus ipsius Caesaris ab intellectu qui est intellectus intellectus Caesaris. Sunt autem dicti intellectus diversi rationabiliter et ex causa tamquam causati, ut unus eorum a Caesare existente, alius autem ab intellectu ^ eiusdem.
Ad primum autem eorum quae contra opponuntur, dicendum quod differt aliquid esse mentis conceptum, et ij)sum esse secundum mentem tantum et conceptum. Est enim secundum mentem tantum et conceptum, cum cius sit mens et conceptus tantum, et non habeat esse in rébus taie ; tamen, sicut prius manifeste visum est, non est suus intellectus seu conceptus. Quando ergo dicitur (^uod illud non esset nisi esset mens speculativa, est secundum mentem tantum. Veritatem habet, sed necesse ideo oportet quod illud sit conceptus mentis, ut visum est.
* Mt -f- intellectus. ' Manque diint le ms. ' Ms - ad intelleotum.
gUAESTlONES LOGICALES 6l
Ad secundum obiectum dicendum quod, cum Caesar non sit idem cum intellectu Caesaris, difFert Caesar ab eius intellectu. Sed hoc est secundum rationem tantum, ut prius visum est ; nec oportebit si Caesar différât ab intellectu Caesaris, quod illa eius differens entitas Caesaris sit per existentiam in rerum natura et extra animam, sed est secundum rationem, ut prius visum est. Et per hoc dissolvitur illud quod solebat esse axioma difficile quibusdam sophistis, utrum videlicet : Caesar esset intellectus Caesaris. Rationes enim facientes hoc credere tactae sunt in argumento et iam dissolutae. Rationes autem verum manifestantes et solutiones illae etiam iam positae sunt.
[Le ms. ne contient pas la seconde et la troisième des questions proposées.]
SIGERI DE BRABANTIA