‹ Siger de Brabant et l'averroisme latin au XIIIe siècleChapitre 185 sur 208 · HOMO EST ANIMAL NULLO HOMINE EXISTENTE · texte numérisé non relu

HOMO EST ANIMAL NULLO HOMINE EXISTENTE

Quaeritur utrum haec sit vera : homo est animal nullo homine existente.

Et videtur quod non, quia si homo non sit ens, homo non est animal, eo quod ad negationem superiorum sequitur negatio inferiorum.

Praeterea. Nullo homine particulari existente, si homo est animal, aliquis homo est animal ut Socrates, vel Plato, vel Cicero. Si igitur per hypothesim nullus singularium sit animal cum nuUus sit, videtur etiam quod homo non sit animal.

Contra, Aristoteles vult, in IV» Metaphysicae, quod homo est animal bipes de necessitate, quia homo hoc significat. Cum igitur homo significat animal bipes, ipso existente vel non existente, vel ipse terminus asinus ut in termino non fiât vis, videtur quod homo est animal bipes.

Praeterea. Nullo particulari homine existente, homo est homo, ergo homo est animal. Probatio consequentiae : quia affirmare hominem de aliquo est affirmare animal rationale de ipso, nisi quis isto termino utatur aequivoce. Probatio antecedentis : quia aut homo est homo, aut non homo. Alterum contradictorum de quolibet. Si non homo, non potest dici de homine, cum contradictorium de contradictorio non dicatur. Item si homo est non homo, tune per conversionem non homo est homo. Et illa quae de se invicem sunt dicibilia, de uno et eodem sunt dicibilia, et diceretur contradictio de eodem : homo est non homo, nisi homo sit homo, ut apparet exponendo et signiticando ; nam significatur homo cui non homo,

66 SIGER DE BRABANT — Ile PARTIE

ipse est homo et non homo. Et iterum quod diceretur de praedicato diceretur de subiecto, dicendo sic : homo est non homo ; non homo est praedicatum et homo est subiectum. Si igitur per conversionem homo diceretur de praedicato ut de non homine, diceretur ergo de subiecto ut de homine. Si igitur homo est non homo, ipse est homo et non homo, et sic contradictoria de eodem, quod cum sit impossibile, impossibile est non hominem esse hominem. Ergo necessarium est hominem esse hominem, quia cuius oppositum est impossibile ipsum est necessarium. Praeterea. Quacumque positione facta, necessarium est de subiecto termino praedicari ea quae sunt de eius ratione. Quod si de ratione hominis est animal, videtur non posse negari haec propositio : homo est animal.

Ad inveniendum veritatem, non multum prodest considerare ea quae sunt manifeste falsa, sed solum ea quae probata dicuntur. In hac enim materia diversimode dictum est a diversis.

Unde quibusdam est visum quod, quia veritas débet esse adaequatio rerum et intellectuum, et quae ab eo, quae ita est in re sicut enuntiatur, est omnino vera ; et, si nullus homo est homo, nihil est verum quod in rerum nalura, ut nec ipse est animal, nec aliquod aliorum entium, quod haec falsa sit : homo est animal nuUo homine existente.

Sed contra istos ponentes determinate eam falsam, arguendum est, sicut argutum est in opponendo ; nam si aliquis subtiliter intueatur, non potest negare antecedens, scilicet, quod homo est homo, nec negare consequentiam qua arguitur hominem esse animal, sicut manifeste declaratur opponendo.

Alii dixerunt quod ipsa esset vera, sed isti diversimode dixerunt, quia dixerunt quod quamquam nullus homo sit in esse actuali, homo tamen est in esse essentiae, et quia esse essentiae et definitivum ponit animal de ipso, vera est haec : homo est animal ; falsa tamen ista : homo est, co quod est, secundario adiacens, ponitur esse actuale.

Sed hoc non verum, quia non potest remanere homo in esse essentiali quin remaneat in esse actuali, nam ad esse essentialc hominis pertinet actualitaK essendi, ctsi non hoc solum, (|uia ad essentiain hominis pertinet potentia et actUH. DiflFerunt enim esse essentiale et esse actuale alicuius in hoc quod dicitur esse actuale, illud quod pertinet ad actualitatem csnentiae eius ; esse autem essentiae dicit totum quod prrtitut ad cntitatcm eius, nive potentia, nive actus, indicatum per definitioncm. Ouod si ad esse eHKentiae hominis et ad definitum pertinet actualitas, destructo actuali non remanct essentiale, cum essentiale illud in se implicet.

Page 1