‹ Siger de Brabant et l'averroïsme latin au XIIIme siècle; étude critique et documents inéditsChapitre 38 sur 54 · DE ERRORIBUS PHILOSOPHORUM · texte numérisé non relu

DE ERRORIBUS PHILOSOPHORUM

(extrait)

Paris, Bibl. nation, latins, lôigS —Ancien Sorbonne 694— f. 3r col. b, etc.

Incipit tractatus de erroribus philosophorum, aristotelis, etc. K

Quoniam ex vno inconuenienti dato multa secuuntur, ex vno malo fundamento multos errores protulit philosophus.

[i] Credidit enim nichil esse in aliqua dispositione in qua prius non fuerat nisi per motum precedentem. Estimauit quidem quod non esset 5 nouitas nisi vbi esset mutatio proprie sumpta. Quia ergo omnis mutatio proprie accepta est motus, non est dare nouitatem sine motu précédente. Ex hoc autem fundamento concludebat motum nunquam incepisse; quia si motus incepit, motus fuit nouus,sed nichil est nouum nisi per motum precedentem, ergo ante primum motum sunt ^ motus, quod est inconueniens. lo

[2] Vlterius errauit quia posuit tempus nunquam incepisse, quia semper motum sequitur tempus. Ergo si motus non incepit, nec tempus incepit. Videbatur tamen ei quod ratio de tempore haberet specialem difficultatem. Nàm, quia instans semper est finis preteriti et nunquam finitur, non est dare primum instans; propter quod ante omne instans is fuit tempus, et ante quodlibet tempus signatum fuit instans. Non ergo tempus incepit sed est eternum.

[3] Vlterius propter ea que dicta sunt, coactus fuit ponere mobile eternum, et mundum esse eternum, quia cum non sit dare tempus sine motu et motus sine mobili, si tempus et motus sunt eterna, et mobile 20 erit eternum, et ita mundus nunquam incepit, que omnia patent ex viij physicorum.

[4J Vlterius coactus fuit ponere celum ingenitum esse et incorporale, nunquam fuisse factum, sed semper fuisse. Nam cum interceteros motus, solus circularis sit continuus, ut patet ex viij physicorum, si aliquis 25

* Le titre est en marge. — • Ms = sint.

motus est eternus, circularis erit eternus. Et quia circularis] motus est proprius motus celi, ut patet ex primo celi et mundi, concluditur ibidem celum esse ingenitum et nunquam fuisse factum. Habct tamen specialem rationem quare celum sit ingenitum. Quia quicumque habet uirtutem 5 ut possit esse in futuro, habuit uirtutem quod semper esset in preterito ; et quia celum non deficiet, non incepit esse, ut patet ex primo celi ^

[5] Vlterius, secundum ipsum quicquid sit, sit ex materia preiacente; ideo uoluit quod non possit esse alius indiuiduus vnde deus posset alium mundum facere, quia iste constat ex tota sua materia, et hic error

lo colligitur ex primo celi et mundi.

[6] Vlterius posuit generationem istorum infinitorum nunquam cessare et nunquam incepisse. Nam omnem generationem precedit corruptio et sequitur corruptio ; et omnem corruptionem precedit generatio et sequitur generatio. Propter quod, quia quamlibet generationem

i5 precedit corruptio, et quamlibet corruptionem precedit generatio, non est possibile generationem aut corruptionem incepisse, nec est possibile desinere, quia quamlibet corruptionem sequitur generatio et quamlibet generationem corruptio *. Si ergo generatio et corruptio deficerent, post ultimam generationem esset generatio et post ultimam corruptionem esset

2o corruptio. Quod autem generatio précédât et sequatur corruptio, probat per uiam motus. Nam non est aliquid generatum nisi quia est aliquid corruptum, et natura generationem precedit corruptio, et etiam sequitur quod omne generabile corporale et omne corporale de necessitate corrumpitur. Sic etiam corruptionem precedit generatio ; quia nichil corrumpitur

25 nisi quod est prius generatum, et sequitur generatio quia corruptio vnius est generatio alterius. Hic autem error, quod generatio non incipiat nec desinat, haberi potest ex primo de generatione et ex secundo expressius.

[7] Vlterius, quia generatio in istis est per solem, coactus fuit ponere quod sol nunquam cessabit generare plantas et alia, ut patet ex primo

3o de uegetabilibus.

[8] Vlterius, quia non est nouitas sine motu précédente, secundum positum fundamentum, errauit uolens a deo non posse procedere immédiate aliquod nouum, ut patet ex secundo de generatione, vbi ait quod idem manens idem, etc.

35 [9] Vlterius coactus fuit negare resurrectionem mortuorum, vnde

pro inconuenienti habuit, ut patet ex primo de anima, quod mortui resurgant. Nam in viij® metaphysice uult quod mortuum non redit

* l^a référence est d'une autre encre. — ■ Ms =^ gençratio.

viuum nisi per mutationem ^ materie; et si redit, non redit idem in numéro, quia quorum substantia dépérit non redeunt eadem in numéro, ut dicit secundo de generatione. Nec ualet si aliqui uellent excusare ipsum, quia semper loquitur per uiam nature, cum credidit nichil noui posse ficri a deo immédiate, sed omne nouum fieri per uiam motus et 5 per operationem nature.

[lo] Vlterius, quia credidit nichil noui posse contingere, nisi per uiam motus et operationem nature, credidit, ut apparet ex primo physicorum, quando disputât contra anaxagoram, quod intellectus uolens separare passiones et accidentia a substantiis esset intellectus querens lo impossibilia ; propter quod uidetur sequi quod deus non posset facere accidens sine subiecto.

[il] Vlterius, quia per viam motus nunquam est generatio vnius nisi sit corruptio alterius, et nunquam introducitur vna forma substantialis nisi expellatur alia, cum eadem sit materia omnium babentium i5 eam, sequitur ex hoc quod non sunt plures forme substantiales in vno composito quam in alio. Immo qui bene prosequitur materiam istam, uidetur esse ponendum in composito ^ vnam formam subsiantialem tantum, et ita uidetur dicere philosophus, vij metaphysice, capitulo de vnitate diffinitionis, vbi uult partes diffinitionis non esse vnum quia sunt 20 '' in vno, sed quia dicunt vnam naturam ; quod si inielligit vnam naturam ^ compositam ex pluribus formis, posset tolerari secundum quosdam ; si autem intelligit vnam naturam simplicem, et quod sit in composito vna forma tantum, uidetur falsum esse ^.

[12] Vlterius ponit, vbi est vnum stagnum uel mare, fuit aliquando 25 siccum et e conuerso ; quia tempus non déficit, sed est eternum, ut patet ex primo metaphysicorum, vnde necesse habebat dicere quod non est dare primum hominem nec primam pluuiam.

[i3] Vlterius, quia sic per uiam nature uoluit incedere, cum naturaliter duo corpora non possint esse in eodem loco, credidit, ut patet ex 3o x^ physicorum, quod adeo esset per se quod dimcnsiones résistèrent dimensionibus, et quod est impossibile quod dimensiones remaneant et tamen dimensionibus non résistant, propter quod sequitur quod deus non posset facere duo corpora que ^ esse possint in eodem loco.

[14] Vlterius quod non erat uel non esset intelligentia mouere potens 35

1 Ms = mulia. — • Ms + esse. — ■ Les cinq derniers mots en marge et d'une autre encre. — ^ En marge et d'une autre encre ; non çondempnatum. — * Ms = que corpora.

nisi actu mooeret, quia in optima dispositione ponuntur intelligentîe ; si moueant dixit tôt esse angelos, uel tôt intelligentias, qoot sunt orbes, ut patet xij metapbysice, cui contradicit scriptura divina dicens, milia milium ministrabant ei et decies centena milia, etc. 5 [i5] Vlterius errauit philosophas, xj metaphysice, ponens primom

hominem intelligere et desiderare primum motorem, et sic deceptus fuit, contrarium propter falsam istam physicam dicens, quod ex hoc apparet corpora celestia esse animata, et quocl non habuit de uirtutibus anime nisi intellectum et desiderium.

lo Capitulum secundum in quo intelliguntur dicti errores summatim,

Sunt ergo omnes errores sui in summa hii, scilicet : [16] Quod motus non incepit.

[17] Quod tempus est eternum.

[18] Quod mundus non incepit.

i^ l'Q] Quod celum non est factum.

[20] Quod deus non posset alium mundum facere. [21] Quod generatio et corruptio non incepenint nec desinent. [22] Quod sol semper cailsauit generationem et comiptionem in istis inferioribus.

20 [23] Quod non sit possibilis resurrectio mortuorum.

[24] Quod deus non potest facere accidens sine subiecto. [25] Quod in quolibet composito sit tantum vna forma substantialis, quod dicitur esse falsum.

[26] Quod non sit dare primum hominem, nec pluuiam. 25 [2y] Quod nullo modo duo corpora possint esse in eodem loco.

[28] Quod tôt sunt orbes quod sunt angeli, propter quod sequitur quod sint Ix vel Ixv.

[29] Volunt autem quidam excusare philosophum de eternitate mundi. Sed hoc stare non potest, cum ad ostendendum ueritates philoso- 3o phicas, fundet se semper super dicto principio, immo vix nunquam fecit aliquem librum vbi non posuit aliquid ad hoc pertinens. Rursum ultra predictos errores aliqui uolunt ei imponere quod deus nichil cognoscit extra se, ita quod ei ^ non sunt nota ista inferiora, sumentes rationem diai ex hiis que traduntur in xii metaphysice, in illo capitulo : Patrum 35 sententiâ. Sed quod non intelligant philosophum, et quod illa non sit intentio sua, patet per ea que dicuntur in capitulo de bona fortuna, vbi

' Ms -|- quod.

ait quod deo per se notum est preteritum et futurum. Imponuntur autem ei et alii errores de quibus non sit nobis cure, quia hoc contingit ex falso întellectu.

Capitulum tertium vbi infungitur dictum illud vnde philosophus suorum errorum acceperat fulcimentum. Omnes errores sui, si quis subti- 5 liter inuestigauerit, ex hoc secuntur quod nichil nouum in esse progreditur nisi per motum procedentem. Cum ergo hoc sit faisum, quia deus est primum agens, non ut instrumentum ^, potuit res produccre sine motu précédente. Agens enim per naturam et agens ut instrumentum, quia de ratione instrumenti est quod moueat motum, de necessitate in sua actione lo motum presupponit. Factio ergo uel productio prîmi agentis potest esse absque tali motu. Ideo creatio non est motus, quia motus presupponit mobile, creatio uero nichil presupponit, nec est mutatio proprie, quia omnis mutatio est terminus motus ; scd ut coniungitur potentia est simpliciter defluxus a primo. Quecumque ergo contra inceptionem mundi i5 et contra ea que tenet fides dixit, per uiam motus, est sophisticum.

Capitulum quartum. De collectione errorum auerroys, Commentator autem omnes errores philosophi asseruit, immo cum maiori pertinacia, et magis locutus est contra ponentes mundum incepisse quam philosophus fccit ; immo sine comparatione plus est arguendus ipse quam ao philosophus, quia magis directe fidem nostram impugnauit, ostendens esse faisum cui non potest subesse falsitas, eo quod innitatur prime ueritati.

[3o] Prêter tamen errores philosophi, arguendus est quia uituperauit omnem legem, ut patet ex ij^ et xi, vbi uituperat legem cristianorum, scilicct legem catholicam nostram, et etiam legem sarracenorum, quia 25 ponunt creationem rerum et aliquid posse fieri ex nichilo. Sic etiam uituperat leges, in principio tertii physicorum, vbi vult quod contra consuetudinem legum alii negant principium per se, non negantes ex nichilo nichil fieri, immo, quod peius est, nos et alios tenentes legem, derisiue appellat loquentes et garrulantes uel garrulatores, et sine ratione 30 se mouentes. Et etiam in vii<> physicorum uituperat leges, et loquentes in lege sua appellat uoluntates, eo quod asserant aliquid posse habere esse post non esse. Appellat etiam hoc dictum uoluntatem, ac si esset ad placitum tantum et sine omni ratione, et non solum semel et bis, sed

^ En mar^e : causa agens et.

pluries, ut in eodem viij<>, contra leges creatîonem asserentes, in talia perrumpit.

[3i] Viterius errauit in vij^ mctaphysice, dicens quod nullum immobile transmutât mobile, nisi mediante corpore transmutabili, propter 5 quod angélus non potest, nec possct unum lapidem inferius mouere. Quod si aliquo modo sequi posset ex dictis philosophi, ipse tamen non adeo expresse hoc negauit.

[32] Vlterius errauit dicens, in xij metaphysice, quod potenlia in

productione alicuius non potest solum esse in agente, uituperans ioan-

lo nem cristianum, qui hoc asseruit. Est enim contra ueritatem hoc, et

contra sanctos, quia in aliquibus factis tota ratio facti est potentia

facientis.

[33] Vlterius errauit dicens, in eodem xij, a nullo agente posse progredi immédiate diuersa et contraria, et ex hoc vitupérât loquentes i5 in tribus legibus, scilicet cristîanorum, sarracenorum et iudeorum *, qui hoc asserebant.

[34] Vlterius errauit in dicto xii dicens quod omnes substantie intellectuales sunt eterne et actio pura, non habentes admixtam potentiam, cui sententie ipsemet, a ueritate coactus, contradicit in tertio de anima, 20 dicens nullam formam esse liberam a potentia simpliciter, nisi forma prima; nam omnes alie forme diuersificantur et essentia et quidditate, sicut ipsemet subdit.

[35] Vlterius errauit in dicto xii, dicens deum non soUicitari nec habere curam siue prouidentiam indiuiduorum hic inferius existentium, 25 adducens pro ratione quia hoc non est conueniens diuine bonitati.

[36] Vlterius errauit negans trinitatem in deo esse, dicens in dicto xii quod aliqui putauerunt trinitatem in deo esse, et uoluerunt euadere per hoc et dicere quod sunt très et unus deus, et nesciuerunt euadere, quia cum substantia fuerit numerata, congregatum erit vnum per vnam 3o intentionem additam, propter quod secundum ipsum, si Deus esset trinus et vnus sequeretur quod esset compositus, quod est inconueniens.

[37] Vlterius errauit dicens deum non cognoscere particularia, quia sunt infinita, ut patet in commento suo super illo capitulo, sententia patrum, etc.

35 [38] Vlterius errauit quia negauit omnia que hic inferius aguntur

reduci in diuinam sollicitudinem, siue in diuinam prouidentiam, sed secundum aliqua proueniunt ex necessitate materie absque ordine talis

* Ms = maurorum.

prouidentie, quod est contra sanctos; quia nichil hic agitur quod penitus effugiat hune ordinem, quia omnia que hic aspicimus, uel diuina eflicit prouidentia, uel permitit.

\3g] Vlterius errauit quia posuit vnum intellectum numéro in omnibus hominibus, ut ex tertio de anima patet. 5

[40] Vlterius, quia ex hoc sequebatur intellectum non esse formam corporis; immo dixit in eodem tertio quod equiuoce dicebatur actus de intellectu et aliis formis, propter quod cogebatur dicere ^ quod homo non poneretur in specie per animam intellectiuam sed per sensitiuam.

[41] Vlterius ex hoc fundamento posuit quod ex anima intellectiua 10 et corpore non constituebatur aliquod tertium, et quod non fiebat plus vnum ex tali anima et corpore quam ex motore celi et celo.

Capitulum quintum in quo summatim, etc. Omnes autem errores commentatoris, prêter errores philosophi sunt hii :

[42] Quod nulla lex est uera, licet possit esse utilis. ib

[43] Quod angélus nichil potest mouere, nisi céleste corpus immédiate.

[44J Quod angélus est actio pura.

[45] Quod in nulla factione tota ratio facti est potentia facientis.

[46] Quod a nullo agente possint simul progredi immédiate diuersa.

[47J Quod deus non habet prouidentiam aliquorum particularium. 20

[48] Quod in deo non est trinitas.

[49] Quod deus non cognoscit singularia.

[5o] Quod aliqua proueniunt a necessitate materie absque ordine divine prouidentie.

[5i] Quod anima intellectiua non multiplicatur multiplicatione cor- »5 porum, sed est vna numéro.

[52] Quod homo ^ ponitur in specie per animam sensitiuam.

[53] Quod non sit plus vnum ex anima intellectiua et corpore.

* Manque dans le ms. — * Ms -|- non.

Page 1