ALBERTI MAGNI
DE QUINDECIM PROBLEMATIBUS
Munich, Bibl. roy. latins, 453.
[f. 206] Incipit Albertus Magnus de Quindecim proplematibus benô ab ipso detcrminatis.
Venerabili in christo patri ac domino Alberto, episcopo quondam ratisponensi, Frater Egidius ordinis predicatorum, licet indignus, cum salute glorificare dominum in doctrinis. Articulos quos proponunt 5 magistri in scolis Parisius, qui in philosophia maiores reputantur, vestre paternitati tamquam vere intellectuum illuminatrici transmittere dignum duxi, ut eos tamen in multis congregacionibus impugnatos, vos oris vestri spiritu interminaretis.
Primus. Quod întellectus omnium hominum est vnus et idem 10 numéro.
Secundus. Quod ista est falsa siue impropria : homo intelligit.
Tercius. Quod uoluntas hominis ex necessitate uult et eligit.
Quartus. Quod omnia que in inferioribus aguntur subsunt necessitali corporum celeslium. i5
Quintus. Quod mundus est eternus.
Sextus. Quod nunquam fuit primus homo.
Septimus. Quod anima que est forma hominis, secundum quod hoc, corrumpatur corrupto homine.
Octavus. Quod anima post mortem separata non patitur ab igné 20 corporeo.
Nonus. Quod liberum arbitrium est potencia passiua, non actiua, et quod de necessitate mouetur ab appetibili.
Decimus. Quia deus non cognoscit singularia ^.
Vndecimus. Quia non cognoscit aliud a se. 25
Duodecimus. Quia humani actus non reguntur prouidencia dei.
» Ms. = singula.
Tredecîmus. Quia deus non potest dare inmortalitatem vel incorruj)tibilitatem rei mortali vel corporali.
[f. 206*5] Decimus quartus. Quod corpus christi iacens in sepulcro et positum in cruce non est, vel non idem fuit numéro semper, sed secundum quid.
Quindecimus. Quia angélus et anima sunt simplices, sed non absoiuta simplicitate, nec per accessum ad compositum, sed tamen per recessum a summo simplici.
Incipit determinatio enumeratorum.
Intellectum hominis secundam naturam inteiiectus et substanciam et diffinicionem cognoscere possibile non est, nisi et natura intelligencie et natura et substancia anime et diffinicio cognoscatur. Loquimur enim hic de cognitione que est per philosophiam et non de ea que est secundum
i5 fidem et theologiam ; que quamvis omnibus cercior sit, tamen quia a multis non capitur, ideo putatur velle difficultates euadere qui se ad theologiam 1 confert. Ideo ex intimis philosophie raciones assumentes, de natura intellectuum loquentes, de intellectu loquamur.
In philosophia igitur perypateticonim non nisi duas nouas posiciones
20 inuenimus, a se valde différentes, et vnam * in antiquo, in qua non differunt perypatetici, sed omnes vniformiter conueniunt. Illa uero in qua omnes conueniunt posicio est anaxagore qui, loquens de intellectu possibili, dicit quod inteiiectus possibilis est separatus, et immixtus, simplicissimus, nuUi nihil habens commune; propter quod quidam opinati sunt
25 ipsum esse vnum et eundem * in omnibus, et nullo determinatum ad vnum principio quo ad alterum * non determinetur. Si enim ad vnum aliquod determinetur, ut dicunt, illo necessario differt ab alio. Hoc autem quo determinatur constat quod non est de natura inteiiectus qui est omnibus communis. Aut ergo non determinatur, aut [f. 207] alio quodam
3o determinatur. Si autem non determinetur, habetur propositum, scilicet quod vnus et idem est in omnibus. Si autem alio quodam determinatur quod non est de natura inteiiectus, hoc videbitur esse contra ypothesim, quia cum nihil determinetur per aliud quod sibi non est secundum
* Ms -)- se. -- ' Ms = vna. — ' Ms + esse. — * Ms -}- quo.
aliquem modum inmixtum, sequitur quod intellectus alicui inmixtuâ sity quod non congru it posicioni.
Adhuc autem, si intellectus aliquis non determinetur ad aliquid, per id distinguitur ab omnibus aliis illam naturam non participantibus. Cum omnis cognitio sit per similitudinem, sequitur quod illorum a 5 quibus distinguitur per dissimilitudinem ^ nullam pcnitus potest habere cognitionem. Hoc autem omnino falsum est, cum intellectus possibilis sit quo omnia fieri intelligibilia.
Adhuc autem, si aliquid materie haberet intellectus possibilis, cum omnis potencia passiua que est materie, per formam quam recipit, lo formetur et distinguatur ad commune speciei per se uel per accidens, oportet quod intellectus ab omnibus a se receptis ad aliquod esse formetur quod in theofrasto reprehendit Aristoteles. Et ideo dixerunt antiqui quod nihil omnino est intellectus qui recipit ea que uniuersalia sunt per hoc quod sunt in ipso, quia vniuersale secundum quod vniuersale nuUi i5 penitus dat esse, sed potenciam quandam, sicut et ipsum vniuersale potencia quedam existit cum actu, cns secundum naturam. Exemplum huius dicebant visibile secundum quod est in perspicuo ; hoc enim, quia in perspicuo non est ut potentia physice recipiente ipsum. Ideo non accepit esse ab ipso, siue per se siue per accidens, perspicuum, nec 20 album est nec ^ sed pocius est in ipso secundum esse quod
visibili confert perspicuum, et non secundum esse quod accipit ab eo. Est enim visibile nihil aliud nisi color acceptus in esse simplici quod habet a perspicuo secundum actum quo perspicuum est in actu per lumen receptum in omnes partes ipsius in extremo et in profundo ipsius. 25 Sicut et intellectus speculatiuus siue vniuersale [f. 207^] nihil aliud est nisi forma in simplicitate sua accepta secundum esse quod a simplici habet intelligendo cuius ipsa est lumen et constitutio et ypostasis, sicut lumen corporale vita non sit et ideo colores secundum operacionem vite non habet. Lumen autem intelligencie secundum actum vite est, et ideo 3o secundum actum vite formare habet intellectuales quia intelligere est viuere sicut dicit Aristoteles; et percipere intelligibilia in theoricis est viuere secundum intellectum. Et sicut visibile est in perspicuo secundum quod perspicuum in actu luminis est determinatum ad terminum ejus quod visu percipitur, ita et intelligibile intelligencie, actu acceptum et ad 35 terminos quidditatis et substancie rei intellecte terminatum, est vniuersale quod intelligitur. Hoc igitur omnium perypateticorum antiqua est
* Ms = dissimilem. — ■ Lacune dans te ms,
posicio secundum quod eam alfarabius determinavit. Ex qua sequitur inlellectum possibilem intelligibilium omnium esse spiritualem et non omnino potenciam esse materialem ad ipsa. Et quia ad philosophos loquimur qui in talibus perfecte debent esse instructi, hiis amplius non 5 insistimus.
Post hos greci sapientes porphirius et Eustracius, aspasius et michahek ephesius .S et quamplures alii venerunt post alexandrum qui epicuro consentit, qui omnes intellectum hominis intellectum possessum et non de natura intelligencie existentem esse dixerunt. Et quod greci
lo sapientes possessum, eundem arabum philosophi Auicenna, Auerroys, Abubacher et quidam alii adeptum esse dicebant, quia id quod possessum est aliud est et alterius nature a possidente. Dicunt enim quod cum anima intellectualis hominis sit ymago tocius orbis et sola omnis orbis capax et forma organico corpori deputata per nature conuenienciam,
i5 necesse est ipsam esse ymaginem [f. 208] intelligencie illius que est decimi orbis. Qui orbis est spera actiuorum et passiuorum, cuius intelligencie instrumenta sunt calidum, frigidum, humidum et siccum, rarum et densum et alia que in elementis inueniuntur, non quidcm secundum se, sed secundum quod hec a virtutibus celestibus mota informanlur.
20 Ymago autem talis intelligencie non omnino potest esse pura et simplex sicut est natura intelligencie prime et simplicis. Si enim talis esset, non esset forma organica primo et per se, quia natura intelligencie simplicis non est organica. Anima autem de natura sua est organica, et ab ea habet corpus quod ipsum est organicum. Et ideo dicit Auerroys que est in
25 corpore est a diuersitate que est in forma, sicut diuersitas organorum est a diuersitate potenciarum et virium que sunt in anima. Si enim anima sine potenciis secundum se ipsam diccretur, et quod a diuersitate organorum corporis esset diuersitas potenciarum, sequeretur quod ipsa secundum se posset quolibet uti organo, cum secundum se ipsam non esset
3o magis determinata ad vnum quam ad aliud. Et sic sequeretur tectonica tybicines indui, etc., inconueniencia que contra pitagoram concludit aristoteles. Hac tali posicione facta sequitur quod sicut se habet intelligencia decimi orbis ad intelligencias orbium superiorum, ita se habet anima intellectualis que est in homine ad intellectus superiorum orbium. Ideo
35 quia sicut intelligencia decimi orbis possesse et adepte sunt formaliter intelligencie superiorum eo quod informant ipsam ad operationem intelligencie; ita in anima sunt lumina intelligenciarum adepta et possessa ab
* Lise\ : Michael Ephesinus.
^ ig ^
illustracione intelligibilium. Et sicut intelligencia ultimi orbis se habet ad potencias elementorum, sic se habet anima ad distincciones et ope[2o8^]raciones organorum. Si quis autem diceret quod non est intelligencia que operatur in spera actiuorum, sed natura, quicumque hoc dicit philosophiam nescit. Totum enim opus nature probatum est esse opus intelli- 5 gencie per hoc quod cum racione finis format et operatur diuersa, tam in plantis quam in animalibus et in omnibus que perfecte sunt nature; quod natura facere non potest, eo quod natura non est aliquid nisi ad vnum. Propter quod eciam anima quae non attingit ad perfeccionem ymaginis intelligencie nisi ex parte, illa quoque intelligencia comparatur 10 ad elementorum virtutes sicut sensibilc et uegetabile, a diuersitate deprimitur ad vnum, et non sequitur diuersitatem ipsius ymaginis. Et ideo omnis yrundo ad unum modum facit nidum ^ et omnis aranea similiter facil telam. Sed non omnis homo similiter facit domum, vel uestem, vel quodlibet operum suorum. Ex hiis de necessitate sequitur intellectum is hominis a tali natura anime que organica est, esse possessum et adeptum a natura superiori ; et quanto magis auertitur ab inferiori veritate, tanto magis intellectum suum proprium adipiscitur, accquirit et possidet; et quanto magis conuertitur ad organa, tanto magis obumbratur et cadit ab intellectu, et bestiale, arbor, etc. efficitur, perdit intellectum et déclinât 20 a natura hominis; et hoc est quod dixit Aristotcles quod secundum prudenciam dictus intellectus non equaliter videtur inesse animalibus sed neque hominibus. In hac autem adepcione nobilissima omnes perypatetici radicem dixerunt immortalitis, et per ipsam homines in deos transponi et transformari. Et taies platonis philosophia quasi semideos 25 appellauit. Ex hiis autem facile conicitur quod cum id quod est ymago intelligencie ex ea parte qua comparatur ad qualitates elementares nec minoris nature sit, nec minoris potencie, nec minoris puritatis, quod anima vnius non est anima alterius, ergo possidens imo non idem quod possidens in alio. 3o
Cum autem hoc conceditur, [209] necesse est, cum secundum potencis^m et adipiscenciam , secundum esse différant possessa et adepta, sequitur necessario quod intellectus possessi et adepti secundum esse singulariter différant in quolibet. Cuius exemplum valde conueniens est quod dicit Aristoteles, in II de anima : quamuis enim perspicuum 35 sit in igné, et aère, et aqua, et quibusdam lapidibus et uitro ex conueniencia cum perpetuo superius corpore, tamen secundum singulare differt
* Ms = vnum.
in quolibet ipsonim. Secundum îgitur posîcionem non sequîtur qaod vnus necessario intellectus secundum esse sit in omni bomine sed pocius secundum esse singulariter différât in quolibet ipsonim. Vtrum autem in omnibus orbibus sint intelligencie différentes secundum substanciam 5 aut in omnibus sit lumen prime cause operantis ad modum intelligencie, différentes in illis secundum esse quod habet in illis sicut videtur sentire, auerroys, Alpetra, etc., ad presens non est disputare, quia quicquid istomm dicatur, semper habetur de necessitate quod non vnus intellectus possibilis numéro est in omnibus hominibus, et hoc hic intendimus.
lo Auicebron autem in libro quem fontem vite appellauit alia via
processit, quamuis enim se perypateticum profiteretur tamen stoyconim et precipue platonis cognita est secutus, ex uno tamquam paterno intellectu uolens producere omnia, propter quod triplicem distinxit materiam : eam que primo determinatur forma substanciali, et eam que determinatur
i3 prima forma corporali, et eam que determinatur prima corporeitate. Primam autem formam dicit esse intelligenciam siue intellectuale ex qua dicit multiplicatas esse substancias intellectuales et animas; quantitate autem dicit determinatam materiam corporum celestium ; et contrarietate dicit determinatam esse materiam phisicorum generabilium et
20 corruptibilium. Et secundum huius posicionem planum est omnem intellectualem naturam in hoc uel in illo acceptam esse singularem.
Nunc autem vnum intellectum numéro esse in aliquibus pluribus ex [209^] omnibus posicionibus constat hoc falsum esse secundum philosophiam. Quod unus numéro intellectus acceptus secundum esse sit in
25 omnibus plus sequitur quod eciam hoc quod dicunt non est intelligibile, quod communis animi concepcio quam greci anxioma, quod quicquid secundum esse est in multis multiplicatur in illis, et esse quod habet in vno non habet in alio.
Quod autem anaxagoras dicit quod intelligencia nihil habet com-
3o mune, de natura et essencia intellectus dictum est non de esse. Constat enim quod secundum esse intelleaus coniungitur continuo et tempori, et quod coniungitur continuo et tempori multis et multis modis est immixtum. Et omnium horum exemplum est natura perspicui in celo et igné, et acre, et aqua, lapidibus et vitro.
35 Non ergo tantum secundum theologos falsum est quod dicunt, sed
etiam secundum philosophiam ; cuius causa dicti est ignorancia, quia multi parisienses non philosophiam, sed sophismata sunt secuti. Hec ergo questio est ad primum.
Secundum est quod dicunt hanc falsam vcl impropriam : hotno intelligit, quod non dicit nisi qui philosophie et sui ipsius habuit ignoranciam ; quia in philosophia determinatum est quod homo solus est intellectiuus, et quod intelligere propria et connaturalis operacio est 5 hominis, que si non sit impedita summa est hominis félicitas. Per hoc patet nullam in mundo adeo propriam sicut hanc : homo intelligit. Cum enim proprium sit quod omni conuenit et soli, et sicut dicit boecius quod proprium de substancia manat et substancialibus, non erunt proprium hominis sentire et vegetari, sed solum intelligere. 10
Adhuc autem, cum ^ non sit proprio verior quam illa in qua connaturalis et proprius actus attribuitur illi cuius est proprius et connaturalis, manifestum est nullam inter omnes proposiciones esse veriorem quam istam : homo intelligit, sicut cum dicitur lux lucet, et albedo uisum disgregat, calidum calet et cetera huiusmodi; nisi forte velit dicere intel- i5 lectum [210] nihil esse hominis quod ualde est absurdum. Sequitur enim id quo homo homo est, nihil esse hominis, quod nunquam aliquis opinatus est, quia hoc intelligibile non est. Omne enim quod ab aliis sui generis speciebus distinguitur, oporlet quod aliqua différencia ultima et connaturali, quam essencialiter participât, distinguatur ab aliis, ut ineui- 20 tabiliter in vii^ prime philosophie probatum est. Intellectuale autem est ultima différencia ^, ut omnes stoici et perypatetici confitentur. Si forte dicant quod intellectuale inest homini ut natura et potencia, sed actum et operacionem non habet in ipso, hoc omnino absurdum est, quia sequitur quod natura propria destituatur operacione quod absurdum est. Si autem 25 forte dicant quod raciocinari proprius actus hominis est et non intelligere, hoc ualde imperiti hominis non dictum sed figmentum est. Quia si quis subtilius ista intuetur, raciocinacio nunquam fit nisi in intellectu componente et diuidente informetur. Est ergo iniellectus secundum naturam aut operacionem ^, magis ergo est homini proprium intelligere quam racioci- 30 nari. Si autem velit dicere quod intelligere superiori nature conuenit ut angelice et ideo inferiori non potest esse proprium ; primum quidem contra hoc est quod philosophus extra metas philosophie fugit, quia non est philosophicum. Distinccionem enim angelorum per reuelacionem
J Ms = quod. — ■ Ms -\- est. — • M§ = raclonem.
spiritus et non per philosophiam sunt accepte. Si autem dicatquod secundum philosophiam sunt inteliigenciarum ordines, et illis et non homini conuenit intelligere, et hoc iterum absurdum est, quia nihil prohibet quod id quod per analogiam dicitur, proprium esse pluribus diuersis
5 modis. Si vero hoc intendit quod quidam arabum philosophi dixerunt intellectum alicuius agentem esse extra animam, qui est ut sol et ut ars ad materiam sustinuit, et hoc valde débile dictum est; quia hoc dato, non sequitur quod homo intelligat proprie et vere; quia quamuis illa intelligencia que est ut sol solium [210^] lucens et ad esse lucere omnia
10 formans, et sicut ars materie formas artis ex se ipsa influens, tamen influencia luminis istius intelligencie per esse in anima est, et ita informat animam ad intellectum et operacionem intellectus; sic sol omnia format lucencia ad illuminacionis formam et operacionem. Et sicut illa proprie et vere dicuntur luminaria et lucendi actum habencia ; ita proprie
i5 dicuntur intellectuales et operacionem intellectus habentes, quia id quod est actus superioris nihil prohibet secundum esse participatam esse difFerenciam et substancialem nature inferioris, sicut patet in omnibus que per formam et substanciam générant. Adhuc tamen quamuis sustinendo posicionem ita dicamus, tamen non est probatum hoc quod dicunt
20 verum esse. Absurdum ergo est omnino hoc quod dixerunt in secunda ficcione.