Gaillard Delsoler
Immo contigit quod, cum in civitate Burd. quedam rixe surrexissentS ipse cornes conjunxit se cum parte Golumboram contra partem domini Rustandi, et multum gravayit partem Rostandi que nolebat se ab eo defendere quantum posset. Demum accidit quod de utraque parte fecit majores et pro pace facienda fecit eos ponere in manu sua; et cum posset tune facere pacem optimam ad votum et dominari omnibus, partem Rostandi et ipsum, eos scilicet quos tenebat, incarceravit, partem autem Columborum dimisit; et illa discurrens per villam illos de parte Rostandi gravavit, et alios fugando et occidendo multos, et hospicia spoliando ; et postea infinitos comes de consilio Willelmi Ramundi Columbi ejecit de civitate, secundum quod ipse Willelmus et sui voluerint; et postea omnes tam captos quam éjectes redimere fecit, ita quod tempore sui regiminis, exceptis mortuis hominibus inflnitis, civitas seu villa Burd. deteriorata est in quinquaginta milibus marcarum sterlingorum et ultra, et tota die deterioratur, quia pars Columborum vigilat denocte, timens semper alios qui sunt extra et sunt in pessimo statu.
Item comes in adveatu suo primo receptus fuit apud Regulam et Vasatum' honorifice, set postea de consilio Willelmi Ramundi recepit obsides de Régula, et illos de Pynibus* qui semper fuerant fidèles domini régis Anglie captos retinuit usque modo et adhuc tenet. Illos qui reddiderant olim villam régi Francie fecit dominari, qui tôt gravamina cum ipso comité, et comes cum ipsis, intulerunt popularibus, quod non potuerunt illos sustinere ; unde aliquos de illis qui faciebant malum et erant proditores régis expulerunt occasione taUie quam imposuerunt malo modo et intolerabili, non tamen contra dominum àliquid attemptando, set illos tantum persequendo. Quod cum Willelmus Ramundi vidit, procuravit quod senescallus et communia Burd. cum magna alia multitudine venirent supra Regulam ut illos sues amicos posset restau* rare et alios reprimere qui villam tenebant et tenent ad opus régis melius et fidelius quam alii faciebant; unde destruxe* runt et depopulati sunt illi de exercitu terram illam, et, exceptis hominibus multis mortuis, deteriorata est villa Régule in quinque milibus marcarum et ultra; et pejus fuisset, si magister Templi et Henricus de Wengham non venissent, qui treugam fecerunt ibi usque ad festum instans sanoti Johannis.