La Réole et Bazas
3 Illi de Pinibus qui capti fuerant apud Burdegalam post con-
flictum habitum ibidem inter Columbinos ex una parte et Rostandum de Solio ex altéra. (Rymer, 13 juin 1252).
Item signiâcant predicti nuncii domino régi quod secundum quod fecerat cornes in villis nominatis volait facere apud Vasatum, quia de consilio Wilielmi Ramundi Golumbi predilexit Willelmum Arnaldi de Ladils et Menaldum Guitarin et eorum amicos, et oppressit Bertrandum de Ladils et Amaldum de Ladils et eorum amicos; unde accidit quod cornes volens habere redempcionem de istis, sicut habuerat de Burdegalensibus, vel alias eos gravare, de consilio Wilielmi Ramundi Golumbi petiit obsides apud Vasatum. Quod videntes Bertrandus de Ladils et Arnaldus prefati, timentes iilud idem fieri sibi a comité quod factum erat Burdegale et Régule, scilicet quod, postquam eos haberet nomine obsidum, quod eos caperet, incarceraret usque ad mortem vel redempcionem, et alios eorum amicos exularet usque ad redempcionem, secundum quod fecerat Burdegale ut dictum est» ad ecclesiam confugerunt et intus steterunt quamdiu comes fuit in villa; ita quod naturalia inhoneste oportuit eos facere in ipsa ecclesia. Menaldus autem Guitarin et sui, facti superbi propter comitem, multa gravamina illis de villa intulerunt, ita quod verberabant probes homines, percusserunt eos cedendo et vulnerando in platea communi. Item plus fecerunt quia arma acceperunt et cum armis villam régis descurrerunt, et magnum virum de villa, scilicet Petrum de Ladlis {sic) occiderunt, et quemdam domisellum et quemdam alium probum hominem de villa et ultra triginta probes homines ad mortem vulnerarunt; propter quod populares insurreierunt et se congregarunt. Quod videntes dictus Menaldus et sui ad jus (et) venire pluries et conpetenter vocati noluerunt, propter quod secundum foros et consuetudines civitatis habent eos in defectu a jure, et propter eorum mala facta gravata est civitas in expensis mille marcarum, exceptis détérioracionibus et dampnis aliis civitatis ob hoc quod est in mille marcis et ultra. Item comes abstulerat de consilio Wilielmi Ramundi Golumbi et suorum de Régula dominis Gualhardo de Ladlis {sic) et Petro fratri suo, qui sunt probi magni homines etâdeles, terram eorum scilicet Cogotmot, de qua fuerunt in seysina octuaginta annis et ultra, et recepit de collecta tria mûia solidorum Burdegalensium. Item vexavit eos coram se occasione juris, ita quod duellum fuit ârmatum inter homines eorum, set noluit comes duella illa expectare, set dixit quod ponebat in manu episcopi quando vidit quod illi defendere se volebant viriliter et pecuniam sibi dare nolebant. Postea, cum episcopus teneret factum in manu, non servavit quod promiserat, quia non poterat pecuniam extorquere, et terram iterato occupavit; propter quod ipsi et eorum terra dampniâcati sunt in ducentis marcis. Omnia ista dampna contige-
runt propter culpam coraitis, quia tenuit partes, sicut notorium est et manifestura apud omnes.
Exceptis aliis gravaminibus infinitis que fecit in terra Vasconie gravando barones, civitates et villas, exaltando illos qui retroactis temporibus fuerant fegi infidèles sicut in guerra de Navarra et alias, et deprimendo illos qui fuerant et sunt lideles, secundum quod publiée dicitur, et est fama comraunis, et omnia fecit de consilio Willelrai Raymundi ut dicitur, propter quod terra nostra Vasconie deteriorata est propter suam culpam in centum milibus marcarum et ultra ; unde regia magestas provideat statum terre ne majus periclum formidetur, et propter hoc consulunt dicti muncii bona fide quod amoveatis comitem, nec redeat ad partes illas, et mittatis filium vestrum dominum Edwardum dominum nostrum, in adventu quorum {sic) omnia erunt in pace, si vos ire nolletis.
British Muséum. Additional Charters^ n? 3300.
Querimonia Willelmi de Ermandars,
Proponit coram domino rege ejus fidelis V^illelmus de Harmandars* miles quod, cum eo tempore quo dominus Nicholaus de Molis erat senescallus in Vasconia, idem Nicholaus tradidisset castrura Montisferrandi [at]que custodia[m] Sanctio Arnaldi d'Armandars patri suo, idem Willelmus et pater suus, quia erant fidèles domini régis Anglie, juverunt dominum regem Anglie de guerra quam rex Navarre faciebat domino régi Anglie; propter quod rex Navarre apsavit* et destruxit terram dicti Willelmi quam pater dederat sibi in partem ; in quo fuit dampnificatus ad valorem decem milium solidorum morlanorum. Item de guerra illa tenet adhuc rex Navarre octo horaines dicti Willelmi.
Item proponit dictus Willelmus quod, cum dominus Simon de Monteforti comes Leicestrie venisset pro domino rege in Vasconiam, mandavit curiam suam, ad quam curiam cum Willelmus dictus et alii milites de Labort notati venissent, dictus comes cepit et detinuit violenter ipsum Willelmum cum multis de aliis sine reclamacione que non fiebat aliqua de ipsis, et ipsi oferebant justiciam cuilibet qui reclamacio-
1. Armandarits. Basses-Pyrénées, canton d*Iholdy, arrondissement de Saint-Palais.