‹ Simon de Montfort, comte de Leicester: comte de Leicester, sa vie (120?-1265Chapitre 194 sur 232 · Lados. Gironde, arrondissement de Bazas · texte numérisé non relu

Lados. Gironde, arrondissement de Bazas

rio de Maloleone ^ inter ipsum et ejus adversarios pax et concordia fuerat reformata, sicut per ipsorum litteras exinde confectas poterat apparere. Quare dicebat dictus miles quod super illud non debebat nec poterat conyeniri, presertim cum cornes in ipsum jurisdictionem aliquam non haberet, et ipse coram domino Gastone suo vero domino paratus esset in omnibus et super omnibus stare juri, et dominus de ipso vellet justicie plenitudinem exibere. Set cornes, spretis illis racionibus diem ad prelium assignavit. Demum dominus G. de Ânglia rediens duelli termino imminente adiit comitem sepedictum, et ipsum amicabiliter exoravit ut nollet ei tam manifestam injuriam irrogare, set quod in premissis malefecerat emendaret, vel saltem super hoc judicium curie expectaret; super quo cornes ipsum noluit exaudire. Set pugnaturos fecit campum ingredi cum omnibus armis suis, quanquam pars adversa ad instanciam dicti G. esset parata de composicione tractatum suscipere antequam campum intraret, si comiti placuisset. Tandem postquam ingressi fuerunt campum, juxta voluntatem comitis composicio intervenit in grave dicti Am. Bern. dispendium et maximum detrimentum, quia pars ipsius Arn. Bern. et domini Gastonis, qui veniens de Anglia, antequam ad propria remeasset, improvisus cum paucis sociis ad campum venerat sine armis, ut gravius periculum vitaretur, quod dicto domino G. et suo militi dicebatur per aliquos âde dignos et comitis sectarios et si dictus Arn. B. videret iminere, sustinuit et recepit; et composicionis. ténor extitit quod dictus miles .c. marcas daret comiti pro expensis, et pro injuria imposita sine maleâcio reciperet signum crucis et suo tempore transfretaret» quam composicionem comes protenus violavit, faciens auferri militi contra illam equum et omnia arma sua; et fecit (?) domino Gastoni graviorem quam ipse tune vel ejus predecessores passi fuerint contumeliam irrogari, querens occasionem, sicut ex multis conjecturis presumi poterat et pro certo creditur, in ipsos gravius et periculosius irruendi. Quam contumeliam, licet in presencia plurium sit iUata, ex quo dôbet atrocior judicari, pre confusione tamen nimia et pudore ego dicti domini nuncius vobis speciôcare vereor in publico, set ipsam revelabo domino régi verbo tenus in secreto.

Item, cum dictus Gasto super predictis injuriis et aliis quas dictus comes baronibus et burgensibus inferebat, et dominus G. propter régis reverentiam sustinebat, suum capellanum in Anglia destinasset, et dominus rex misisset in Wasco-

1. Savari de Mauléon. Mauléon, chef-lieu d'arrondissement des Basses-Pyrénées .

nUm vea^rftbiles viros dominos Nicholaum de Mules et Drocoiiem de Barentines ^ ut ipsi hec facerent emendari et compouereut in ter dictes comitem et barones, baronibas propter hoc in ipsorum presencia constitutis et volentibus mandatum regium adimplere, cornes, spreta eorum jurisdictione, cum coram predictis haberetur de composicione tractatus, totum castrum de Lados dirruit et destruxit, et in hoc, dicto militl et domino G. quem contingit ejus injuria sicut sua, ad valorem .m. marcarum argenti dampnum intulit, et ante dampnificaverat dictum castrum destruendo et comburende, et redditus percipiendo ad valorem .c. marcarum prêter verecundiam et pacis violacionem.

Item, quando dominus Boso de Majestate cornes Bigorre dominam Matam filiam suam domino G. tradidit in uxorem, assignavit ei pro dote totam hereditatem quam habebat vel habere debebat in Cabanes et Confolens, et partibus Lemovicensibus. Ëo * vero viam universe camis ingresso, ad restitucionem illius hereditatis domina Helis que curam iilius patri* monii tune gerebat se per patentes litteras obligavit, quod, antequam racione dominii aliquid perciperet in Bigorra» juxiA cognicionem curiarum de Cabanes et de Confolant do* mino Gastoni nomioe uxoris sue restitueret quicquid habebat vel habere debebat racione comitis supradicti. Set cornes Simon, contra ipsius voluntatem et juris ordinem, comitatum Bigorre occupavit nomine Escurvati [sic) filii dicte Helis, ad quam tota comitatus Bigorre successio pertinebat, et herediûtem que ad memoratum comitem Bigorre in partibus de Cabanes et aliis supradictis pertinebat maliciose retinet et reddere contradicit pluries requisitus, cigus hereditatis redditus valent annuatim .d. marcas argenti.

Item predictus comes Bigorre et domina comitissa uxor sua tenebantur in magne pecunie quantitate, pro quibus dominus G. fidejusserat apud quosdam creditores terre sue, et quando comes Simon adeptus est comitatum, promisit comitisse et ejus curie bona flde quod quemadmodum perciperet redditus comitatus, domino Gastoni et ejus hominibus et ceteris creditoribus de prenominatis debitis satisfaceret oompetenter; hoc idem promisit de debitis comitis Armania-

Page 1