Lettre patente du 22 janvier
2. Le témoignage de Simon de Montfort dans ses réponses à G. de B. est en contradiction formelle avec ce passage : • Et post mortem do-> mine HqL de Monteforti (texte fr. • e après la mort dame Aaliz de Montfort qui tint la terre de Chabsneis ») assignavimus diem dicto Gastoni et Raduifo de Curtenay in partibus de Chabanes ad audiendum et terminandum de jure querelas inter ipsos existentes super terra de Coffolent et de Chabanes; qua die..., etc. i Ei. sur B^ytmnt, II, 576.
censis, ad quorum solucionem se astrinxit proprio sacramento. Set cum comités supradicti domino Gastoni et ejus hominibus dum viverent tenerentur, cornes fidem datam et prestitum sacramentum non observans, licet diu perceperit redditus supradictos, ipsis tamen satisfacere renuit, et récusât pluries requisitus, quod non possent amodo sustinere.
Item cum dominus G. et ejus predecessores in Bigorra francagia seu guidagia in pluribus locis perceperint ab antiquo, cujus antiquitatis memoria non existit, comes Bigorritanis inhibuit \iva voce ne predicta guidagia solverentur.
Item cum dominus G. in Marciano et Gavardeno* pedagia percipere debeat sicut predecessores sui percipere pacitice consueverunt, dominus comes per terram Armanici" {sic) fecit (?) commeantes transire, que terra de régis Anglie feodo non existit, et ibi recipit pedagia, ut dominus Gasto jure sibi debito defraudaretur.
Item spoliavit eum possessione dominii castri de Ideu, in partibus Marciani.
Item compellit milites Marciani domino Gastoni subjectos contra ejus et antiquam consuetudinem coram se stare juri nomine terre Armaniaci, et penas seu loges domino Gaston! débitas ab ipsis exigit et extorquet.
Item in vicaria sive villicacione Marciani que ad dominum G. de jure et consuetudine noscitur pertinere, posuit de novo vicarium in ipsius prejudicium et regalis feodi diminucionem.
Item cum Bigorritani de antiqua consuetudine ad curiam Morlanensem suas per appellaciones déférant questiones comes predictam consuetudinem violât et infringit.
Item cum initis treugis inter dominum G. et Droconem de Barentines quidam miles de posse comitis, dictus W. Arn. de Sancto Albino cepit et rapuit vaccas Gavarreti et eas reduxit seu tomavit ad castrum novum de Meynes quod erat in comitis potestate, quod comes noluit emendare, que valebant .c. libras morlanorum.
Item datis treugis et firmatis, homines comitis ceperunt quemdam hominem Bidot de Saubonaes cum uno equo et m. solidis morlanorum, et ipsum post ad caudam equi trahentes postmodum suspenderunt.
Item factum de Saut de quo dominus rex prômiserat quod sibi infra certum terminum justiciam exiberet, comes rogatus a domino G. quod illud ad memoriam régis reduceret, oblivioni se asseruit tradidisse; et cum post terminum a do*
i . Le Marsan et le Gavardan, pays du département des Landes. 2. L'Armagnac.
mino rege preflxum jam fere trienniaiu sit elapsum, adhuc dominus G. super illo non potuit justiciam obtinere.
Hec sunt que specialiter a domino 6. contra comitem proponuntur; generaliter omnes suos amicos opprimitet infestât, et inimicos sibi réconciliât et exaltât, et in talibus locis eos coUocat quod ex vicinitate ipsorum circa vitam et sanguinem posset, nisi sibi diligenter prospiceret, periculum iminere. Que omnia cum a potestate régis procédant, sibi postulat dictus Gasto humiliter emendari, et a similibus in posterum abstinere. Alioquin hec non posset nec vellet diucius toilerare.
British Muséum. Additional Charters, w° 3S03.
Querimonia decani Sancti Severini.
Proponit coram vestra regia majestate, domine Henrice rex, Guilhardus decanus vester Sancti Severini Burd[egalensis] domini pape capellanus quod nobilis vir Simon de Monteforti cornes Leycestrie gerens vices vestras in Vasconia fecit occupari et adhuc detinere dicitur occupatas vaccas suas et boves et animalia, ad valorem trium centum marcarum argenti ; de fetibus et fructibus quatuor animalium percepisset idem decanus ad valorem centum et viginti marcarum argenti a tempore occupacionis usque modo; unde petit idem decanus per vos dictum comitem conpelli ad restitucionem dictorum animalium cum perceptis et percipiendis, quod estimât centum et viginti marcas, vel ad estimacionem omnium animalium et fructuum etfetuum predictam sibi çondempnari. Item dictus comes fecit vineas suas maturas vendemiari, de quibus idem decanus percepisset sexaginta duo dolea.vini et ultra, que valebant octoginta marcas et ultra. Item fecit dictus comes bladum suum occupari injuste ad valorem sex marcarum, que omnia sibi reddere contradicit; unde petit dictus decanus dictum comitem in predictis proximo octuaginta sex marcas sibi per vos çondempnari.
Item proponit dictus decanus quod, cum Arnaldus d*Agassat domisellus, nepos ipsius, in morte sua dimisisset sibi totam terram suam et filios suos infantes et pupilles adhuc in tutela et balliva, et dictus decanus teneret totam terram predictam, idem comes ipsam terram de manu ejus auferens fecit occupari injuste in ipsius et dictorum infancium non modicum prejudicium et gravamen; unde petit decanus ipsum comitem ad restitucionem dicte terre cum perceptis et
percipiefifdis, que estimât ad valorem quingentarum marcaram, faciendam sibi per tos conpelli pro se et pupillis prefatis. Item cum haberet in balliva et tatela Arnaldîntmi Lamberti uepotem suum filium quoadam Amanenii {sic) fratris sm, et dictum Arnaldinum in rébus suis dampniflcaTerit injuste, ip^ vel mandatum suum, in centum marcis, petit pra se et dicto Arnaldino ipsum comitem ipsis in dictis centum marcis ar* genti condempnari.
Item proponit idem decanus quod cames prefatus inhibuit et fecit pupplice inhiberi ne ipse decanus civitatem Burdega* lensem introiret, et quod aliquis non venderet sibi aliqmd, nec cum eo coUoquium haberet vel commercium , nec in aliquo sibi participaret, in sui et clericalis ordinis prejudicium non modicum et gravamen ; quam injuriam nollet sibi fuisse illatam prp centum marcis argenti ; unde petit dictum comitem in centum marcis sibi propter hoc condempnari.
Item proponit idem decanus quod, cum esset electus in decanum, idem comes inpedivit injuste confirmacionem sue electionis, inhibendo domino Burdegal. archiepiscopo et etiam per inpressionem cominando seu concuciendo ne electionem factam de ipso conârmaret; propter quod oportuit ipsum decanum pro conârmacione optinenda habere reeursum ad curiam romanam, et in eundo et ibi morando et re^ deundo ipsum et ecciesiam suam gravari expensis ducentarum marcarum et ultra. Item in curia romana fuit dictas comes duabus ricibus dictum decanum defamando et procurando eum de terra domini régis injuste extrahi^ et ad euriam prefatam personaliter vocari et retineri: propter quod Tocatus fuit ad romanam curiam, ex qua re oportuit eum ire et pati expensas ducentarum marcarum et ultra prêter injuriam et contumeliam quam nollet sustinuisse pro centum marcis argenti; unde petit ipsum comitem in prefatis proximo summis que faciunt quingentas marcas argenti condempnari, et de prefatis omnibus per regiam magtdstatem exhiber! justicie complementum . Hec petit, salro sibi beneâcio addendi, minuendi, seu etiam immutandi cum expensis £aetis in prosecucione sui juris super faciendis, justiciam implorando cum protestatione quod, si super premissis ommbus satisfacio non fieret débita, juri suo nullum prejudicium generetur * .
British Muséum, Addttional Charters, «• H9S4.
i. Toutes les sommes d'argent ci-dessus additionnées font un total de 1C06 marcs d'argent. La pièce qu'on vient de lire porte la mention suivante : c Purehased at Moore's sale, lot 12, 28 apr. 1856. •
xxvn
Querimonia Ayquilini de La Sparre.
Proponit coram regia maiestate vestra, domine Rex, Âyquilinus Willelmi de Ssparra (sic) ^ vester fideiis baro, quod dominas Symon de Monteforti cornes Leycestrie occupavit vel mandatum saum quindecim dolea vini que dictus A. habebat pênes se et possidebat» valentia viginti marcas et ultra ; que vina dictus eomes solyere noluit vel recredere dicte Âyquilino pro ipsis cuilibet justiciam offerenti ; unde contigit quod, cum cornes teneret, vel mandatum suum, yina predicta, deteriorata fuerunt et inutilia reddita dicta vina ; propter quod occasione yinorum cornes occupari fecit boves et vaccas et animalia dicti Ayquilini ad valorem c. marcarum et ultra ; unde petit predicta cum perceptis et percipiendis sibi restitui dictus Ayquilinus a dicto comité.
Item proponit dictus A. quod mortua domina de Graian^, idem A. dictam terram Graian que movet de suo dominio et eam cum alia terra sua tenet a domino rege jure suo occupavit, eo quod dicta terra, ut dicebatur, debebat devolvi ad hominem de dominio régis Francie existentem ; et cum dictus A. teneretet possideret dictam terram, dictus cornes vel mandatum suum dictam terram sibi abstulit per iniquum judicium curie sue, conpellendo eum litigare in curia sua inqua judicabant inimici sui de hoc quod debebat ventilari in curia dicti A. ; et eum de ipsa dissaysivit in magnum ejus gravamen ; post hec dictam terram tradidit pro pecunia in dominium alienum, in ipsius et domini régis prejudicium et gravamen, licet semper super hiis justiciam dictus Ayquilinus offerret; unde petit se reduci in pristinam possessionem, et super per* ceptis et percipiendis ezpensas petit et emendam.
Item proponit dictus Ayquilinus quod, mortuo domino de Broilh, ipse dictum castrum quod movet de ipso et tenet illud cum alia terra sua de domino rege jure suo, similiter occupavit, eo quod debebat, ut dicebat, devolvi cum suis pertinenciis ad hominem de dominio domini régis Francie .s. uxorem Roberti Gombaut de Gosnac ; et cum dictus A. teneret et possideret dictum castrum de Brulh et pertinencias, dictus comes ei abstulit dicto modo, vel mandatum suum, dictam