‹ Simon de Montfort, comte de Leicester: comte de Leicester, sa vie (120?-1265Chapitre 223 sur 232 · Ms. : consulciere · texte numérisé non relu

Ms. : consulciere

castris comitis Warennie ad dominum Symonem juniorem de Monteforti in Sussexia devolutis. Quapropter obsidio de Pevenesel eidem demandatur circa festura béate Marie Magdalene. Munitionibus igitur tocius Anglie per ordinacionem comitis Leycestrie dispositis, Marchiones una cum domino Rogero de Leyburne, comitem timentes, in Walliam diffugiunt apud Kermerdin^ intérim latitantes. Regina autem Anglie virile quid in animo volvens, et thesauros infinités efFundens, exercitum copiosum super Angliam de diversis nationibus aggregat; sed comité Leycestrie, tocius Anglie exercitu apud Cantuariam adunato, et portus strenue navaii manu et piratica muniente, conatus ejus in irritum cesserunt. Intérim ab Urbano papa legatus dirigitur in Angliam Gwydo Sabinensis episcopus ; sed obsistente comité Leycestrie aditu regni ei denegato Bononie se committit, parum ab exercitu regine remotus. Unde clanculo non semel sed iterum diriffens nuncios, quosdam episcopos Anglie sub interminationem (sic) sentencie ad se invitavit; sed illis minime valentibus transfretare, portubus cunctis artius custoditis, sese super mandato ipsius excusant. Unde iterata sentencia eos excomunicando ab officii executione suspendit, illis a sua sentencia prius ad apostolicam appellantibus ; qui, infecto negocio pro quo venerat rediens, decedente papa Urbano in sede apostolica ei succedit, anno incarnati Verbi m®. cc°. Ixiiij®, regni vero Henrici régis Anglie anno xlix®.

Exhausto etiam thesauro regine, exercitus ejus dilabitur, quibusque proprios fines invisentibus. Comes vero Glovernie videns filios comitis in immensum efferri, invidet, quia nec clam nec palam eorum glorie detrahere non cessavit. Unde capta occasione discordie inter ipsum et primogenitum comitis domini Henrici de Monteforti, multis inter eos habitis, tandem ad Gloverniam trahitur comes, cupiens ejus animum si quo modo posset placare; sed nichil proficiens, tandem apud Herefordiam convenitur, Marchionibus omnibus intérim ad comitem Glovernie adunatis, et ipsum ad discordiam instigantibus. Sed dum ista' aguntur apud Herefordiam, dominus Edwardus, privato nuncio a comité Glovernie et Marchionibus accepte , quadam die eques cum custode sibi adhibito et aliis extra villam Herefordie spaciatum eunte, et cursu equorum illustrium delectato, tandem uno in quo confldere poterat reperto, a consociis per fugam dilapsus ad Marchiones non longe positos se trans {Fol. 53^ a) tulit.

1. Caermarthen ou Carmarthen, dans le comté du même nom, sur le Towy, et près de l'embouchure de ce fleuve.

Page 1