Ms. : istam
Jtaque, parte comitis Leycestrie per ipsius elapsum deteriorata, dudum quidem regein Alemannie de Wallingeford usque ad castrum de Kenillewrth. transtulerat, comitisse custodia castri Dovorie commissa, cum Leulino principe Wallie fédère composito, eidem castrum quod dicebatur Matildis consignât; quod statim usque ad solum diruit terrequc coequavit, obsidibus a comité ei traditis remotius in Cambriam transmissis. Indeque senciens se cornes undique a Sabrina circumceptum, filio suo Symoni juniori mandavit ut, copiis undecumque contractis (?), ei circa Sabrinam occurreret; quod et facere maturavit. Exercitu enim coUecto, primo Wintoniam vi ingressus et spoliis suis ditatus, omnibus Judeis ibidem repertis trucidatis, quibusdam Londoniensibus sibi sociatis, per Oxoniam transiens versus Kenillewrthe iter maturavit. Neque intérim Edwardus cum suis quieti induisit; quin immo multa pervagando castrum Bristowye recuperavit, Monemutam insuper per comitem Glo vernie, et per se Breckoniam et Hayam* atque Huntindone, prius novo Castro ultra Breckoniam a Leulino a fundamentis everso. Post festum igitur beati Pétri que dicitur ad vincula', Symon junior circa castrum de Kenilewurth. applicans, et per exploratores domino Edwardo denunciatus, quodam diluculo cum suo exercitu incautius dormiens, ab eodem Edwardo excitatus est, omnibus majoribus suis cum comité Oxenefordie captis, et se vix cum uno milite infra castrum recepto per fugam elapso. Capta est ibi magna nobilitas Anglorum, quibusdam se per fugam salvantibus. Comes igitUr Leycestrie videns rem inarto positam, et tamen adhuc de filio confidens, volens se a Marchia explicare, una cura rege et cetero exercitu ab Herefordiâ egressus, vadoque ultra Sabrinam reperto, comitatui Wygornie se confert, apud Evesham hospitatus. Ubi de adjutorio filii sui Symonis junioris confisus, bellum in crastinum prestolabatur. Istud anno précédente denunciaverat stella comètes per mensem et amplius circa mensem Augustum apparens, et radios suos mirabiliter super alias cometas expandens. Igitur Edwardus comesque Glovernie et Marchiones, comitem apud Evesham esse scientes, iterque* ejus ad Angliam prepedientes (?) summo diluculo se super Evesham exponunt. Quod comes congnoscens, licet multo minori manu, premissis exploratoribus,ipse bene confessus et Christi viatico munitus, armatus cum suis, rege insuper armato, progreditur; sed
1 . Brecon, capitale du comté de Brecknock. Hay, ville du même comté, sur le Llyfni.