‹ Simon de Montfort, comte de Leicester: sa vie (120?-1265), son role politique en France et enChapitre 192 sur 240 · Voyez plus haut la pièce · texte numérisé non relu

Voyez plus haut la pièce

Querele de Saltu,

Dominus rex Anglie existens in Vasconia accepit villam Saltus* de manu Amanevi de Lebreto et mandavit juratis ejusdem loci quod comparèrent coram ipso Burdegale ; et Guillelmus Arnaldinus de Brocars*, Guillelmus Garsie de Naude, Raymundus A. de la Rey., Arnaldus Guillelmus de Cartera' fuerunt coram rege ; et precepit eis quod jurarent ei dominium. Ipsi responderunt quod dominum liabebant cui juraverant, unam domisellam parvam que fuerat filia domini eorum, et non debebant alii domino jurare. Rex autem dixit eis quod volebat tenere Saltum cum pertinenciis, donec domisella pervenisset ad etatem et quod ei jurarent, quia promittebat eis in verbo suo quod non exheredaret domisellam nec faceret ei injuriam et teneret eos secundum foros et consuetudines suas, et injuriam ei non faceret per se vel nuncios suos. Et ipsi qui erant in potestate sua nec poterant sibi cavere ab ipso juraverunt ei, salvo jure domiselle donec ad etatem pervenisset ; et misit eis Willelmum de Boeus apud Saltum, et quod juraret eis loco. ipsius régis et reciperet juramentum a toto populo ; qui populus juravit sicut juraverant dieti jurati. Postea misit eis dominum Nicholaum de Moles qui juravit foros et consuetudines eorum et bene rexit eos in suo regimine ; ita quod habent se de eo pro pacatis. Postea habuerunt senescallum Willelmum de Boeles, et juravit foros et consuetudines eorum. In regimine suo incepit gerra de Saltu et de afario de Bearn.; et in illa gerra perdiderunt Guillelmus Arnaldus et Arnaldinus de' Brocars et Guillelmus Garsie de Naude, et genus eorum valenciam mille marcarum argenti, exceptis corporibus hominum, pro sacramento eoru salvando, et quia domisella non pervenerat ad etatem. Postea fuit senescallus Drusius de Walentinis (sic), et juravit foros et consuetudines eorum, et bene rexit eos, ita quod habent se pro pacatis de eo, et fecit treugam de dicta gerra.

(i) Postea venit comes Symon pro rege, et mandavit juratis de Saltu quod comparèrent apud Sanctum Severum, et ipsi veneruntilluc, et dixit quod jurarent ei; qui responderunt

i. Saut de Navailles. Basses- Pyrénées, arrondissement d'Orthez.

2. Brocas, département des Landes, arrondissement de Mont-de- Marsan, canton de Labrit.

3. Castera. Landes, communed'Audignon, canton de Saint-Sever.

quod ipse debebat eis primo jurare, sicut fecerant sui pi*edecessores domini, et respondit ois motus et iratus quod non juraret eis, et oportuit eos ei jurare.

(ij) Postea mandavit Guiilelmo A. de Brocars et Guilleimo Garsie de Naude quod non redirent apud Saltum, et interrogaverunt qua injuria, et noiuit eis dicere nec ascultare; immo fecit eos maie stare coram se a suis bacularilsi et ste* terunt per annum et plus extra villam et post eum clamando sententiam (?), et quod faceret inquirere si injuriati erant sibî vel alicui, et ipse misit apud Saltum Guillelmum Piôoreu-et Priorem de Manso et Petrum Cailau et alios probes hormi&es, qui inquirerent quo modo se habuerant erga fratrem régis et si habebant alicui injuriam; et illi inquisierimt prim» ab inimicis secreto, et postea a toto populo conamuBiter/ née invenerunt per inimicos nec per populum quodipsi injuriati essent régi nec alicui, nec tamen potuit evadere QuiUelmos Arnaldinus quin oporteret illum mutuare mille solidos moria^ norum Guilleimo Picoreu. 'i

(iij) Postea Guillelmus Picoreu senescallus fecit dici Apnaldino quod ei mutuaret duo milia solidorum morlanoramji et Arnaldinus respondit quod nimis perdiderat pro gerra retgis, et imo(?) non erat sibi paratum. Quo audito, Guillelmus Picoreu dixit in absconso ballivo de Saltu quod AmaMinum vel filium caperet si posset eos invenire, quod perçoit Arnaldinus, et oportuit eum stare diu extra Saltum. Postea venit A. de Marcan qui tenuit Saltum per comitem, et rogavit comitem quod vellet quod rediret Arnaldinus apud Saltum, et ipse respondit quod inquireret si haberet injuriam régi vel alicui, et Arnaldus de Marcan inquisivit a populo de Saltu istud, et non invenit quod haberent injuriam, et hoc ostendit comiti, et dixit quod volebat quod redirent àpud Saltum, dum tamen mutuaret ei duo milia solidorum morlà-*norum. Quod eum referret A. de Marcan Arnaldino, dixit quod non mutuaret nisi mille solidos comiti tantum, dom temen comes daret ei litteras suas pendentes, quia non coh* fidebat in ipso quia audiverat loqui de mala continentia generis de Monteforti. Arnaldus de Marcan tradidit litterai super hoc Amaldino et, mutuatis mille solidis, redlit apud

Saltum. .:J ; :

(iiij) Postea comes venit apud Saltum, Vôcavit ad 'ju« co*ram se Guillelmum A. et Arnaldinum de Brocaset Guilielmum Garsie de Naude, et tamen non habebat nec învenii*e potuit clamium nec querelam de ipsis, et fecit quoslibet dare fide" jussores ; et secundum foros eorum, quilibet eorum nota de^ bebat dare nisi singulos. In ipsa die, nuUo alio eifr-dicto'neiè ostenso, fecit eis dici per AmaJdum de Marcan et Guilleltimià

A. de Tardes quod duo milia solidorura morlanorum daret ei Arnaldinus et mille Guillelmus Arnaldi, alioquin statim exirent villam. Postea ducti coram comité rogaverunt eirm pro Deo et justicia quod juste teneret eos et per judicium ; et, si posset habere per judicium tria milia solidorum morlanorum vel plus, ipsi essent parati dare sine querela ; et comes audiens quod nolebant sibi dare tria milia solidorum, noiuit plus eos ascultare. Et cum comes exiret villam, fecit precipi Arnaldino quod sequeretur eum, et secutus fuit eum usque Ayram, et ibi comes nichil ei dixit ; quod videns Arnaldinus reversus est apud Saltum. Quod cum comes audisset regressum ejus, misit post eum milites, balistarios et servientes apud Saltum pro capiendis Guillelmo Amaldi et Arnaldino et filiis eorum, hères eorum (sic) cum tan ta festinancia veniendo quod de duabus dietis lecerunt unara, et fuit sero quando venerunt, et non ausi fuerunt eos aggredi de nocte ; et cum Willelmus Arnaldi et Arnaldinus percepissent per quemdam de societate eorum quod capi debebant in mane si remanerent in villa, exiverunt villam de nocte, licet possent leviter restitisse illis et eorum societati, sed noluerunt incipere tumultum nec rixam cum societate régis vel comitis ; et sequenti mane illi venerunt ad eorum domos, credentes eos invenire in lectis eorum, et non invenientes, eos bannaverunt et occupaverunt omnia bona eorum mobilià et immobilia, et eorum uxores stupefacte quesiverunt quare hoc facerent et si vellent recipere ab eis justiciam, et dixerunt quod non, nisi Arnaldinus daret iiij. c. marcas, et Guillelmus Amaldi. c. marcas comiti ; et ipse responderunt quod non erat hoc paratum eis facere, et ipsi fecerunt eas exire villam, et postea comiti obtulerunt justiciam, nec voluit recipere.

Postea venerunt ad dominam Mariam Bertram filiam quondam domini sui naturalis dominam suam, et G. A. maritum suum arrogaverunt {sic) sub sacramentis que fecerant dicte Marie quod juvarent eos ad recuperandum jura sua de Saltu de quibus anarium régis tenebat eos expoliatos absque judicio quod nolebat eis reddere, et quod scirent quod dominus Gasto inquisiverat regem pro eis quod faceret eis judicium, et dominus Garsias A. de Navailes inquisiverat super hoc comitem et noluerat eis reddere judicium ; et dicti Willelmus Amaldi et Amaldus, quia erant astricti sacramento et homagio dicte Marie quam sciebant esse dominam de Saltu et debero tenere Saltum a die illa qua pervenerat ad etatem, et quia passi fuerunt magnas injurias et multas vexationes a comité Symone in omnibus juribus supradictis, sustinuerunt quod dominus G. A. de Navailes maritus dicte Marie intraret Saltum, quod ipse facit, et ipsi cum eo, sine injuria illata

régi vel comiti vel alicui de villa ; quod si [forisjfecisse eos ab aliquo forcitan diceretur, ipsi parati essent facere et recipere justiciam secundura quod cognosceret curia Wasconie.

Insuper supplicant dominura regera Guillelraus Arnaldi et Arnaldinus de Brocars et Guilleimus Garsie de Naude et eorum genus et amici de Saltu, pro Deo et justicia, et pro omnibus bonis que in eos sunt, et pro promissione quam fecit eis in verbo suo quod habent, pro sacramento alterius hominis, quod Saltum redderet damiselle predicte quando ad etatem pervenisset, quod reddatis Saltum sibi et marito suo, quia pervenit ad etatem, jam sunt très anni elapsi vel plus, et suscepit prolem a marito ; item quod faciatis emendari eis injurias quas comes Symon et vestri eis intulerunt ad valorem quingentarum marcarum et ultra.

British muséum. Additional Charters, w® 3299,

Querele de Saltu.

Primo conqueruntur homines de Saltu quod comes in primo adventu suo noluit eis jurare sicut tenebatur ut dicunt, immo compulit eos jurare sibi, cum ipse prius deberet jurare eis.

Secundo quod prohibuit quibusdam ne intrarent Saltum nec causam expressit, et sic steterunt per annum sine causa; et tandem, licet inquisitio facta per comitem ipsos liberasset omnino, oportuit tamen unum illorum scilicet Willelmun Arnaldum mutuare domino W. Pigore[l] mille solides |morlaensium ante quam posset intrare villam; eodem modo compulsus fuit Arnaldinus mutuare mille solides morlaensium sine causa, ante quam posset Saltum [intrare].

Tercio quod idem comes conpulit predictos Willelmum Arnaldum et Arnaldinum contra forum suum dare plures non singulos fidejussores cum rediissent ad Saltum.

Quarto quod comes precepit predictis Willelmo et Amaldino quod exirent villam quia noluerunt ei dare tria milia solidorum morlaensium, et, cum parati essent stare juri et comitem sequerentur, nec vellet eos audire, revertebantur ad

Eropria, quo audito, misit comes milites et armatos qui ipsos anniaverunt et uxores ipsorum ejecerunt ac omnia bona sua occupaverunt ; et quia comes denegavit eis judicium , introduxerunt Garsiam Arnaldum de Navayles sine prejudicio régis ut dicunt.

Archives nationales. J. 1031, n^S.

xvn

Querele Aquensium,

Primo conqueruntur Aquenses* quod ipsis irrequisitis remisit cornes domino Gastoni omnes querelas et injurias quas ipsis irrogaverat.

Secundo quod villa Aquensis conbusta fuit dura ipsi essent in quadam curia coraitis, pro quodara de suis qui contra prohibitionem comitis ceperat pignus pro debito suo, nec ipse comes volebat reddere ipsisdebita nec conpellere debitores.

Tercio, secundum quod ex confusis verbis elicitur, conqueruntur quod comes pro interfectione cujusdam clerici de quo pax facta fuerat, detinuit quemdam' qui aliquando major fuerat dicte ville et tandem dimisit eum super corpus et catella sua, et quod cepit securitatem ab Aquensibus quod pax quam ipse comes faceret aut diceret super hoc facto servaretur per corpus et catella.

Même rouleau.

xvm

Querele hominum de Goose,

In primis conqueruntur homines de Goose' quod comes talibus vendit ballivam Aquensem qui opprimunt ipsos et occasiones querunt qualiter pecuniam ab ipsis extorqueant, auferunt eis libertates et consuetudines suas, nec passis injuriam satisfacere procurant, trahunt ipsos de curia in curiam, ita quod non possunt vacare negotiis suis ; et predicti ballivi aliis vendunt inferiores ballivos qui homines eodem modo opprimunt; unde fît quod homines a terris domini régis ad terras âliorum se transferunt.

Secundo quod contra consuetudines suas trahunt ipsos ad excercitum ter vel quater in anno et aliquando prêter necessitatem pro extorquenda pecunia.

Eodem modo conqueruntur de herbegatis : taies enim bal-

Page 1