‹ Simon de Montfort, comte de Leicester: sa vie (120?-1265), son role politique en France et enChapitre 196 sur 240 · Gaillard Delsoler · texte numérisé non relu

Gaillard Delsoler

Immo contigit quod, cum in civitate Burd. quedam rixe surrexisseut*, ipse cornes conjunxit se cum parte Columborum contra partem domini Rustandi, et multum gravavit partem Rostandi que nolebat se ab eo defendere quantum posset. Deraum accidit quod de utraque parte fecit majores et pro pace facienda fecit eos ponere in manu sua; et cum posset tonc facere pacem optimam ad votum et dominari omnibus, partem Rostandi et ipsum, eosscilicet quos tenebat, incarceravit, partem autem Columborum dimisit; et iila discurrens per villam iilos de parte Rostandi gravavit, et alios fugando et occidendo multos, et hospicia spoliando ; et postea infinitos comes de consilio Wiilelmi Ramundi Columbi ejecit de civitate, secundum quod ipse Willelmus et sui voluerint; et postea omnes tam captos quam ejectos redimere fecit, ita quod tempore sui regiminis, exceptis mortuis hominibus infinitis, civitas seu villa Burd. deteriorata est in quinquaginta milibus marcarum sterlingorum et ultra, et tota die deterioratur, quia pars Columborum vigilat de nocte, timens semper alios qui sunt extra et sunt in pessimo statu.

Item comes in adventu suo primo receptus fuit apud Regulam et Vasatum* honorifice, set postea de consilio Wiilelmi Ramundi recepit obsides de Régula, et illos de Pynibus' qui semper fuerant fidèles domini régis Anglie captos retinuit usque modo et adhuc tenet. Illos qui reddiderant olim villam régi Francie fecit dominari, qui tôt gravamina cum ipso comité, et comes cum ipsis, intulerunt popularibus, quod non potuerunt illos sustinere ; unde aliquos de illis qui faciebant malum et erant proditores régis expulerunt occasione tallie quam imposuerunt malo modo et intolerabili, non tamen contra dominum aliquid attemptando» -set illos tantum persequendo. Quod cum Willelmus Ramundi vidit, procuravit quod senescallus et communia Burd. cum magna alia multitudine venirent supra Regulam ut illos suos amicos posset restaurare et alios reprimere qui villam tenebant et tenent ad opus régis melius et fidelius quam alii faciebant; unde destruxerunt et depopulati sunt illi de exercitu terram illam, et, exceptis hominibus multis mortuis, deteriorata est villa Régule in quinque milibus marcarum et ultra; et pejus fuisset, si magister Templi et Henricus de Wengham non venissent, qui treugam fecerunt ibi usque ad festum instans sancti Johannis.

\. 28 juin 1249

Page 1