‹ Simon de Montfort, comte de Leicester: sa vie (120?-1265), son role politique en France et enChapitre 197 sur 240 · La Réole et Bazas · texte numérisé non relu

La Réole et Bazas

3 Illi de Pinibus qui capti fuerant apud Burdegalam post con-

flictum habitum ibidem inter Coiumbinos ex una parte et Rostandum de Solio ex altéra. (Rymer, 13 juin 1252).

Item signiflcant predicti nuncii domino régi quod secundum quod fecerat comas in villis nominatis voluit facere apud Vasatum, quia de consilio Willelmi Ramundi Columbi predilexit Willelmum Arnaldi de Ladils et Menaldum Guitarin et eonim amicos, et oppressit Bertrandum de Ladils et Arnaldum de Ladils et eorum amicos; unde accidit quod cornes volens habere redempcionem de istis, sicut habuerat de Burdegalensibus, vel alias eos gravare, de consilio Willelmi Ramundi Columbi petiit obsides apud Vasatum. Quod videntes Bertrandus de Ladils et Arnaldus prefati, timentes illud idem fleri sibi a comité quod factum erat Burdegale et Régule, scilicet quod, postquam eos liaberet nomine obsidum, quod eos caperet, incarceraret usquo ad mortem vel redempcionem, et alios eorum amicos exularet usque ad redempcionem, secundum quod fecerat Burdegale ut dictum est, ad ecclesiam confugerunt et intus steteruut quamdiu comes fuit in villa; ita quod naturalia inhoneste oportuit eos facere in ipsa ecclesia. Menaldus autem Guitarin et sui, facti superbi propter comitem, multa gravamina illis de villa intulerunt, ita quod verberabant probes honiines, percusserunt eos cedendo et vulnerando in platea comniuni. Item plus fecerunt quia arma acceperunt et cum armis villam régis descurrerunt, et magnum virum de villa, scilicet Petrum de Ladlis {sic) occiderunt, et quemdam domisellum et quemdam alium probum hominem de villa et ultra triginta probes homines ad mortem vulnerarunt; propter quod populares insurrexerunt et se congregarunt. Quod videntes dictus Menaldus et sui ad jus (et) venire pluries et conpetenter vocati noluerunt, propter quod secundum foros et consuetudines civitatis habent eos in defectu a jure, et propter eorum mala facta gravata est civitas in expensis mille marcarum, exceptis deterioracionibus et dampnis aliis civitatis ob hoc quod est in mille marcis et ultra. Item comes abstulerat de consilio Willelmi Ramundi Columbi et suorum de Régula dominis Gualhardo de Ladlis {sic) et Petro fratri suo, qui sunt probi magni homines et fidèles, terram eorum scilicet Cogotmot, de qua fuerunt in seysina octuaginta annis et ultra, et recepit de collecta tria milia solidorum Burdegalensium. Item vexavit eos coram se occasione juris, ita quod duellum fuit firmatum inter homines eorum, set noluit comes duella illa expectare, set dixit quod ponebat in manu episcopi quando vidit quod illi defendere se volebant viriliter et pecuniam sibi dare nolebant. Postea, cum episcopus teneret factum in manu, non servavit quod promiserat, quia non poterat pecuniam extorquere, et terram iterato occupavit ; propter quod ipsi et eorum terra dampnificati sunt in ducentis marcis. Omnia ista dampna contige-

runt proptor culpam comitis, quia tenuit partes, sicut notorium est et manifestum apud omnes.

Exceptis aliis gravaminibus infinitis que fecit in terra Vasconie gravando barones, civitates et villas, exaltaado illos qui retroactis teinporibus fuerant régi infidèles sicut in guerra de Navarra et alias, et depriraendo illos qui fuerant et sunt tideles, secundum quod publiée dicitur, et est fama communis, et omnia fecit de consilio Willelmi Raymundi ut dicitur, propter quod terra nostra Vasconie deteriorata est propter suara culpam in centum milibus marcarum et ultra; unde regia magestas provideat statum terre ne majus periclum formidetur, et propter hoc consulunt dicti muncii bona fide quod amoveatis comitem, nec redeat ad partes illas, et mittatis filium vestrum dominum Edwardum dominum nostrum, in adventu quorum {sic) omnia erunt in pace, si vos ire nolletis.

British Muséum. Additional Charters, n° 3300-

Querimonia Willelmi de Ërmandars.

Proponit coram domino rege ejus fldelis Willelmus de Harmandars* miles quod, cumeotempore quodominus Nicholaus de Molis erat senescallus in Vasconia, idem Nicholaus tradidisset castrum Montisferrandi [atjque custodia[m] Sanctio Arnaldi d'Armandars patri suo, idem Willelmus et pater suus, quia erant fidèles doniini régis Anglie, juverunt dominum regem Anglie de guerra quam rex Navarre faciebat domino régi Anglie; propter quod rex Navarre apsavit* et destruxit terram dicti Willelmi quam pater dederat sibi in partem ; in quo fuit dampnificatus ad valorem decem milium solidorum morlanorum. Item de guerra illa tenet adhuc rex Navarre octo homines dicti Willelmi.

Item proponit dictas Willelmus quod, cum dominus Simon de Monteforti comes Leicestrie venisset pro domino rege in Vasconiam, mandavit curiam suam, ad quam curiam cum Willelmus dictus et alii milites de Labort notati venissent, dictus comes cepit et detinuit violenter ipsum Willelmum cum multis de aliis sine reclamacione que non fiebat aliqua de ipsis, et ipsi oferebant justiciam cuilibet qui reclamacio-

1. Armandarits. Basses-Pyrénées, canton dUholdy, arrondissement de Saint-Palais.

Page 1