Ducange : Absare, evellere, exstirpare
nem traheret contra ipsos. Postea cornes fecit sibi tradi domos et forcias dictorura militum et dicti Willelmi, quibus traditis, fecit dirui et destrui doraura dicti Willelmi, et dampnificavit eum in hoc ad valorem ducentarum marcarum et ultra. Item compulit dictum Willelmum et suos vicinos quos tenebat captos ad redempcionem septem milium et quingentorum solidorum morlanorum super quibus petit fleri sibi emendacionem dictus Willelmus.
Britùh Muséum. Additiojial Charters , jf 3302.
Quertmofiie Gastonis de Bearnia.
Conqueritur régie majestati Gasto vicecomes Bearnensis de domino Simone de Monteforti comité Leycestrie gerente in Wasconia vices régis.
In primis quia'cum post pacis fédéra inita inter ipsos, cum idem G. deberet in Angliam proficisci, commendavit dicto comiti terram suam et specialiter nominatum dilectuni suum militem et socium Arnaldum Bernardi de Lados cum omnibus rébus suis, et precepit dicto comiti et omnibus suis ballivis aliis ut dicto comiti obedirent in omnibus et servirent; et cornes hoc gratum habens, promisit sibi quod super aliquo non impeteret dictum militem, priusquamprcfatus G. deAnglia rediisset, neque ipsum super aliquo molestaret. Post hec dictus Gasto venit in Angliam, et eo ibi commorante, comes, contra pacis fédéra et promissionem predictam, sine aliqua causa rationabili, castinim de Lados* violenter sine judicio occupavit, quod dictus miles a domino Gastone tenebat in feodum sicut ejus predecessores ab antecessoribus predicti G. ipsum tenuerant sine reclamacione pacifiée et quiète, licet memoratus miles paratus esset coram suo domino stare juri.
Post hec mandavit comes dicto militi ut veniret ad ejus curiam sub securo conductu, et quamvis non esset de suo districtu nec ad ipsum accedere teneretur, credens tamen quod vellet sibi restituere castrum suum, comparuit coram eo, et tune comes ipsum compulit violenter cum quodam alio milite firmare duellum pro quadam injuria seu malefacto, super qua primo coram illustrissimo rege Anglie, secundo coram domino Ricardo comité Cornubie, tercio coram Sava-